Thesauros Edebiyat Tarih De Bello Civili

De Bello Civili

De Bello Civili Caesar, Julius

Kitap 1

54.4 hunc celeriter, priusquam ab adversariis sentiatur, communit. huc legionem postea transicit atque ex utraque parte pontem institutum biduo perficit.
54.5 ita commeatus et, qui frumenti causa processerant, tuto ad se recipit et rem frumentariam expedire incipit.
55.1 Eodem die equitum magnam partem flumen transiecit. qui inopinantes pabulatores et sine ullo dissipatos timore adgressi magnum numerum iumentorum atque hominum intercipiunt cohortibusque caetratis subsidio missis scienter in duas partes sese distribuunt, alii ut praesidio sint praedae, alii ut venientibus resistant atque eos propellant,
55.2 unamque cohortem, quae temere ante ceteras extra aciem procurrerat, seclusam ab reliquis circumveniunt atque interficiunt, incolumesque cum magna praeda eodem ponte in castra revertuntur.
56.1 Dum haec ad Ilerdam geruntur, Massilienses usi L. Domiti consilio navis longas expediunt numero xvii, quarum erant xi tectae.
56.2 multa huc minora navigia addunt, ut ipsa multitudine nostra classis terreatur. magnum numerum sagittariorum, magnum Albicorum, de quibus supra demonstratum est, inponunt, atque hos praemiis pollicitationibusque incitant.
56.3 certas sibi deposcit navis Domitius atque has colonis pastoribusque, quos secum adduxerat, complet.
56.4 sic omnibus rebus instructa classe magna fiducia ad nostras navis procedunt, quibus praeerat D. Brutus. hae ad insulam, quae est contra Massiliam, stationes obtinebant.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi