9
Quod Pompeius, quod eodem iugo tegebatur loci natura et remotum erat a castris Caesaris, animadvertebat et, quia flumine Salso intercludebatur, non esse commissurum Caesarem ut in tanta loci difficultate ad subsidium mittendum se committeret. Ita fretus opinione tertia vigilia profectus castellum oppugnare coepit. Cum appropinquassent, clamore repentino telorumque multitudine iactus facere coeperunt, uti magnam partem hominum vulneribus adficerent. Quo peracto, cum ex castello repugnare coepissent maioribusque castris Caesari nuntius esset allatus, cum III legionibus est profectus, ut laborantibus succurreret nostris; et eum ad eos appropinquasset, fuga perterriti multi sunt interfecti, complures capti, in quibus duo centuriones: inulti praeterea armis exuti fugerunt, quorum scuta sunt relata LXXX.
10
Insequenti luce Arguetius ex Italia eum equitatu venit. Is signa Saguntinorum rettulit quinque, quae ab oppidanis cepit. Suo loco praeteritum est quod equites ex Italia cum Asprenate ad Caesarem venissent. Ea nocte Pompeius castra sua incendit et ad Cordubam versus iter facere coepit. Rex nomine Indo, qui cum equitatu suas copias adduxerat, dum cupidius agmen adversariorum insequitur, a vernaculis legionariis exceptus est et interfectus.