30
Erat acies XIII aquilis constituta, quae lateribus equitatu tegebatur cum levi armatura milibus sex, praeterea auxiliares accedebant prope alterum tantum; nostra praesidia LXXX cohortibus, octo milibus equitum. Ita cum in extrema planitie iniquum in locum nostri appropinquassent, paratus hostis erat superior, ut transeundum superius iter vehementer esset periculosum. Quod cum a Caesare esset animadversum, ne quid temere culpa secus admitteretur, eum locum definire coepit. Quod cum hominum auribus esset obiectum, moleste et acerbe accipiebant se impediri quo minus proelium conficere possent. Haec mora adversarios alacriores efficiebat: Caesaris copias timore impediri ad committendum proelium. Ita se efferentes iniquo loco sui potestatem faciebant, ut magno tamen periculo accessus eorum haberetur. Hic decumam suum locum, cornum dextrum, tenebant, sinistrum III. et V., itemque cetera auxilia et equitatus. Proelium clamore facto committitur.