25
Insequenti die pari consuetudine eum ad eundem locum eius praesidium venisset, pristino illo suo utebantur instituto: nam praeter equites nullo loco aequo se committere audebant. Cum nostri in opere essent, equitum copiae concursus facere coeperunt, simulque vociferantibus legionariis, eum locum efflagitarent, ut consueti insequi—existimare posses paratissimos esse ad dimicandum—nostri ex humili convalle bene longe sunt egressi et planitie in aequiore loco constiterunt. Illi tamen procul dubio ad congrediendum in aequum locum non sunt ausi descendere praeter unum Antistium Turpionem qui fidens viribus ex adversariis sibi parem esse neminem agitare coepit. Hic, ut fertur Achillis Memnonisque congressus, Q. Pompeius Niger, eques Romanus Italicensis, ex acie nostra ad congrediendum progressus est. Quoniam ferocitas Antisti omnium mentis converterat ab opere ad spectandum, acies sunt dispositae: nam inter bellatores principes dubia erat posita victoria, ut prope videretur finem bellandi duorum dirimere pugna. Ita avidi cupidique suarum quisque ex partium virorum fautorumque voluntate habebatur. Quorum virtute alacri, cum ad dimicandum in planitiem se contulissent, seutorumque laudis insignia praefulgens opus caelatum . . . quorum certamine pugna esset prope profecto dirempta, nisi propter equitum congressum, ut supra demonstravimus . . . levem armaturam praesidi causa non longe ab opere constituit. Ut, nostri equites in receptu dum ad castra redeunt, adversarii cupidius sunt insecuti, universi clamore facto impetum dederunt. Ita metu perterriti, eum in fuga essent multis amissis in castra se recipiunt.