Thesauros Edebiyat Tarih De Bello Hispaniensi

De Bello Hispaniensi

De Bello Hispaniensi Pseudo-Caesar
11 Postero die equites nostri longius ad Cordubam versus prosecuti sunt eos emi commeatus ad castra Pompei ex oppido portabant. Ex his capti L cum iumentis ad nostra adducti sunt castra. Eo die Q. Marcius, tribunus militum qui fuit Pompei, ad nos transfugit; et noctis tertia vigilia in oppido acerrime pugnatum est, ignemque multum miserunt. Hoc praeterito tempore C. Fundanius, eques Romanus, ex castris adversariorum ad nos transfugit.
12 Postero die ex legione vernacula milites sunt capti ab equitibus nostris duo, qui dixerunt se servos esse. Cum venirent, cogniti sunt a militibus qui antea eum Fabio et Pedio fuerant, et a Trebonio transfugerant. Eis ad ignoscendum nulla facultas est data et a militibus nostris interfecti sunt. Idem temporis capti tabellarii, qui a Corduba ad Pompeium missi erant perperamque ad nostra castra pervenerant, praecisis manibus missi sunt facti. Pari consuetudine vigilia secunda ex oppido ignem multum telorumque multitudinem iactando bene magnum tempus consumpserunt complurisque vulneribus adfecerunt. Praeterito noctis tempore eruptionem ad legionem VI. fecerunt, eum in opere nostri distenti essent, acriterque pugnare coeperunt: quorum vis repressa a nostris, etsi oppidani superiore loco defendebantur. Hi eum eruptionem facere coepissent, tamen virtute militum nostrorum, etsi inferiore loco premebantur, repulsi adversarii bene multis vulneribus adfecti in oppidum se contulerunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi