Thesauros Edebiyat Tarih De Bello Alexandrino

De Bello Alexandrino

De Bello Alexandrino Pseudo-Caesar
76 Magno atque acri proelio comminus facto, dextro cornu, quo veterana legio sexta erat collocata, initium victoriae natum est. Ab ea parte cum in proclive detruderentur hostes, multo tardius, sed tamen isdem dis adiuvantibus sinistro cornu mediaque acie totae profligantur copiae regis. Quae quam facile subierant iniquum locum, tam celeriter gradu pulsae premebantur loci iniquitate. Itaque multis militibus partim interfectis partim suorum ruina oppressis, qui velocitate effugere poterant, armis tamen proiectis vallem transgressi nihil ex loco superiore inermi proficere poterant. At nostri victoria elati subire iniquum locum munitionesque aggredi non dubitarunt. Defendentibus autem eis cohortibus castra quas Pharnaces praesidio reliquerat, celeriter castris hostium sunt potiti. Interfecta multitudine omni suorum aut capta Pharnaces eum paucis equitibus profugit cui nisi castrorum oppugnatio facultatem attulisset liberius profugiendi, vivus in Caesaris potestatem adductus esset.
77 Tali victoria totiens victor Caesar incredibili est laetitia adfectus, quod maximum bellum tanta celeritate confecerat, quodque subiti periculi recordatione laetior victoria facilis ex difficillimis rebus acciderat. Ponto recepto praeda omni regia militibus condonata postero die eum expeditis equitibus ipse proficiscitur, legionem sextam decedere ad praemia atque honores accipiendos in Italiam iubet, auxilia Deiotari domum remittit, duas legiones eum Caelio Viniciano in Ponto relinquit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi