Thesauros Edebiyat Tarih De Bello Africo

De Bello Africo

De Bello Africo Pseudo-Caesar
93 Dum haec utrobique geruntur, Considius, qui Thysdrae cum familia sua, gladiatoria manu Gaetulisque praeerat, cognita caede suorum Domitique et legionum adventu perterritus desperata salute oppidum deserit seque clam cum paucis barbaris pecunia onustus subducit atque in regnum fugere contendit. Quem Gaetuli, sui comites, in itinere praedae cupidi concidunt seque in quascumque potuere partis conferunt. C. interim Vergilius, postquam terra marique clausus se nihil proficere intellexit suosque interfectos aut fugatos, M. Catonem Uticae sibi ipsum manus attulisse, regem vagum ab suisque desertum ab omnibus aspernari, Saburram eiusque copias ab Sittio esse deletas, Uticae Caesarem sine mora receptum, de tanto exercitu reliquias esse nullas, ipse sibi suisque liberis a Caninio pro consule, qui eum obsidebat, fide accepta seque et sua omnia et oppidum proconsuli tradit.
94 Rex interim ab omnibus civitatibus exclusus, desperata salute, cum iam cenatus esset cum Petreio, ut per virtutem interfecti esse viderentur, ferro inter se depugnant atque firmior imbecilliorem Iuba Petreium facile ferro consumpsit. Deinde ipse sibi eum conaretur gladio traicere pectus nec posset, precibus a servo suo impetravit ut se interficeret idque obtinuit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi