Thesauros Edebiyat Tarih De Bello Africo

De Bello Africo

De Bello Africo Pseudo-Caesar
92 Zamenses interim legatos de his rebus ad Caesarem Uticam mittunt petuntque ab eo uti antequam rex manum colligeret seseque oppugnaret sibi auxilium mitteret: se tamen paratos esse, sibi quoad vita suppeteret, oppidum seque ei reservare. Legatos collaudatos Caesar domum iubet antecedere ac suum adventum praenuntiare. Ipse postero die Utica egressus cum equitatu in regnum ire contendit. Interim in itinere ex regiis copiis duces complures ad Caesarem veniunt orantque ut sibi ignoscat. Quibus supplicibus venia data Zamam pervenit. Rumore interim perlato de eius lenitate clementiaque propemodum omnes regni equites Zamam perveniunt ad Caesarem ab eoque sunt metu periculoque liberati.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi