Thesauros Edebiyat Tarih De Bello Africo

De Bello Africo

De Bello Africo Pseudo-Caesar
9 Caesar a. d. IIII Non. Ian. castra movet; Lepti sex cohortium praesidio cum Saserna relicto ipse rursus unde pridie venerat Ruspinam cum reliquis copiis convertit ibique sarcinis exercitus relictis ipse cum expedita manu proficiscitur circum villas frumentatum oppidanisque imperat ut plaustra iumentaque omnia sequantur. Itaque magno numero frumenti invento Ruspinam redit. Huc eum idcirco existimo recepisse, ut maritima oppida post se ne vacua relinqueret praesidioque firmata ad classim receptacula muniret.
10 Itaque ibi relicto P. Saserna, fratre eius quem Lepti in proximo oppido reliquerat, cum legione, iubet comportari ligna in oppidum quam plurima ipse cum cohortibus VII, quae ex veteranis legionibus in classe cum Sulpicio et Vatinio rem gesserant, ex oppido Ruspina egressus proficiscitur ad portum, qui abest ab oppido milia passuum duo, ibique classem sub vesperum cum ea copia conscendit. Omnibus in exercitu insciis et requirentibus imperatoris consilium, magno metu ae tristimonia sollicitabantur. Parva enim cum copia et ea tironum, neque omni exposita, in Africa contra magnas copias et insidiosae nationis equitatum innumerabilem se expositos videbant neque quicquam solati in praesentia neque auxili in suorum consilio animum advertebant, nisi in ipsius imperatoris vultu, vigore mirabilique hilaritate; animum enim altum et erectum prae se gerebat. Huic adquiescebant homines et in eius scientia et consilio omnia sibi proclivia omnes fore sperabant.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi