83
Quod postquam Caesar intellexit incitatis militum animis resisti nullo modo posse, signo Felicitatis dato equo admisso in hostem contra principes ire contendit. A dextro interim cornu funditores tariique concita tela in elephantos frequentes iniciunt. Quo facto bestiae stridore fundarum, lapidum plumbique iactatu perterritae sese convertere et suos post se frequentis stipatosque proterere et in portas valli semifactas ruere contendunt. Item Mauri equites, qui in eodem cornu elephantis erant, praesidio deserti principes fugiunt. Ita celeriter bestiis circumitis legiones vallo hostium sunt potitae, et paucis acriter repugnantibus interfectisque reliqui concitati in castra unde pridie erant egressi confugiunt.
84
Non videtur esse praetermittendum de virtute militis veterani V. legionis. Nam cum in sinistro cornu elephas vulnere ictus et dolore concitatus in lixam inermem impetum fecisset cumque sub pede subditum dein genu innixus pondere suo proboscide erecta vibrantique stridore maximo premeret atque enecaret, miles hic non potuit pati quin se armatus bestiae offerret. Quem postquam elephas ad se telo infesto venire animadvertit, relicto cadavere militem proboscide circumdat atque in sublime extollit. Armatus, qui in eiusmodi periculo constanter agendum sibi videret, gladio proboscidem qua erat circumdatus caedere quantum viribus poterat non destitit. Quo dolore adductus elephas milite abiecto maximo cum stridore cursuque conversus ad reliquas bestias se recepit.