Thesauros Edebiyat Tarih De Bello Africo

De Bello Africo

De Bello Africo Pseudo-Caesar
27 Scipio interim elephantos hoc modo condocefacere instituit. Duas instruxit acies, unam funditorum contra elephantos, quae quasi adversariorum locum obtineret et contra eorum frontem adversam lapillos minutos mitteret; deinde in ordinem elephantos constituit, post illos autem suam aciem instruxit ut, cum ab adversariis lapides mitti coepissent et elephanti perterriti se ad suos convertissent, rursus ab sua acie lapidibus missis eos converterent adversus hostem. Quod aegre tardeque fiebat; rudes enim elephanti multorum annorum doctrina usuque vetusto vix edocti tamen communi periculo in aciem producuntur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi