Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 8

 
Praebuit se autem Phrynichus etiam omnium longe studiosissimum in paucorum dominatu constituendo, Alcibiadem inetuens et inteliigeus eum scire, quaecunque Sami cum Astyocho traclasset, existimans, eum numquam, quantum probabile esset, a paucorum dominatu reductum iri; atque in periculis sustinendis, postquam semel ea suscepit, longe fortissimus est visus.
 
At Theramenes Hagnonis filius* vir nec infacundus, nec impruden·, inter illos, qui popularem statum everterunt, primus fuit. Quamobrem res a mullis et prudentibus viris tractata, quamvis esset magna,tamen haud immerito successit. Arduum enim erat, populum Atheniensem centesimo fere ab exactis tyrannis anno libertate privare, qui non solum nullius imperio parebat, sed etiam plus quam hujus temporis dimidio ipse aliis imperare consueverat.
 
Postquam autem concio, nullo refraganle, hac rata habuit et dimissa est, aliquanto post illos quadringentos in curiam hoc modo introduxerunt. Erant [autem j Athenienses omnes, partim in muris, partim in stationibus propter hostes apud Deceleam agentes, semper ad arma.
 
Illo igitur die eos quidem, qui conjurationis conscii non erant, abire permiserunt, quemadmodum consueverant; sociis vero clam praeceptum erat, ad arma ipsa permanerent, sed procul ab his, et, si quis iis, quae fierent, adversaretur, sumptis armis ne concederent.
 
Quibus autem hanc praecepta erant, et qui ad hoc ipsum cum suis armis venerant, erant et Andrii, et Tenii, et Carystiorum trecenti, et ex jEginetis illi coloni, quos Athenienses illic habitaturos miserant.
 
His autem ita dispositis, illi quadringenti viri, cum occulto quisque pugione profecti, comitantibus centum et viginti [Graecis] adolescentibus, quibus utebantur, siculji aliquid manu faciendum erat, senatore* fabis creatos, qui in curia erant, circumsteterunt, eosque sumpta sua mercede exire iusserunt, attulerant autem ipsi mercedem reliqui totius temporis, iisque exeuntibus dabant.
 
Quum igitur hoc modo senatus nihil refragatus ex curia se subduxisset, et ceteri cives nihil innovarent, sed quiescerent, illi quadringenti, in curiam ingressi, tunc quidem prytanes e suo copore sortito constituerunt, et qua*-cumque ad deos pertinent, votis atque sacri ficiis magistratum ineuntes usi sunt, postea vero valde immutata reipubtioe administrandae ratione, qua populus ante utebatur, praeterquam quod exsules non reducebant propter Alcibiadem, ceteris in rebus civitatem imperiose regebant
 
Aliquot etiam viros haud multos interfecerunt, quos utile videbatur de medio tollere, alios etiam in vincula conjecerunt, et nonnullos relegaverunt, et cum Agide quoque, Lacedaemoniorum rege, qui erat apud Deceleam, per caduceatorem agebant, dicentes se pacem facere velle, et consentaneum esse eum sibi, et non jam infido populo, facilius assentiri.
 
Ille vero existimans, civitatem non quietam esse, nec sic subito populum antiquam libertatem traditurum, nec quieturum, si magnum suorum exercitum conspexisset, et ne in praesentia quidem admodum credens eos non amplius turbari, illis quidem, qui a quadringentis missi erant, nihil quod ad compositionem spectaret, respondit, sed quum praeterea magnum exercitum ex Peloponneso ar-cessisset, non multo post et ipse cum illo praesidio, quod ad Deceleam erat, et cum copiis,quae venerant, ad ipsa Atheniensium moenia descendit, sperans, vel ipsos, dum essent turbati, in suam potestatem arbitratu suo facilius venturos, vel etiam primo statim impetu propter tumultum , quem intra pariter et extra fore credibile esset; nam longos muros, propter solitudinem, quae esset in iis, vix fieri posse ut non caperet.
 
Sed ubi et prope accessit et Athenienses in ipsa quidem urbe ne vel minimum quidem moverunt sed emisso equitatu ac parte quadam gravis et levis armaturae et sagittariohim, nonnullos hostium prostraverunt, quod ad urbem propius accessissent, et armis quibusdam et cadaveribus potiti eunt, ita demum Agis re perspecta rursus exercitum reduxit.
 
Atque ipse quidem, et qui cum eo erant, apud Deceleam in loco manebant, illos vero, qui praeterea venerant, aliquot dies in agro commoratos domum remisit. Postea vero quadringenti viri per legatos agebant cum Agide nihilo minus, et quum ille jam fadlius eorum verba admitteret, adhortatu ejus Lacedaemo-nem etiam legatos de compositione emiserunt, pacem facetv cupientes.
 
Mittunt autem etiam Samum decem viros, ut mi lites delinirent, ac docerent, non in perniciem reipubliar atque civium, paucorum dominatum constitutum esse, sed ad universae reipublicae salulem, et esse quinque millia civium, non autem quadragintos tantum, qui rempublicam administrarent, quum tamen Athenienses nunquam antes propter expeditiones et in exteris regionibus occupationes 1 ad ullam consultationem de re quantumvis aidua accessisse, ad quam quinque millia civium convenissent.
 
Quum au- tem et alia quae dicere decebat, legatis praecepissent, eoa ' dimiserunt statim post imperii sui constitutionem, veriti, id quod accidit, ne nautica multitudo nec ipsa in paucorum dominatus statu manere vellet, et se ipsos, malo illic initium sumente, de statu dejicerent. -
 
Apud Samum enim jam de rebus novandis contra paucorum dominatum agebatur; et contigit, ut per idem tempus, quo illi quadringenti constituebantur, haec fierent.
 
Qui enim ex Samiis antea, ut dixi, in proceres insurrexerant, et erant pars popularis, rursus immutati, et indocti a Pisandro, quum venit, iisque Atheniensibus, qui Sami erant conjurati, ad trecentos conjurationem fecerunt , et ceteros, ut factionem popularem, aggredi parabant.
 
Et Hyperbolum quemdam, civem Atheniensem, abjectum hominem, qui non propter potentiae ac dignitatis metum, sed propter improbitatem et dedecus civitatis in exsilium per ostracismum pulsus erat, interficiunt, adjuvantibus Cbarmino, uno e ducibus, et quibusdam Atheniensibus, qui apud eos erant, quibus fidem dederant; et alia hujusmodi facinora cum iis perpetrarunt, et factioni populari insidias facere properabant
 
Hi vero, quum rem sensissent, et e ducibus Leonti et Diomedonti (hi enim, quod a populari factione colerentur, inviti paucorum dominatum ferebant,) id, quod futurum erat, significant, et Thrasybulo et Tbrasylo, quorum alter erat trierarchus, alter vero in gravi armatura atque etiam aliis, ut quisque maxime videbatur adversari conjuratis; et postulabant ab iis, ne negligerent se afflictos et Samum ab Atheniensibus alienatam, propter quam unam ipsorum imperium ad id usque tempus in eo statu permansisset.
 
Illi vero, liis auditis, singulos milites adibant, hortantes ne hoc fieri permitterent, praecipue vero Paralos, homines Athenienses atque liberos omnes, iu Paralo navi vehentes, qui paucorum dominatum, etiam si in praesentia nullus esset, semper insectabantur; atque Leon et Diomedon, quoties aliquo navigarent, aliquot naves relinquebant, quae iis praesidio essenl.
 
Quare quum trecenti illi eos invadebant, quoniam bi omnes, praecipue vero Parali, opem iis tulerunt, Samii ii, qui factionem popularem sequebantur, victores exstiterunt, et e trecentorum numero ad triginta interfecerunt , tres vero praecipuos auctores exsilio mulctarunt; ceteris vero, deposita injuriarum acceptarum memoria, ignoverunt, et restituto populari statu rempublicam postea communiter administrabant.
 
Paralum autem navem, et in ea Chaeream, Archestrati filium, virum Atheniensem, qui statui mutando egregiam operam navaverat, et Samii et milites confestim Athenas miserunt, res gestas nuntiaturum; nondum enim, resciverant, quadringentos viros imperio potitos.
 
Quum autem Oli Athenas pervenissent, statim quadringenti nonnullos de Paralia, duos aut tres, in vincula conjecerunt, ceteros vero, quum navem iis abstulissent, et eos in aliam militarem navem imposuissent, circum Euboeam agere custodiam jusserunt.
 
Chaereas vero, simul atque animadvertit praesentem rerum statum, confestim clandestina quadam ratione se subducens, Samum reversus, retulit militibus, quae fierent Athenis, omnia in majus et atrocius, verberibus contra omnes in puniendo grassari, nec licere quicquam dicere adversos eos, qui rempubicam administrarent, atqee etiam ipsorom uxores et liberos vim pati, et in animo illos habere, eorum omnium, qui apud Samum militarent, et ab ipsis dissentirent, propinquos comprehensos in vincula conjicere, ut, si non pareant, illi capite plectantur; atque alia multa ullro fingens adjecit.
 
Milites autem, his aodifis, primo quidem eos. qui praecipue paucorum dominatum constituerant, et ceteros, qui participes fuerant, impetu abrepti ferire volebant; deinde tamen ab iis, qoi inter partes medii erant, impediti, et edocti, ne hostibus cum infesta classe stationem in propinquo habentibus res perderent, destiterunt.
 
Postea vero jam aperte res Samiorum in populare imperium reducere jiarantes Thrasybulus, Lyci filius, et Thrasylus, hi enim bujus mutationis praecipui auctores erant) adegerunt omnes milites sanctissimis jurisjurandi formulis, et praecipue eos ipsos, qui ex paucorum dominatu erant, se populari statu in reipublicae administratione usuros et concordes futuros, et bellum adversus Peloponnesios alacriter gesturos, et quadringentis bostes futuros , nec ulla de re per caduceatorem cum illis acturos.
 
Simul autem etiam Samii omnes aetatis militaris idem jusjurandum juraverunt, et negotia omnia et quae ex periculis eventura forent, milites cum Samiis communicaverunt, existimantes, nec illis nec sibi salutis refugium esse, sed utrosque perituros, sive quadringenti vicissent, sive hostes , qui Mileti erant.
 
Atque in contentionem descendebant hoc tempore , quum alteri urbem ad populi, alteri exercitum ad paucorum imperium vi reducere vellent.
 
Confestim etiam milites concionem coegerunt, in qua superiores duces , et si quem trierarchorum suspectum habebant, magistratu amoverunt, et in eorum locum alios sufTeceniut et trierarchos et duces, quo in numero erant Thrasybulus et Thrasylus.
 
Et surgentes cum aliis adhortationibus sc mutuo adhortabantur, tum etiam dicebant, animum nou esse abjiciendum, quod civitas a sc defecisset; pauciores enim numero a se, qui numero plures essent, et qui majore rerum omnium copia abundarent, secessionem fecisse.
 
Se enim, qui totam classem haberent, ceteras ci vitales suo imperio subjectas adacturos ad pendendas pecunias, aqne ac si illinc proficiscerentur. Nam et urbem sibi adesse Samum, baud invalidam, sed quae minimum abfuerit , quin Athenienses suo maritimo imperio spoliaret, quum bellum gereret, et hostium impetum se ex eodem, quo et ante, loco propulsare. Quinetiam se, quod penes se classem haberent, majorem commeatus comparandi facultatem habere quam illos, qui Athenis essent.
 
Praeterea sc ipsos per se, e longinquo apud Samum obsideotes, et jam antea introitum in Piraeeum in sua potestate habuisse, et nunc [etiam magis habituros, quum omnia sibi supersint, quibus] eo rem adducere possint, si illi rempublicam sibi restituere non vellent, ut ipsi facilius illos maris usu prohiberent, quam ab illis prohiberentur.
 
Atque tenue et nullius pretii esse adjumentum, quod ad superandos hostes civitas sibi praebuisset, seque ideo nihil amisisse, quandoquidem illi jam neque pecuniam mittere possent, quam potius milites sibi ipsi compararent, neque salubre consilium, cujus causa civitas imperium in exercitus obtineret; sed etiam hac in re illos quidem peccasse, quod patrias leges sustulissent, se vero eas servare, et praeterea se operam daturos, ut illos etiam ad id cogerent; quare ne hos quidem, qui aliquod salubre consilium dare possent, apud se illis inferiores esse.
 
Alcibiadem quoque, si impunitatem ac restitutionem ei decrevissent, regis societatem sibi lubenter conciliaturum. Quod autem maximum esset, si omnibus rebus frustrarentur, patere sibi, tantam classem habentibus, multas vias, quibus et urbes et agrum invenirent.
 
Tali modo igitur quum inter se in concionibus egissent et se ipsos animis confirmassent, res etiam ad bellum necessarias nihilo segnius apparabant. Illi vero decem legati, qui a quadringentis Samum missi erant, postquam haec senserunt, quum jam in Delo essent, illic se continebant.
 
Per idem autem tempus et illi classiarii Peloponnesiorum milites, qui Mileti erant, voces inter se spargebant, res suas ab Aslyocho et Tissapherne perdi, quod ille quidem nec antea navale prudium committere voluisset, donec adhuc et ipsi vires majores haberent, et Atheniensium classis parva esset, neque nunc vellet, dum illi seditione laborare dicerentur, necdum omnes eorum naves in eodem loco essent; sed se ipsos Phoenissas naves a Tissapherne expcclando, nomen inane et non rem certam, in periculum venturos, ne plane mora perderentur; Tissaphernem vero et naves istas non adducere, et stipendium nec assidue nec integrum persolvendo rem navalem perditum ire. Non igitur diutius cunctandum dicebant , sed navali proelio dimicandum esse. Et praecipue Syracusani instigabant.
 
Socii vero et Astyoclius, quum rrtmorem istum sensissent, habitoque concilio prudium navale committere statuissent, quandoquidem iis et seditio, qua* Sami erat, nuntiabatur, solventes cum omnibus navibus, qua; numero centum ac duodecim erant, et Milesiis jussis itinere pedestri ad Mycalen proficisci, navigabant Mycalen versus.
 
Athenienses verocum duabus et octoginta navibus Samiis, qua? in Glauce agri Mycalesii stationem habebant, (ab hac autem parte, quae Mycalen spectat, Samus a continente non longe distat), quum Peloponnesiorum naves contra se venientes vidissent, in Samum se receperunt, existimantes, suarum numerum non satis esse firmum ad belli fortunam de summa rerum periclitandam.
 
Et simul (praesenserant enim, eos qui Mileto veniebant, prodium navale committere cupientes) exspectabant etiam Slrombichidem ex Hellesponto cum ea classe, quae ex Chio Abydum profecta erat, auxilio sibi venturum; nuntius enim ad eum pramiis-sus erat.
 
Atque illi quidem sic in Samum se receperunt; Peloponnesii vero, classe ad Mycalen appulsa, castra posuerunt, et cum iis Milesiorum et accolarum peditatus.
 
Et postridie quum adversus Samum navigare vellent. nuntiatur Strombichides ex Hellesponto cum sua classe advenisse; quare confestim Miletum redibant.
 
Sed Athenienses, post alterius classis accessionem, ipsi uliro cum centum et octo navibus Miletum accedunt, eo animo, ut navali proelio dimicarent, et quum nullus iis obxiam prodiret, rursus in Samum se receperunt.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi