Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 8

 
Si vero in unum coisset terras marisque imperium, non habiturum eum, quorum auxilio opprjmeret eos, qui rerum polerenlur, nisi vellet ipsemet aliquando copiis adductis cum ingenti et impensa et periculo inire certamen. Minoris autem pericula constare, si tenui sumptus particula et simul sine ullo suo periculo, ipsos Graecos inter se attereret.
 
Addebat etiam, Athenienses imperii socios illi commodiores fore; eos enim minus terrestris imperii appetentes esse et rerum gerendarum rationem regi maxime convenientem verbis faclisque sequi; nam hos quidem servitutem propagantes una cum eo et sibi ipsis prosus portione mare subjecturos, et illi eos, quotquot in terra-regis Graeci incolerent; alteros vero contra libertatem ferentes adesse, nec consentaneum videri, hoc agere Lacedaemonios, ut a se ipsis quidem [Graecis] nunc Graecos liberent, ab illis vero [barbaris] eosdem non liberent, nisi forte si illos (Athenienses) non everterint.
 
Suadebat igitur illi, ut primo utrosque attereret, et ubi quam maxima ab Atheniensium rebus resecuisset, tunc demum Peloponnesios, abigeret ex sua regione.
 
Atque Tissaphernes magna ex parte hanc rationem sequebatur, quantum ex iis, quae fiebant, conjicere licebat. Alcibiadi enim ob haec, ut de his bene monenti, cum fiducia totum se committens et stipendium Peloponnesiis parce dabat, neque navale praelium committere sinebat, sed etiam dicendo, naves Phoenicum venturas, et ex abundanti certaturos, res evertit, et navalem eorum potentiam in ipso summo flore constitutam, quum vel maxime firma extitisset, abstulit et alioqui manifestius quam ut latere posset, animum parum promptum in bello communiter gerendo prodebat.
 
Alcibiades autem haec, simul.quod Tissapherni regique, apud quos erat, optima factu duceret, suadebat, simul etiam, quod suum praeterea in patriam reditum curaret, sciens, si eam non everteret, fore aliquando, ut reditum impetraret; impetraturum autem se existimabat hac potissimum ratione, si Tissaphernem sibi familiarem esse constaret.
 
Quod etiam accidit. Nam postquam milites Athenienses, qui apud Samum erant, eum multum valere apud illum senserunt, partim quidem, quod et ipse Alcibiades ad polentissimos illorum viros literas ante misisset cum mandatis, ut apud optimos cives de se mentionem facerent, et dicerent, se velle redite, ea conditione, ut penes paucos summa rerum esset, non autem penes homines abjectos et plebeios, qui se urbe ejecissent, et Tissaphernis amicitia illis conciliata, una cum illis rempublicam administrare; partim vero, idque magis, sua sponte trierarchi Atheniensium, qui in Samo erant, et viri potenlissimi animis erant propensis ad evertendum statum popularem.
 
Haec autem res in castris prius agitata est, et hinc postea in urbem est propagata. Et nonnulli ex Samo trajicientes in colloquium cum Alcibiade venerunt, qui quum hanc spem ostenderet, se primum quidem Tissaphernis, deinde vero regis etiam amicitiam iis conciliatarum, ei non populari imperio uterentur (sic enim regem magis confisurum), civitatis principes magnam spem concipiebant, fore, ut et ad se ipsos, qui malis maxime premerentur, reipublicae administrationem transferrent, et hostes superarent.
 
Et Samum reversi homines idoneos sibi conciliantes conjurationem conflabant et apud multitudinem propalam dicebant, regem sibi amicum fore, et pecuniam praebiturum, si Alcibiades restitueretur, et popularis status tolleretur.
 
Et vulgus quidem, quamquam in praesentia aegre ferebat ea, quae agebantur, ob paratam tamen stipendii regii spem quiescebat; illi vero, qui paucorum imperium constituere cupiebant, postquam rem cum multitudine communicarunt, rursus etiam inter se ipsos et majorem sodalium partem illa Alcibiadis promissa expendebant.
 
Et ceteris quidem haec factu facilia et fide digna videbantur; Phryni-cho autem, qui adhuc erat dux, nihil horum placebat, sed et Alcibiades (id quod res erat) nihilo magis pauoorum dominatum quam popularem statum affectare ei videbatur, nec aliud quicquam spectare, nisi qua ratione, immutata praesenti civitatis disciplina, a sodalibus arcessitus reverti posset, sibi vero hoc praecipue prospiciendum esse, ne inter se dissiderent; et regi non sane facile factu esse, quum Peloponnesii jam aeque in mari versarentur, et urbes tenerent non minimas in illius imperio, Atheniensibus se adjungere , quibus diffideret, et ita negotia habere, quum ei liceret amicitiam cum Peloponnesiis inire, a quibus nullo maleficio affectus esset.
 
Quod autem attineret ad socias civitates , quibus jam promisissent paucorum imperium, quod ne ipsi quidem amplius populari statu essent usuri, dicebat, se probe scire, non ideo magis nec illas, quae defecissent, in suam potestatem redituras, nec illas, quae sibi superes-sent, constantiores futuras; non enim hunc eos animum'habituros, ut sub paucorum dominatu aut in populari statu servitutem pati potius vellent, quum in ulrocunque statu libertate frui,
 
et eos, qui honesti bonique viri vocentur, videri illis non minus negotii, quam ipsum popularem statum, sibi exhibituros, quum duces et auctores plebi essent maleficiorum ex quibus ipsi pleraque commoda consequerentur; et quantum quidem in illorum potestate esset, se et indicta causa et crudelius morte mulctatum iri, popularem vero statum suum esse perfugium, et illorum moderatorem.
 
Atque haec civitates ipsa experientia edoctas ita existimare, sibi ipsi plane compertum esse. Nequaquam igitur sibi quidem quicquam eorum, quae et in praesentia ab Alcibiade gerantur, placere.
 
Sed qui ex conjurationis sociis eo convenerant, sicut et initio secum ipsi constituerant, et praesentes res probabant, et legatos Pisandrum et alios Athenas mittere parabant, ut et de Alcibiadis reditu,agerent, et de tollendo illic populari statu, utque Tissaphernis Atheniensibus conciliarent.
 
Phrynichus autem quum sciret verba de Alcibiadis reditu factum iri, Atlieniensesque eum admissuros esse, veritus ne propter ea, quae a se in contrariam sententiam dicta essent, si revertisset, se malo afficeret, quod reditum impedivisset, hujusmodi consilium comminiscitur.
 
Mittit ad Astyochum, Lacedaemoniorum nauarchum, circa Miletum adhuc agentem, clandestinas literas, quibus significabat Alcibiadem res illorum comimpere, qui Tissaphernis amicitiam Atheniensibus conciliaret, et reliqua accurate perscribens; veniam autem sibi dandam esse dicebat, qui vel cum incommodo suae civitatis aliquid mali in hostis perniciem moliretur.
 
Astyoclius vero Alcibiadem quidem, praesertim quod non amplius aeque, ac prius, in ipsius manus veniret, ne cogitabat quidem ulcied, sed ad eum Magnesiam profectus et ad Tissaphernem simul dixit iis res cx Samo sibi scriptas, et earum iis index existit, et, ut ferebatur, quaestus privati causa abjunxit se Tissapherni, ut et in hac re et in celeris consilia communicarent; quamobrem etiam de stipendio nondum integro minus instabat.
 
Alcibiades autem confestim literas adversus Phrynklium Samum ad viros primarios mittit, declarans ea, quae fecerat , et postulans, ut capitis supplicio plecteretur.
 
Phry-nichus autem perturbatus, et in maximum sane discrimen adductus ob hoc indicium, rursus ad Astyochum scribit, quum ob superius factum conquerens, quod non probe celatum esset, et nunc se paratum esse ad internecionem tradere omnem Atheniensium exercitum, qui apud Samum esset, sigillatim docens, quum Samus non esset munita, quo liaoc modo peragere possent; sibique jam invidiosum non esse, si propter illos in capitis periculum adductus, et hoc, et aliud quidvis potius fecturus esset, quam ab inimicissimis ipse perderetur. Astyoclius vero liacc quoque Alcibiadi indicat.
 
Et quum praesensisset Phrynichus, eum improbe agere et de rebus istis epistolam ab Alcibiade jam jamque adfuturam, ipse eam praevertens indicium ad exercitum defert, hostes in animo habere, quod Samus nullis munitionibus esset munita, et simul non omnis classis intus stationem haberet impetum in castra facere et se luee comperta liabere, et quam celerrime Samum muniendam esse, et celera praesidiis tuenda; ipse autem dux erat, harumque rerum administrandarum potestatem habebat.
 
Et bi quidem munitionem parabant, et tali modo Samus, quam vel sic munituri erant, celerius munita est; literae autem ab Alcibiade non multo post aderant, exercitum a Phrynicbo prodi, et hostes eum invasuros.
 
Ita quum visus esset Alcibiades non fide dignus esse, sed hostium consilia jam aiite comperta Phrynrcho, ut conscio, pei inimicitias attribuere, nihil huic nocuit, imo vero, quod haec indicasset, suo testimonio eum potius adjuvit.
 
Postea vero Alcibiades quidem Tissaphernem monebat et inducebat, ut amicus esset Atheniensibus, timentem quidem Peloponnesios, quod majoricum classe, quam Athenienses, adessent, cupientem tamen, si qua ratione posset, fidem habere, praesertim postquam sensit Peloponnesiorum apud Cnidum de foederibus per Therimenem factis dissensionem (nam hoc tempore quum illi apud Rhodum essent, jam exstiterat), in qua illum priorem Alcibiadis sermonem de eo, quod Lacedaemonii civitates omnes in liber talem assererent, Lictias verum esse demonstravit, negans hanc pactionem tolerandam esse, ut rex eas civitates obtineret, quibus vel prius aliquando aut ipse aut ejus mayores imperassent. Et Alcibiades quidem, utpote qui magnis de rebus contenderet, Tissaphernem officiis studiose demerens rem urgebat;
 
Atheniensium vero legati, qui cum Pisandro ex Samo missi erant, quum Athenas pervenissent, apud populum verba faciebant, in summam multa colligentes, prsecipue vero demonstrantes, facile iis esse, si Alcibiadem restituerent , nec amplius eodem modo populari statu uterentur, et regem socium habere et Peloponnesios superare.
 
Sed quum et alii multi de populari statu contradicerent, et simul Alcibiadis inimici vociferarentur, indignum facinus esse, sl, legibus vi facta, rediret, et Eumolpidae et Ceryces de mysticis, propter quae profugerat, testimonium dicerent, et per res divinas obtestarentur, ne reducerent, Pisander in medium progressus, inter multam adversationem et indignationem quemvis unum eorum, qui contradicebant, in medium producens interrogabat, num quam salutis publicae spem haberet, quum Peloponnesii non pauciores, quam ipsi, naves contra se in acie stantes in mari haberent, et socias civitates plures, praeterea quum rex et Tissaphernes pecunias iis suppeditaret, ipsis vero nullae amplius essent, nisi quis regi persuaderet, ut ad se transiret.
 
Ubi autem interrogati illi spem esse negarent, tunc vero palam dicebat iis:
 
« Hoc igitur nobis contingere non potest, nisi rempublicam administrabimus sapientius, et magistratus ad pauciores » deferamus, ut rex fidem nobis habeat, neque de reipublicae forma magis consultabimus in praesentia, quam de salute (nam et postea nobis licebit haec mutare, si quid displicuerit), Alcibiademque reducemus, qui solus omnium, qui nunc vivunt, hoc conficere potest. »
 
Populus vero primo quidem haec audiens de paucorum dominatu graviter ferebat; sed quum a Pisandro plane doceretur, non esse aliam salutis rationem, metu perculsu* et simul etiam sperans, fore aliquando, ut res immutaretur, cessit.
 
et decreverunt, ut Pisander cum decem collegis proficisceretur ad rem cum Tissapherne et Alcibiade transigendam, ut c republiea maxime fore ipsis vide· retur.
 
Et simul quum Pisander etiam Phryuichum eri-minatus esset, populus eum et Scironidem, ejos collegam, a praefectura amovit, et in eorum locum submisit ad classem Diomedon tem et Leontem. Phrynichum autem Pisander criminatus est ita, ut Iasum et Amorgen ab eo proditum diceret, propterea quod non existimabat, eum animo propensum esse ad ea, quae cum Alcibiade transigebantur.
 
Atque Pisander quidem et conspirationes, quae prius in orbe erant judiciorum et magistratuum causa, omnes adiit et adhortatus est, ut in unum conjuncti et consilio communiter inito popularem statum tollerent, et praeterea ceteras quoque res ad praesentem usum necessarias praeparavit, ut nulla mora amplius interponeretur; quo facto ipse cum deceto collegis ad Tissaphernem navigavit.
 
Leon autem ac Diomedon per eamdem hiemem, quum ad Atheniensium classem jam pervenissent, Rhodam infesta classe petierunt. Et naves quidem Peloponnesiorum subductas deprehendunt, io terram autem alicubi egressi et Rhodios, qui ad arcendam vim accurrerant, proelio superarunt, et in Chalcen se receperunt, et deinde bellum hinc potius quam ex Co gerere coeperunt; facilior enim hic custodia erat, si quo Peloponnesiorum classis proficisceretur.
 
Venit autem in Rhodum Xenophantidas Laco ex Chio a Pedanto missus, nuntians, Atheniensium murum ad finem jam esse perductum, et, nisi cum tota classe succurrerent , actum fore de tota Chio. Illi vero cogitabant auxilio proficisci.
 
Interea autem Pedarilus cum copiis auxiliaribus, quas secum habebat, et cum universis Chiorum copiis adortus Atheniensium munitiones.classi circumdatas, quandam earum partem cepit, et aliquot navibus subductis potitus est, sed quum Athenienses eruptionem fecissent, et Chios in fugam primos vertissent, reliquus etiam exercitus, qui circa Pedaritum erat, victus est, et ipse Pedarilus occubuit, et Chiorum multi, multaqne arma capta sunt.
 
Quibus rebus gestis Chii et a terra et a mari arctius quam antea obsidebantur, et fames illic erat ingens; at Pisander ejusque collegae, Atheniensium legati, quum ad Tissaphernem pervenissent, de pactionibus faciendis verba fecerunt.
 
Alcibiades vero (nec enim Tissaphernis fides spem admodum certam ei afferebat, quia Peloponnesios magis formidabat, et utrosque adhuc atterere volebat, quemadmodum etiam ab Alcibiade edoctus erat,) ad talem rei speciem se convertit, ut Tissaphernes quam maxima ab Atheniensibus petendo nullam compositionem faceret.
 
Videtur autem mihi et Tissaphernes idem voluisse, ipse quidem propter metum, Alcibiades vero, postquam animadvertebat, illum vel sic jam compositionis cupidum non esse, videri volebat Atheniensibus haud invalidus fuisse ad persuadendum , sed persuaso jam Tissapherni et foedus inire volenti Athenienses non offerre, quantum sat esset.
 
Tot enim res praeter modum postulabat Alcibiades, quippe ipse loquens pro Tissapherne, qui praesens aderat, ut quam- vis Athenienses magnam partem rerum, quas postulabat, concederent, tamen rei impedimentum ab illorum parte luerit ; nam et omnem Ioniam volebant tradi, et praeterea insulas adjacentes, et alia, quibus quum Athenienses non adversarentur, tandem in tertio congressu, veritus, ne jam plane deprehenderetur ad rem peragendam invalidus, postulabat, -ut naves sinerent regem aedificare, et secundum suam terram navigare quacumque et quotcumque navibus libuisset. Tunc vero Athenienses non jam aliter statuentes, nisi fieri ea nulla ratione posse, et se ab Alcibiade deceptos esse, per iram digressi Samum reverterunt.
 
Tissaphernes autem statim post haec et eadem hieme in Caunum se contulit, quia volebat Peloponnesio? Miletum rursus reducere, aliisque rursus tactis pactionibus, quascumque posset, stipendium praebere, nec sibi prorsus hostes fieri, veritus ne, si in multis navibus laborarent inopia stipendii, aut coacti navale proelium cum Atheniensibus committere, superarentur, aut classe hominibus nudata Atheniensibus siaeseresex animi sententia succederent. Praeterea vero maxime metuebat, nc illi stipendii quaerendi gratia continentem popularentur.
 
Harum igitur omnium rerum rationem et curam habens, volebat quodam modo Graecos inter se coaequare; itaque Peloponnesiis accitis stipendium numerat, et foedera cum iis tertia facit, in haec verba.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi