Kitap 8
Hic Igitur quum et ceteris ephoris et Endio rem persuasisset» solvebat cum quinque navibus et Cbalcideo Lacedaemonio, et celeri* tate adhibita navigationis cursum faciebant.
Redibant autem per hoc idem tempus etiam ex Sicilia sexdecim illae Peloponnesiorum naves, quae duce Gylippo una cum Syracusanis debellaverant, atque circa Leucadiam deprehensae etafllictae a septem et viginti Atticis navibus, quibus praeerat Hippocles, Menippi filius, qui classis ex Sicilia redeuntis reditum observabat, praeter unam ceterae omnes elapsae sunt Atheniensibus et Corinthum appulerant.
Chalcideus autem et Alcibiades inter navigandum omnes, in quos incidissent, comprehendebant, ne navigatio palam fieret, et quum ad Corycum in continente situm appulissent, et illos hic dimisissent, ipsi quidem prius congressi cum nonnullis Chiorum, qui conjurationis erant socii, quum hi juberent re nulli prius declarata ad urbem navigare, ad Chios ex improviso advenerunt.
Et Chiorum quidem plebs admirabunda et attonita erat; optimates vero operam dederant, ut tunc ipsum senatus cogeretur, et quum agi coeptum esset a Chalcideo et Alcibiade, affirmantibus multas alias naves adventare, nec ullam de navium apud Pineum obsidione mentionem fecissent, Cbii et mox Erythraei ab Atheniensibus deficiunt.
Et post haec cum tribus navibus profecti etiam Clazomenas ad defectionem faciendam inducunt. Clazomenii autem confeslim in continentem transgressi Polichnam muniebant, si forte opus foret, ut eo sibi ex parva insula, quam incolebant, receptus esseL Et hi quidem, qui defecerant, omnes et muniendo et bello parando erant occupati;
Athenas autem celeriter de Chio nuntius pervenit; et existimantes, magnum jam ac manifestum periculum se circumstare, neque ceteros socios ultra quieturos post maximae.civitatis defectionem, et illa mille talenta, quae per totum belli tempus intacta esse cupiebant, confeslim abrogata lege, quae prenas proponebat ei, qui vel de his tangendis legem rogasset vel in suffragium misisset, ob praesentem terrorem placuit movere, navesque non paucas instruere et illarum navium, quae ad Piraeum excubabant, octo quidem statim mittere, quae relicta custodia eas, quas Chalcideus secum ducebat, insecutae, nec assecutae, redie· rant, (his autem praeerat Strombichides, Diotimi filius), et contra non multo post alias duodecim ad opem ferendam mittere duce Thrasycle, quae et ipsae stationem reliquerunt.
Atque Chiorum septem naves, quae cum iis Piraeo inclusas obsidebant, abduxerunt, et servos quidem, qui in eis erant, libertate donarunt, liberos vero in vincula conjecerunt. Alteras autem in locum earum omnium, quae disces serant, ad obsidendam Peloponnesiorum classem celeriter instructas miserunt, et alias triginta armare in animo habebant. Atque magna erat animorum alacritas, et nihil parvum moliebantur, ut ad Chium recuperandam adessent
Interea vero Strombicliides cum octo navibus ia Samum pervenit, et assumpta una Samia, in Teum navigavit , ipsosque pro eo ac jus esset, quiescere jubebat Sed ex Chio in Teum etiam Chalcideus cum tribus et viginti navibus trajiciebat et peditatus simul Clazomeniorum et Erythraeorum accedebat
Quod quum Strombichides praesensisset, inde solvebat et in altum profectus, ubi videt naves multas esse illas, quae ex Chio veniebant, ia fugam se dahat Samum versus; illae vero eum insequebantur.
Peditatum autem Teii, quum initio recipere noluissent , post Atheniensium fugam introduxerunt Et diu quidem pedites se continuerunt, exspectantes, donec et Chalcideus ab insequendis hostibus reverteretur; sed quum ille diutius moraretur, ipsi muros demoliebantur, quos Athenienses exstruxerant urbis Teiae, qua parte continentem respiciunt, et adjuvabant eos in demoliendo aliquot etiam barbari non multi, qui supervenerant, quibus praeerat Ola-ges, Tissaphernis propraptor.
Chalcideus vero et Alcibiades, quumSteombichi· dem ad Samum usque insecuti essent, nautas quidem ex Peloponneso navibus advectos armarunt, et in Chio reliquerunt; illas vero aliaeque viginti Chiis nautis, in Peloponnesiorum locum substitutis, complentes, Miletum petebant, ut eam ad defectionem faciendam inducerent;
volebat enim Alcibiades, cui necessitudo, cum Milesiorum primoribus intercederet, illos ad societatem prius adducere, quam classis ex Peloponneso veniret, et Cliiis et sibi ipsi et Chalcideo et qui se miserat, Endio, quemadmodum promiserat, hanc certaminis gloriam conciliare, quod quam plurimas civitates cum Chiorum copiis et Chalcideo ad defectionem induxisset.
Quum igitur maximam navigationis partem clam confecissent, et prius nou multo advenissent quam Strombichides et Thrasydes, qui cum duodecim navibus tunc Athenis modo veniens aderat, ef simul illos persequebatur, Miletum ad defectionem inducunt. Atque Athenienses cum undeviginti navrbus conti*» post eos advecti, quum Milesii eoe recipere nollent, ad Udam insulam Mileto adjacentem in statione consistebant.
Et tunc prima sodetas, per Tissaphernem et Chalci-deum interregem et Lacedaemonios post Milesiorum defectionem statim inita est haec.
« Lacedaemonii sociique societatem cum rege et Tissapherne his conditionibus fecerunt. Quamcunque regionem et quascumque urbes rex habet, et regis majores habebant, regis sunto; et ex liis urbibus quicquid pecuniarum, aut quicquid aliud ad Athenienses redibat, communiter rex et Lacedaemonii et socii prohibento, ne aut pecunias, aut quicquam aliud Athenienses accipiant
item bellum adversus Athenienses rex et Lacedaemonii et socii communiter administranto; et compositionem belli cum Atheniensibus fecere ne liceat, nisi utrisque, regi et Lacedaemoniis sociisque visum fuerit.
Quod si qui defectionem a rege fecerint, hostes Lacedaemoniis et sociis sunto; et si qui a Lacedaemoniis, sociisque defecerint, hostes eodem modo regi sunto. »
Hunc igitur in modum liaec societas inita est. Postea vero confestim Chii, decem aliis navibus instructis, ad Anaea navigaverunt, eo animo, ut et dc rerum Milesiarum statu certiores fierent, et simul civitates ad defectionem solicitarent.
Et quum nuntium a Chalcideo missum accepissent, quo redire jubebantur, quoniam Amorges itinere terrestri cum suis copiis adesset, ad Jovis templum navigarunt, et illic conspiciunt sexdecim naves, cum quibus Diomedon post Thrasyclem Athenis adventabat.
Quas quum vidissent, in fugam se dabant cum una quidem navi Ephesum, cura reliquis vero in oram Teiam et earum quatuor quidem vacuas Athenienses ceperunt, hominibus in terram prius elapsis; reliquae vero in Teiorum urbem confugiunt.
Et Athenienses quidem in Samum navigarunt ; Chii autem cum reliquis navibus in altum profecti, et peditatus cum iis, Lebedum ad defectionem induxerunt, et item Eras. Quibus rebus gestis utrique domum redierunt, et pedestres et navales copiae.
Sub eadem tempora viginti Peloponnesiorum in Piraeeo naves, quas Athenienses pari numero antea, ut dixi, insecuti erant et obsidebant, repentina eruptione facta, quum navali proelio superiores essent, et ceperunt quatuor naves Atticas, et ad Cenchreas profectae rursus ad navigationis cursum in Chium et Ioniam conficiendum se parabant. Et nauarchus iis Lacedaemone Astyochus advenit, penes quem totum illius classis imperium jam erat.
Quum autem peditatus ex Teo discessisset, ipse quoque Tissaphernes cum copiis illuc profectus, et si quid murorum in urbe Teo reliquum erat, demolitus, discessit. Nec multo post ejus discessum Diomedon cum decem Atticis navibus illuc profectus pactionem cum Teiis fecit, ut se quoque reciperent. Et illinc adversus Eras profectus, et adortus, quum urbem expugnare non 'potuisset, discessit.
Accidit autem per hoc tempus etiam seditio apud Samum a plebe adversus optimates excitata una cum Atheniensibus, qui cum tribus navibus aderant. Et plebs Samiorum ad ducentos omnino optimatum interfecit; quadringentos autem exsilio mulctarunt; quorum quum ipsi agros et domos inter se distribuissent, et post haec Athenienses iis, ut jam fidis, libertatem decrevissent, reliquas rei publices partes soli administrabant, et cum geomoris (sive optimatibus) neque aliud quidquam communicabant, nec connubium, ut nec dare illjp in matrimonium filiam neque ducere ex illis cuiquam jam e populo liceret.
Post haec autem eadem aestate Chii, quemadmodum coeperant, nihil de suo studio remittentes, et sine Peloponnesiis magno ipsi numero ubique praesentes ad civitates ab Atheniensibos alienandas, cupientesqne simul quam plurimos periculi socios habere, et ipsi cum tredeeim navibus in expeditionem adversus Lesbum sunt profecti, quemadmodum a Lacedaemoniis dictum erat, ut secundo loco in eam impetus fieret, et illinc in Hellespontum, et simul Peloponnesiorum, qui aderant, et indigenarum sociorum peditatus Clazomenas et Cumam accedebat; ejus autem praefectus erat Eualas Spartanus, navium vero Diuiadas ex Spartanorum municipibus.
Et naves quidem in Lesbum profectae Methymnam primum ad defectionem impulerunt, ad quam relictae sunt naves quatuor; et reliquae item Mytileneu ad defectionem impulerunt
Astyochusvero, Lacedaemonias nauarchus, cura quatuor navibus, ut destinaverat, e Cenchreis navigans in Chium pervenit, et tertio die, quam perveoit, Atticae naves quinque et viginti ad Lesbum appulerunt, quibus praeerat Leon et Diomedon; Leon enim postea profectus cum aliis decem navibus Athenis ad opem suis ferendam venerat.
Sed et Astyochus eodem die, jam advespe-rascente portu solvit et assumpta una Chia nave navigabat in Lesbum, jut auxiiium ferret, si qua posset, et pervenit Pyrrham, et iilinc postero die Eressum, ubi intellexit, Mv-tilenen ab Atheniensibus primo impetu captam esse;
nam Athenienses, ut veniebant, ex improviso ad portum appulsi et Chiis navibus potiti erant, et in terram egressi, iis, qui obstiterant, proelio victis, urbem in suam potestatem redegerant.
Qum quum intelli geret Astyochus et ex Ereesiis, et ex Chiis navibus, a Methymna cum Eubulo venientibus, quae antea, ut dixi ibi relictae, sed, quum Mytilene capta est, elapsae in eum inciderant numero tres (una enim capta erat ab Atheniensibus), haud amplius Mytilenen contendit, sed quum Eressum ad defectionem faciendam impulisset et armasset, misit et suarum navium milites Antissam et Methymnam versus itinere terrestri, Eteonico duce iis praeposito; et ipse quoque cum suis navibus et tribus Chiis eodem oram legens contendebat, sperans Methymnaeos, conspectis suis copiis, fiduciam animo concepturos et in defectione permansuros.
Sed quum in Lesbo omnia adversarentur, copiis suis in naves receptis, in Chium rediit. Redierunt etiam in suas quique urbes pedites illi a navibus separati, qui in Hellespontum trajecturi erant. Post haec autem ex sociali Peloponnesiorum dasse, quae ad Cenchream stabat, sex naves in Chium ad eos venerunt.
Athenienses vero res in Lesbo rursus constituerunt, et illinc profecti Clazomeniorum urbem, nomine Polichnam, quam in continente muniebant, ceperunt , eosque rursus in urbem in insula sitam transportarunt, praeter defectionis auctores; hi enim Daphnuntem abierant. Et denuo Clazomenae in Atheniensium ditionem concesserunt.
Eadem aestate illi etiam Athenienses, qui ad Miletum cnm viginti navibus apud Ladam stationem habebant, copiis in terram expositis ad Panormum, agri Milesii oppidum, et Chalcideum Lacedaemonium ducem cum paucis occurrentem interfecerunt, et tertio post die digressi tropaeum erexerunt, quod Milesii sustulerunt, ut ab illis erectam, qui agrum in suam potestatem nequaquam redegissent;
et Leon et Diomedon cum Atheniensium navibus, quas ex Lesbo secum duxerant, ex (Enussis insulis Chio adjacentibus et ex Sidussa et Pteleo, quas urbes in agro Erythraeo obtinebant, atque ex Lesbo proficiscentes, ex navibus bellum adversus Chios administrabant; liabebant autem milites navales e gravi ipsorum civium armatura assumptos et ad hanc militiam coactos.
Et ad Cardamylam expositis in terram copiis, et ad Bolissum quum Chios sibi obviam progressos proelio vicissent multosque cecidissent, oppida in hac parte sita everterunt, et ad Phanas rursus altero proelio vicerunt, et tertio ad Leuconium. Postea vero Chii quidem jam adversus Athenienses non amplius prodire audebant, illi vero regionem egregie instructam, et a bello Medico ad id usque tempus illaesam, diripuerunt.
Chii enim soli omnium, quos ego cognovi, post Lacedaemonios, simul et beati et continentes exstiterunt, et quanto crescebat eorum civitas in majus, tanto etiam adornabant res suas in majorem firmitatem.
Et ne ipsam quidem defectionem, si hoc praeter id, quod; tutissimum erat, fecisse videntur, prius facere sunt ausi, quam ubi una cum multis iisque fortibus sociis periculum adituri erant, et intellexerunt, ne ipsos quidem Athenienses amplius negare post cladem in Sicilia acceptam, quin vehementer afflictae sine controversia res suae essent; si vero, ut solent multa in humana vita praeter rationem accidere, aliquando falsi sunt, una cum multis, qui et ipsi statuerunt, res Atheniensium celeriter eversum iri, hunc judicii errorem communiter commiserunt.
Quum igitur et maris usu prohiberentur, et terra diriperentur, quidam conati sunt urbem Atheniensibus tradere; quorum consilia quum magistratus sensissent, ipsi quidem quieverunt, sed Aslyochum nauarchum cum quatuor navibus , quae ei praesto erant, Erythris arcessiverunt et consultabant, quomodo quam moderatissime vel obsidibus accipiendis vel alio aliquo modo insidias compescerent. Et hi quidem fyaec agebant.
Athenis autem eadem aestate extrema mille gravis armaturae milites Atheniensium, et mille et quingenti Argivorum (quingentos enim Argivorum levis armaturae milites justis armis instruxerant Athenienses) et sociorum mille cum navibus duodequinquaginta, quarum aliquot erant ad armatos portandos, ducibus Phrynicho et Onomade et Scironida in Samum trajecerunt, et in Miletum transgressi castra posuerunt.
Milesii vero adversus eos egressi, quum ipsi numero octingenti gravis armaturae milites, tum Peloponnesii, qui cum Chalcideo venerant, atque etiam quaedam [peregrina] Tissaphernis auxilia, quinetiam ipse Tissaphernes praesens, et ejus equitatus proelium cum Atheniensibus sociisque commiserunt.