Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 8

 
Quum autem Peloponnesii in Hellesponto essent, Antandrii (sunt autem Aeoles) gravis armatura milites ex Abydo per montem Idam itinere pedestri clam deductos in urbem introduxerunt, quod ab Arsace Persa, Tissaphernis prafecto, injuria afficiebantur, qui Delios quoque, qui Atramyttium incoluerant, quo tempore. ab. Atheniensibus, Deli lustrandae causa, suis sedibus pulsi erant, occulto odio dissimulato, et illorum prastan-tissimis indicta expeditione, per amicitiae ac societatis speciem eduxerat, et quum eos prandentes observavisset et suis circumdedisset, sagittis perdiderat.
 
Timentes igitur eum Antandrii propter hoc facinus, ne quid is in se quoque aliquando scelerate perpetraret, quum idem etiam alia iis imponeret, quae ferre non poterant, ejus presidium ex arce ejecerunt
 
Tissaphernes vero, quum sensisset, hujus quoque rei Peloponnesios auctores esse, nec earum solum, quae ia, Mileto et Cnido acciderant (nam hinc quoque ejus pnesidia erant ejecta), existimans, ingentem sibi apud eos invidiam conflatam esse, veritusque ne quo alio praeterea damno se afficerent, et simul aegre ferens, si Pharnabazus, qui minore et tempore et sumptu eos sibi adjunxisset, felicius adversus Athenienses rem gereret, proficisci parabat ad eos in Hellespontum , ut et expostularet de rebus circa Antandrum gestis, et crimina sibi objecta de Phoenissis navibus et reliquis rebus quam honestissime defenderet. Ac primum Ephesum profectus, Dianae sacrificium fecit.
 
[Quum hiems hanc aestatem insecuta finietur, primus ac vicesimus annus expletur.]
← Önceki 11 / 11

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi