Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 7

 
In-tera vero Syracusani praegressi transitum ulteriorem muro cingebant: erat autem collis natura munitus, et ab utraque ejus parte erat torrentis alveus rupibus praeceps; vocabatur autem Acraeum lepas.
 
Postridie vero Athenienses progrediebantur, et Syracusanorum ac sociorum equites et jaculatores , qui multi erant, utrimque eos prohibebant, et jaculis incessebant et obequitantes infestabant.
 
Et diu quidem Athenienses pugnabant, tandem vero in eadem castra rursus se receperunt. Atque commeatus jam non parem copiam habebant; nam propter hostium equitatum non poterant amplius illinc recedere.
 
Mane tamen molis castris rursus iter ingrediebantur, et ad collem muro cinctum vi sibi viam fecerunt, et ante se invenerunt pedestrem hostium exercitum supra collis munitionem instructum acie non paucorum scutatorum in altitudinem; locus enim arctus erat.
 
Et Athenienses impetu facto munitionem oppugnabant, et quum telis ex colle, qui erat acclivis, a multis peterentur (pertingebant enim facilius ex loco superiore), nec eo possent perrumpere, retro se recipiebant, atque quiescebant.
 
Atque forte etiam tonitrua aliqua simul et imbres tunc exstiterunt, ut eo aestatis tempore, quod ad autumnum jam accedebat, fieri solet; quamobrem Athenienses magis etiam animos despondebant et putabant haec quoque omnia in suum exitium fieri.
 
Dum autem quiescunt, Gylippus et Syracusani partem quamdam copiarum miserunt, quae eos item a tergo muro intercluderent, qua venerant; illi vero et ipsi quosdam de suis miserunt, et rem impediverunt.
 
Atque postea Athenienses omnibus copiis propius planitiem reversi pernoctarunt. Postridie vero procedebant, et Syracusani eos undique circumfusi adoriebantur, multosque sauciabant; et quoties Athenienses impressionem in eos facerent, ipsi se subducebant; quoties vero recederent, instabant, praecipue novissimum agmen carpentes, si forte aliqua parte in fugam versa, universum exefcilum perterrefacerent*
 
Et diu quidem hoc modo Athenienses sustinebant; deinde, quinque sexve stadia progressi in planitie conquiescebant; recesserunt vero etiam Syracusani ab iis in sua castra.
 
Noctu vero Niciae et Demostheni .videbatur, quoniam exercitus male se habebat, quod et-omnium jam rerum inopia laborabant et multi in multis incursionibus ab hosto factis vulnerati erant, quam plurimis ignibus accensisahdn.· cci e copias, non tamen amplius eadem via, qua constitue- rant; sed alia contraria ei, quam Syracusani observabant, mare versus.
 
Totum autem hoc iter, quod exercitus faciebat, non ad Catanam ducebat, sed in alleram Siciliae partem, Camarinam versus et Gelamraliasque illic silas et Graecas et barbaras urbes.
 
Accensis igitur multis ‘ignibus, per noctem proficiscebantur. Sed quemadmodum in omnibus, praecipue vero maximis exercitibus, praesertim et noctu et per hosticum, et liosLe non procul distinte, iter facientibus metus et pavor excitari solet, incessit eos trepidatio;
 
et Niciae quidem copiae, quemadmodum praeibant, in unum manebant longeque praecesserunt; Demosthenis vero pars, quae erat dimidia ferme atqoe adeo major, distracta est, et ordinibus non servatis pergebat.
 
Prima autem luee tamen ad mare perveniunt, et viam, nomine llelorinam, ingressi, ire pergebant, ut ubi ad Ca-cyparim fluvium devenissent, secundum ipsum fluvium per mediterranea in superiora loca se conferrent. Sperabant enim, etiam Siculos hac, quos arcessiverant, obviam sibi venturos.
 
Sed quum ad fluvium venissent, hic quoque Syracusanorum aliquod praesidium invenerunt, quod muris valloque transitum praecludebat. Et id per vim depulerunt, fluviumque tnyecerunt, et contendebant rursus, ad alium fluvium, nomine Erineum; hac enim duces iter facere jubebant ’
 
Interea vero Syracusani ac socii, ubi dies illuxit, et Athenienses abisse cognoverunt, plerique Gylippum insimulabant, quod Athenienses de industria dimisisset, et celeriter persequentes, qua eos progressos haud difficile senlicbant, deprehendunt eos circa prandii horam.
 
Et quum assequuli essent Demosthenis milites, qui postremi erant, et tarde cl incomposite iter faciebant, quod noctu, ut dixi, perluibati erant, confestim impetu facto pugnam conserebant, et equites Syracusanorum eos facilius circumveniebant quippe disjunctos, et in unum cogebant.
 
Nicia; autem exercitus ulterius progressus aberat vel quinquaginta stadia; Nicias enim agmen odns ducebat, quod existimaret, minime salutare esse, in hujusmodi tempore cunctari ultro et dimicare, sed quam celerrime sese recipere, non saepius pugnantes, quam cogerentur.
 
Demosthenes vero et frequentius labore magis continuo preme, balur, quod posterius digressum eum priorem urgebant hostes, et tunc, quum Syracusanos insequi animadvertisset, non tam progrediebatur, quam ad proelium ordines instruebat , donec cunctatus ab iis circumvenitur; atque et ipse et Athenienses eum sequentes in magna perturbatione erant; compressi enim inlra quemdam locum, qui muro circumdatus erat, et viam bine et inde, et non paucas oleas habebat, missilibus undique petebantur.
 
Hujusmodi autem assultibus , non autem stataria pugna haud abs re Syracusani utebantur; nam adversus homines desperatos periculum subire, non amplius tam e re illorum quam Atheniensium erat, et simul etiam Syracusani nonnihil iis parcebant, ne in manifesto jam rei successo, ante tempus illi absume- rentur, et existimabant, vel sic hoc pugnae genere Uios a se perdomitos captum iri.
 
Quum igitur per diem undique telis conjectis animadverterent Athenienses sociosque vulneribus ceteris-que calamitatibus graviter afflictos esse, per praeconis vocem edicunt Gylippus et Syracusani sociique, primo quidem, si quis ex insularum incolis ad se transire vellet, ea conditione, ut liber esset; et discesserunt quaedam non multae civitates.
 
Postea vero et cum ceteris omnibus, qui cum Demosthene erant, compositio fit ea lege, ut arma traderent, et eorum nullus mortem obiret neque per vim neque in vinculis, neque inopia rerum ad victum maxime necessariarum.
 
Atque dediderunt se universi numero sex millia, omnemque pecuniam, quam habebant, deposuerunt in scuta supina conjectam et quatuor scuta repleverunt. Atque hos quidem confestim in urbem abducebant; Nicias vero ejusque milites eodem die ad fluvium Erineum pervenerunt, eoque trajecto in edito quodam loco cum copiis consedit.
 
Postridie vero Syracusani eum adepti dicebant, Demosthenis milites sese dedidisse, et ipsum quoque idem facere jubebant; ille vero, quod his fidem non haberet, inducias facit, ut equitem mitteret, qui rem exploraret.
 
Quum autem eques reversus renuntiasset illos se dedidisse , per caduceatorejn Gylippo Syracusanisque respondet, se paratum esse ad transigendum pro Atheniensibus, ut quos sumptus in bellum Syracusani fecissent, hos restituerent, ea conditione, ut ipsi suum exercitum dimitterent; donec autem pecunia persolveretur, se daturum obsides viros ex Atheniensibus, singulos pro singulis talentis.
 
At Syracusani et Gylippus has conditiones non accipiebant, sed impressione in eos facta et undique circumfusi hos etiam ad vesperum usque telis petebant.
 
Laborabant autem hi quoque graviter ob commeatus et rerum omnium inopiam. Sed tamen observato noctis silentio discedere parabant. Atque arma capiunt; sed simul Syracusani rem sentiunt, et ad arma conclamarunt.
 
Athenienses vero quum cognovissent, se non latere, arma rursus deposuerunt, exceptis ferme viris trecentis; hi vero per praesidia perrumpentes.noctu vadebant, qua poterant.
 
Nicias vero quum dies illuxisset, exercitum abducebat; Syracusani vero et socii urgebant eodem modo, undique telis et jaculis eos petentes.
 
Atque Athenienses properabant ad flumen Assinarum, simul quod undique graviter urgerentur multorum equitum ceteraeque multitudinis incursionibus, rati minus asperas sibi res fore, si fluvium trajecissent, simul etiam lassitudine bibendique desiderio.
 
Utautem perveniunt ad eum, irrumpunt nullo jam ordine servato, sed pro se quisque primus transire cupiens, atque hostes instantes difficilem jam transitum reddebant; quum enim iter conferti facere cogerentur, alii super alios cadebant, et se conculcabant, et circa tela et vasa alii con- festim peribant, alii elisi delabebantur.
 
Et in ulteriorem fluminis ripam transgressi Syracusani (erat autem praeceps) e superiore loco Athenienses telis petebant, qui et plerique avide potabant et inter se ipsos in cavo fluminis alveo perturbabantur.
 
Et Peloponnesii ultro etiam descendentes trucidabant eos praecipue, qui erant in fluvio. Atque aqua confestim corrupta erat, sed nihilo minus bibebatur et caeno simul et sanguine polluta, et plerique de ea digladiabantur.
 
Tandem vero quum multa cadavera alia super alia in flumine jacerent, et exercitus profligatus esset, partim apud amnem, parlim, si quis etiam effugeret, ab equitibus, Nicias se Gylippo dedidit, quod ei majorem, quam Syracusanis, fidem haberet; et de se quidem facere jubebat illum et Lacedaemonios quidquid vellent, reliquorum vero militum caede jam abstinere.
 
et Gylippus post haec jam vivos capi jubebat; atque ceteros, quotquot a Syracusanis nondum occultati erant (multi autem hi fuerunt), vivos abduxerunt, et trecentos illos, qui noctu per praesidia elapsi erant, missis, qui eos persequerentur, comprehenderunt.
 
Verum hujus exercitus ea quidem pars, quae in unum publice contracta est, haud magna fuit, ea vero, quae surrepta erat, magna, et tota Sicilia iis repleta est, quippe quod non ex pacto ut illi, qui cum Demosthene erant, capti erant.
 
Quaedam etiam non exigua pars interiit; maxima enim caedes haec nec ulla minor earum omnium fuit, quae in hoc Siculo bello acciderunt. Et in ceteris incursionibus, quae in itinere frequentes factae erant, non pauci obierant. Multi tamen etiam evaserunt, partim in ipsa re praesenti, partim etiam tolerata servitute postea fuga elapsi; his vero in Catanam erat receptus.
 
Congregati autem Syracusani et socii assumptis quam plurimis poterant captivis et spoliis in urbem redierunt.
 
Et ceteros quidem Atheniensium et sociorum, quoscumque ceperant, in lapicidinas demiserunt, eam custodiam tutissimam esse ducentes; Niciam vero et Demosthenem, invito Gylippo, necaverunt. Gylippus enim praeclarum sibi certamen post celera fore putabat, si ipeos etiam hostium duces ad Lacedaemonios portaret.
 
Contingebat autem, ut alter quidem, Demosthenes, esset iis invisissimus propter res in insula et ad Pylum gestas, Nicias vero ob has ipsas res amicissimus; illi enim qui ex insula de Lacedaemoniis capti erant, Nicias studiose contenderat inductis Atheniensibus ad foedera cum Lacedaemoniis facienda , ut dimitterentur.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi