Kitap 7
Demosthenes vero de remanendo in obsidione nullo modo assentiebatur; si autem sine Atheniensium decreto non liceret exercitum abducere, sed ibi perstandum esset, dicebat id aut Thapsum translatis castris faciendum esse, aut Catanam, unde et peditatu plerasque agri circumjecti partes invadentes et res hostium diripientes victum sibi paraturi iliisque damnum illatori essent, et navibus in alto, nec in angustiis, quae pro hostibus magis facerent, proelia commissuri essent, sed in amplo spatio, ubi ex sua peritia fructum perciperent, et se recipiendi et hostem invadendi liberam facultatem haberent, non ex brevi circumscriptoque spatio provehentes et revertentes.
In summa nullo modo sibi placere dicebat, in eodem loco diutius manere, sed quam celerrime jam et sine ulla cunctatione castris motis abir£. Et Eurymedon ejus orationem comprobabat.
Sed contradicente Nicia segnities quaedam et cunctatio incedebat, et simul etiam suspicio, ne Nicias, quod aliquid amplius nosset, haec affirmaret. Hunc in modum Athenienses quidem cunctati sunt et in loco permanserunt.
Gylippus vero et Sicanus interea Syracusae redierant, Sicanus quidem infecto Agrigenti negotio (nam quum adhuc Gelae esset, illa factio, quae in Syracusanorum gratiam amicitiam cum iis constituere voluerat, in exilium ejecta erat); Gylippus vero rediit secum adducens quum alium magnum exercitum ex Sicilia collectum, tum etiam illos gravis armaturae milites, qui vere in onerariis navibus ex Peloponneso missi Venerant ex Africa Selinuntem.
Quum enim in Africam delati essent, et duas triremes et navigationis duces a Cyrenaeis datos accepissent, et in ipsa praetervectione Euesperitis, qui ab Afris obsidebantur, opem tulissent, Afrosque superassent, et illinc praetervecti Neapolim petiissent, Carthaginiense emporium, unde in Siciliam brevissimus est trajectus, duorum omnino dierum et unius noctis navigatione, illinc trajecti Selinuntem pervenerunt.
Et Syracusani quidem statim post illorum adventum sese praeparabant, ut Athenienses utrinque rursus invaderent, et navalibus et pedestribus copiis; Atheniensium vero duces quum et ahum exercitum iis accessisse viderent, et res suas non in melius progredi, sed quotidie ex omni parte pejus se habere, praecipue vero infirma hominum valetudine premi, et poenitebat, quod non antea motis castris abiissent, et quum ne Nicias quidem amplius aeque iis adversaretur, nisi quod palam certe stiffragia ferri nollet, omnibus abitionem ex castris edixerunt, quam occultissime poterant, utque expediti essent, quum quis signum daret
Et jam discessuris iis, postquam res paratae erant, luna defecit; erat enim forte plenilunium. Atque Athenienses et plerique omnes hortabantur duccs ad subsistendum, rem in religionem trahentes, et Nicias (erat enim vel nimium omini- bus et rebus hujusmodi deditus) dixit, se ne permissuram quidem amplius, ut de castris ante movendis deliberaretur, priusquam ter novem dies mansissent, ut vales praecipiebant. Atque Atheniensibus quidem, quum moram interposuissent, hanc ab causam accidit, ut permanerent.
Syracusani vero quum hoc et ipsi intellexissent, animis multo magis erecti erant, ne remissius agerent adversus Athenienses, quod vel ipsi jam dejectis animis agnoscerent, se neque classe neque peditatu Syracusanis amplius superiores esse (alioquin enim eos furtivam abitionem non molituros fuisse), et simul quod nollent eos in aliqua alia Siciliae parte considere, ubi oppugnatu difficiliores essent, sed illic primo quoque tempore et in loco sibi commodo eos ad proelium navale committendum adigere.
Naves igitur instruere coeperunt, et aliquot dies, quot iis satis esse videbantur, se exercebant. Postquam vero tempus opportunum aderat, priore quidem die Atheniensium munitiones oppugnabant, quumque quaedam non magna manus et gravis armaturae militum et equitum per quasdam portas eruptionem in eos fecisset, nonnullos gravis armatura: milites interceperunt, et ceteros in fugam versos persecuti sunt; quum autem angustus esset introitus, Athenienses amiserant septuaginta equos, et milites non multos.
Atque hoc quidem die Syracusanorum exercitus se recepit; postero vero die,et navibus prodierunt, qoae sex et septuaginta erant, et peditatu simul ad munitiones pergebant. Athenienses vero cum sex et octoginta navibus obviam iis occurrebant, et quum ad manus venissent, proelium navale committebant.
Et Eurymedontem, qui dextrum Atheniensium cornu tenebat, quum adversariorum naves circumcludere vellet, et ideo navium agmen produxisset propius terram, Syracusani sociique quum primo mediam Atheuiensium aciem vicissent, illum quoque in concavo portus atque intimo ejus recessu interceperunt, et quum ipsum, tum etiam naves, quae eum sequebantur, profligarunt; deinde vero reliquam etiam Atheniensium classem jam insequebantur et in terram elidebant.
Gylippus vero, cernens hostium classem jam superari , et extra vallum et castra sua deferri, cupiens eos profligare, qui in terram egrederentur, et efficere ut Syracusani naves facilius retraherent, quod ab amicis terra teneretur, ad portus crepidinem cum quadam copiarum parte accurrit.
Atque Hetrusci (hi enim Atheniensibus illic excubabant) quum eos incomposite adventantes animadverterent, in eet eruptionem fecerunt, et impressione in primos facta, eos in fugam conjecerunt, et in paludem nomine Lysimeleam deturbarunt.
Postea vero quum major jam Syracusanorum sociorumque manus advenisset, ipsi quoque Athenien· ses subsidio venerunt, suis navibus timentes, et cum fc proelium commiserunt, viclosque persecuti sunt, et gravis armaturae milites non multos interfecerunt, et navium majorem quidem partem conservarunt et in castra reduxerunt , sed earum duodeviginti Syracusani sociique ceperunt. oronesque viros interfecerunt.
Et in ceteras, quas con- cremare cupiebant, navem onerariam vetustam, quam sarmentis ac taedis onerarant (erat autem ventus in Athenienses secundus) igne iojecto dimiserunt. Atque Athenienses suae classi timentes remedia ad ignem restinguendum idonea excogitarunt, restinctaque flamma, et impedito navis onerariae cursu, ne propius accederet, hoc periculo sunt liberali.
Postea vero Syracusani quidem tropaeum erexerunt, et navalis victorias, et gravis armaturae militum prius ante munitiones interceptorum, unde etiam equos ceperant, Athenienses vero et peditatus ab Hetrusds fugati et in paludem compulsi, et eorum, quos ipsi cum reliquis copiis in fugam conjecerant.
Quum autem Syracusanis insignis victoria jam etiam de navalibus copiis contigisset (prius enim reformidabant classem, quae cum Demosthene advenerat), Athenienses quidem maximum animi moerorem conceperunt, et vehementer sibi opinione falsi esse videbantur; longe autem magis etiam belli eos poenitebat.
Quod enim illis solis civitatibus bellum jam intulissent, quae iisdem institutis uterentur, et quae populari dominatu, ut et ipsi, regerentur, et quae classem et equitatum et potentiam possiderent, quum etiam facultatem nullam haberent neque mutanda reipublicae forma dissidioque excitando aliquos sibi adjungendi, neque bellico apparatu, quippe quod Uli multo superiores essent, sed quum in plerisque rebus sui conatus infeliciter sibi cederent, ut antea jam inopes erant consilii, ita tunc quidem multo etiam magis, postquam navali quoque proelio superati sunt, quod nunquam putassent.
At Syracusani statim portum praevehebantur intrepide et ejus ostium claudere cogitabant, ne Athenienses jam, etiam si vellent, clam iis exire possent.
Nec enim jam id modo, ut ipsi salvi essent, curae habebant, sed etiam ut illos salutem sibi parere impedirent, existimantes, id quod res erat, et pro praesenti rerum suarum statu longe superiores suas vires esse, et si Athenienses sociosquc et terra et mari superare possent, praeclarum sibi certamen boc apud Graecos visum iri; nam et ceteros Graecos confestim partim servitute, partim metu liberatum iri (reliquam enim Alheniensiurti potentiam nequaquam amplius satis virium habituram ad sustinendum bellum, quod iis postea inferretur), se autem, quod horum auctores fuisse viderentur, et apud ceteros mortales et apud posteros magnae admirationi futuros.
£t profecto dignum erat gloria certamen illud quum his de causis, tum etiam, quod non solum Athenienses vincebant, sed etiam multos alios eorum socios, neque rursus ipsi tantum, sed etiam una cum illis, qui auxilio iis venerant, quum et duces extilissent cum Corinthiis et Lacedaemoniis et suam urbem in propugnandi pericula objecissent, et rem navalem multum promovissent.
Etenim plurimae gentes ad hanc unam urbem tunc confluxerant, nulla quidem eorum ratione deducta, qui omnino in hoc bello vel Atheniensium vel ad Lacedaemoniorum urbem convenerant.
Tot enim in utraque parfc ici contra Siciliam vel pro Sicilia bellum ad Syracusas gesserunt, qui alteros ut in subigenda terra, alteros ut in servanda juvarent, eo profecti sunt, non magis juris aliqua aut cognationis ratione inter se conjuncti, sed ut quique vel casu vel utilitate vel necessitate adducti erant.
Atque ipsi quidem Athenienses, qui erant Iones, contra Syracusanos, qui erant Dorienses , ultro veneraot, et cum iis eadem lingua et iisdem praeterea institutis utentes Lemnii et Imbrii et Aeginetae, qui tunc Aeginam tenebant, et praeterea Hestiaeenses, qui Hestiaeam in Euboea sitam incolunt, eorum coloni, ejusdem militiae socii fuerunt.
Ex ceteris vero, qui ad eamdem expeditionem cum iis iverant, alii erant subditi, alii socii, qui sois legibus vivebant, nonnulli etiammercedeconducti.
Atque ex subditis quidem et tributariis Eretrienses et Chalcidenses et Styrenses et Carystii ex Euboea erant; ex insulis vero Cei et Andrii et Tenii; ex Ionia verti Milesii et Samii et Chii. Inter hos autem Chii, tribulorum im-munes, et tantum navibus suppeditandis obnoxii, liberi secuti erant. Atque horum plerique omnes Iones eunt, et ab Atheniensibus oriundi, praeter Carystios (hi vero sunt Dryopes), quum aolem subditi essent, etiam necessitate, Iones contra Dorienses sequebantur.
Praeter hos autem. Nolenses, Methymnaei quidem, (qui naves tantum, nullum vero tributum pendebant, Tenedii vero et Nnii vectigales. Hi vero Nolenses cum Boeotis Nolensibus, ex suarum coloniarum conditoribus, qui cum Syracusanis se conjunxerant, necessitate coacti pugnabant; Plataeenses vero soli Boeoti manifestissime contra Boeotos ut consentaneum erat pro eorum odio.
Rhodii vero et Cytherii , Dorienses utrique, alteri quidem Cytherii Lacedaemoniorum coloni, contra Lacedaemonios, qui cum Gylippo erant, cum Atheniensibus arma ferebant; Rhodii vero, qui ab Argivis erant oriundi, Syracusanis Doriensibus, quinetiam Geloid suis colonis, qui cum Syracusanis militabant , bellum facere cogebantur.
Et ex iosularum incolis , qui circa Peloponnesum erant, Cephallenenses et Zacynthii, liberi illi quidem, quia tamen insulas incolebant, coacti potius, quod Athenienses maris imperium obtinebant, sequebantur; at Corcyraei aperte non solum Dorienses, sed etiam Corinthii, adversus Corinthios atque Syracusanos, quamvis illorum quidem coloni, horum vero cognati, necessitate quidem, si speciosum praetextum species, sin animum, vel magis etiam propter odium in Corinthios sequebantur.
Messenii quoque, qui nunc sic appellantur, ex Naupacto et ex Pylo, quae tunc ab Atheniensibus tenebatur, ad hoc bellum assumpti erant. Item Megarensium exsules mulli cum Selinuntiis Megarensibus propter calamitatem suam pugnabant.
Jam vero ceteri sua sponte potius hanc expeditionem sequebantur. Nam Argivi quidem non magis societatis gratia, quam propter suum in Lacedaemonios odium, et propter suum privatum quisque ac praesens commodum Dorienses adversus Dorienses comitabantur Athenienses Iones; Mantinei vero etiam,et alii ex Arcadibus mercenarii, qui adversus quoslibet, qui* cumque sibi hostes proponerentur, in bellum proficisci consueverant, tunc quoque illos Arcades, qui cum Corinthiis venerant, nihilo minus lucri gratia hostium loco habebant; Cretenses vero et Aeoli mercede et ipsi adducti; accidit autem , ut Crelenses, qui cum Rhodiis Gelam condiderant, non a suis colonis starent sed contra suos colonos invitos mercede allecti militarent.
Acarnanum quoque nonnulli simul lucri causa, multo tamen magis propter gratiam Demosthenis et benevolentiam in Athenienses, quorum socii erant, auxilium tulerunt.
Atque hi quidem sunt, qui intra sinus Ionii lines habitabant; ex Italicis vero populis Thurii et Metapontini, quum in hujusmodi necessitatibus tunc temporum plenorum seditionibus deprehensi essent, militiam sequebantur, et ex Siciliensibus Naxii et Catanaei, barbarorum vero Egestsci, qui etiam Athenienses arcessiverant, et Siculorum major pars, et ex iis, qui extra Siciliam habitabant, Helruscorum nonnulli, propter inimici* tias, quas cum Syracusanis gerebant, et Iapyges mercenarii. Atque tot quidem gentes cum Atheniensibus militabant;
Contra autem Syracusanis opem tulerant Ca-marinaei, qui erant iis finitimi, et Geloi, qui post hos habitabant; deinde, Agrigentinis quiescentibus, Selinuntii, qui sedes eupra illos habent.
Atque hi quidem incolebant eam Siciliae partem, quae Africam versus spectat; Hi-meraei vero ab ea parte, quae mare Tyrrhenum spectat, in qua etiam soli ex Graecis habitant; hi vero etiam soli illinc auxilio venerant.
Atque tot quidem nominis Graeci gentes, quae in Sicilia sedes habebant, et Dorienses et omnes sui juris, in hoc bello Syracusanos adjuvabant; ex barbaris vero soli Siculi, quotquot non ad Athenienses defecerant ; ex Graecis vero, qui sunt extra Siciliam, Lacedaemonii quidem ducem Spartanum praebentes, reliquos vero ex neodamodibus et Helotibus (neodamodum autem nomine significantur ii, qui jam liberi sunt), Corinthii vero soli simul et classe et peditatu, et Leucadii et Ambraciotae propter cognationem profecti illuc; ex Arcadia vero mercenarii milites a Corinthiis missi, et Sicyonii per necessitatem militantes, et ex illis, qui sunt extra Peloponnesum, Boeoti.
Sed ad istas adventitias copias ipsi Sicilienses multitudinem longe majorem per omnia contulerunt, quippe qui magnas urbes incolerent; etenim et multi gravis armaturae milites, et naves, et equi, et alia maxima multitudo collecta est. Et ad ceteros omnes prope dixerim rursus ipsi Syracusani plus copiarum suppeditaverunt, et propter uibis magnitudinem, et quod in maximo discrimine versabantur,
Atque haec quidem utrorumque auxilia convenerant, et tunc jam omnia utrisque praesto erant, nec ullum prav terea auxilium aut ad hos aut ad illos venit.
Syracusani igitur sociique merito praeclarum certamen sibi propositum esse duxerunt, si post navalem victoriam, quam adepti erant, universum etiam Atheniensium exer-citnm, qui tantus esset, debellassent, et illi neutra ratione, neque mari neque terra effugerent.
Itaque continuo magnum portum claudebant, qui octo ferme stadiorum ostium habebat, transversis triremibus et navigiis et sca phis, ancoris eas stabilientes, et cetera, si Athenienses navale prodium adhuc committere auderent, praeparabant nec in ulla re quicquam parvum animo agitabant.