Kitap 6
Atque hic jam congregabantur et extra urbem (quia Rhegini eos intra muros non recipiebant) castra fecerunt ad Dianae templum, ubi etiam Rhegini mercatum iis praebebant; subductisque naribus quieverunt Et apud Rheginos verba fecerunt, postulantes, ut ipsi Chalcidenses Leontinis Chalcidensibus auxilium ferrent; illi vero dixerunt, se neutris affuturos, sed qufoquid ceteris Italis communiter placeret, id facturos.
Isti vero animum ad res Siculas conversos habebant, considerantes, quanam ratione in illis optime se gererent; simul etiam praecursorias naves ab Egesta praestolabantur, quia scire cupiebant de pecunia, si ita essent, quae legati Athenis praedicassent.
Interea vero Syracusanis quum ex multis aliis lo cis, tum etiam ab exploratoribus jam certo nuntiabatur, naves ad Rhegium esse, et ut contra has omni studio se praeparabant nec amplius dubitabant. Et ad Siculos mittebant quoquo versus, ad alios praesidia, ad alios legationes, et in castella, quae in regione circumcirca erant, praesidia immittebant, et quae intra urbem erant, si absoluta essent, explorabant, recensentes arma et equos, et cetera constituebant , ut in imminente et tantum non jam praesente bello.
Illae vero tres praecursoriae naves ab Egesta Rhegium ad Athenienses advenerunt, et renuntiarunt ceteram quidem pecuniam, quam promiserant, nullam esse, sed tantum triginta talenta apparere.
Atque duces statim animus despondere coeperunt, quod iis et hoc primum praeter exspectationem incommode cecidisset, quodque Rhegini una secum militare recusavissent, quibus primis suadere coeperant, et maxime credibile videbatur, quod essent Leontinorum cognati et eorum semper studiosi. Atque Niciae quidem haec exspectanti ab Egestaeis contigerunt, duobus vero reliquis vel maxime praeter opinionem.
Egestati autem hujusmodi fraudem excogitarent tunc, quum primi Atheniensium legati eos adierunt ad explorandas pecunias. Adductis illis in Veneris fanum, quod est in Eryce, ostenderunt donaria, phialas et trullas et thuribula cete-ramque non paucam supellectilem, quae quum essent argentea, longe majorem speciem pro exiguo pretio praebebant; atque etiam privatim exceptis hospitio illis, qui triremibus advecti erant, et ex ipsa Egesta aurea argenteaque pocula collecta, et ex vicinis Phoenicum Graeeorumque urbibus corrogata in conviviis ut suam quique domesticam supellectilem exhibebant.
Et quum omnes iisdem plerumque uterentur et multa ubique eonspicerentur, ingentem stuporem afferebant Atheniensibus, qui triremibus advecti erant, et Athenas reversi divulgarent, se magnam pecuniae vim conspexisse.
Atque illi quidem, qui et ipsi decepti erant, et aliis tunc hoc persuaserant, postquam hic rumor dimanavit, peounias illas Egestae non esse, graviter a militibus accusabantur; duces autem pro praesenti rerum statu consultabant;
et Niciae quidem sententia erat, ut cum omnibus copiis adversus Selinuntem navigaretur, cujus rei causa potissimum missi essent, et si quidem Egestaei pecunias universo exercitui suppeditarent, pro pecuniae summa consilium caperetur; sin minus, ab iis postularetur, ut sexaginta navibus, quas petissent, cibaria suppeditarent, atque permanerent, donec SeUnuntios cum illis vel vi vel pactione reconciliassenl, et ita ceteras civitates obirent, et ubi Atheniensis reipublicae potentiam iis ostendissent, et suum in amicos sociosque studium demonstrassent /domum redirent, nisi forte brevi et ex inopinato facultas aliqua offerretur, vel Leontinos juvandi vel aliquam reliquarum civitatum sibi adjungendi, neque facultates domesticas consumentes rempublicam in periculum adducerent.
Alcibiades vero dicebat, non oportere cura tantis copiis emissos turpiter et infecto negotio abire, sed ad omnes civitates, praeter Selinuntem et Syracusas, legatos mittendos et operam dandam, ut et Siculos partim ad defectionem a Syracusanis faciendam solicitarenl, partim amicos sibi facerent, ut et commeatum et copias haberent; ac primum quidem Messanenses adducendos (hot euirn potissimum in trajectu et opportuno loco, quo ad Siciliam appelli posset, sitos esse, et portum atque stationem exercitui eam commodissimam fore); civitatibus autem in amicitiam adductis, ubi nossent, quos belli socios essent habituri, ita demum Syracusas et Selinuntem aggrediendas, nisi hi quidem compositionem cum Egestatis facerent, illi vero Leontinos in suas pristinas sedes redire sinerent.
Lamachus vero recta dicebat adversus Syracusas navigandum esse, et primo quoque tempore prmlium ad urbem committendum, dum adhuc imparati essent et maxime perterriti.
Omnem enim exercitum principio maximum terrorem afferre; sed si moram interponat, antequam in conspectum veniat, homines ex pavore se colligentes etiam visu magis contemnere. Sed si repente invaserint , dum illi adhuc metu perculsi in exspectatione essent, facillime se superiores illis futuros, omnibusque rebus terrorem illis incussuros, tum adspectu (plurimos enim nunc se numero visum iri) tum exspectatione cladium, quas essent accepturi, praecipue vero subito proelii periculo.
Verisimile autem esse, in agris etiam multos extra urbem remansisse, quod non crederent se venturos, quibus res suas in urbem comportantibus exercitum, si victor urbem obsideret, satis pecuniarum habiturum.
Praeterea reliquos Sicilienses sic jam facilius et illorum societati non accessuros, et ad se transituros, minimeque cunctaturos circumspiciendo, utri victores essent futuri. Stationem autem navium reversis, et ad portum appulsis Megara dicebat facienda esse, quae deserta essent et a Syracusis neque mari multum neque terra distarent.
Lamachus autem quamvis haec dixisset, tamen et ipse in Alcibiadis sententiam ivit. Postea vero Alcibiades sua navi Messanam profectus de societate ineunda apud Messanenses verba fecit, et quum rem iis persuadere non posset, sed illi respondissent, in urbem quidem se aequa-quam recepturos, forum tamen rerum venalium iis praebituros, ad Rhegium redibat.
Duces autem quum ex omni numero sexaginta naves confestim implevissent et res necessarias assumpsissent, reliquo exercitu cum uno de se ipsis ad Rhegium relicto, classe praetervecti Naxum petebant.
Quum autem Naxii eos urbe recepissent, illinc oram legentes ad Catanam navigabant. Et quum Catanaei eos non recepissent (illic enim aderant quidam, qui Syracusanorum partibus favebant), ad flumen Teriam delati sunt,
et quum illic pernoctassent, postero die Syracusas versus navigarunt, agmine longo ceteris navibus instructis. Decem vero naves praemiserunt, ut in magnum portum navigarent et explorarent, si quid navium deductum esset, utque accedentes ex navibus per praeconis vocem significarent, Athenienses, venire, ut Leontinos in suas pristinas sedes restituerent propter societatis atque cognationis jus; Leontini igitur, quotquot Syracusis essent, intrepide transirent ad Athenienses ut ad amicos et de ipsis bene meritos.
Postquam autem per praeconis vocem hoc illis denuntiatum est, et urbisportuumque situm, omnem-que circa regionem, unde sibi ad bellum faciendum prodeundum esset, contemplati sunt, rursus Catanam redierunt.
Catanaei vero convocata concione copias quidem urbe non recipiebant, sed duces ingressos dicere jubebant, si quid vellent. Quum autem Alcibiades orationem haberet et oppidani in illam concionem essent conversi, milites quandam portulam male obstructam clam diruta aedificii materia aperuerunt et in urbem ingressi in foro versabantur.
Catanaeorum vero ii, qui cum Syracusanis sentiebant, quum exercitum in urbe animadvertissent, confestim terrore perculsi clam profugerunt non admodum multi; ceteri vero decreverunt societatem cum Atheniensibus, et reliquum exercitum a Rhegio acciri jubebant.
Postea vero Athenienses ad Rhegium reversi jam cum omnibus copiis solventes Catanam postquam pervenerunt, castra faciebant.
Ad ipsos autem nuntii Camarina afferebantur, si illuc proficiscerentur , eos deditionem facturos, et Syracusanos classem instruere. Cum omnibus igitur copiis primo quidem adversus Syracusas profecti sunt, et quum nullam classem ab illis instrui repperissent, rursus Camarinam versus oram legentes se recipiebant, et ad littus appulsi per caduceatorem agere coeperunt. Illi vero eos non recipiebant, dicentes, jurisjurandi religione obstrictos esse, ut Athenienses cum una navi appellentes reciperent, nisi ipsi plures ab iis accersissent.
Quamobrem Athenienses re infecta discedebant; et quum exscensum e navibus in quandam agri Syracusani partem fecissent, et praedas egissent, et Syracusanorum equites accurrisseut, et nonnullos levis armaturae milites Athenienses palatos interfecissent, Catanam se receperunt.
Illic autem offendunt Salaminiam navem Athenis missam, et adversus Alcibiadem, ut, qui in ea vehebantur, juberent eum redire ad respondendum criminibus, quorum publice insimulabatur, et adversus quosdam alios milites, de quibussimul cum eo indicium delatum erat, quod impie mysteria polluissent, partim vero etiam, quod Mercurii simulacra violassent.
Athenienses enim post classis discessum nihilo minus quaestionem habebant de mysteriis pollutis et de violatis Mercurii simulacris, et quoniam non explorabant indices, sed omnes suspiciose admittebant, ob fidem improbis hominibus habitam ex civibus optimos comprehensos in vincula conjiciebant, satius esse judicantes, rem accurate explorare et reperire, quam propter aliquam indicis improbitatem aliquem, licet vir probus esse videretur, accusatum nulla quaestione habita evadere.
Populus enim, qui fama acceperat Pisistrati ac filiorum tyranni -dem extremis ejus temporibus gravem fuisse, praeterea ne a se quidem neque ab Harmodio, sed a Lacedaemoniis eversam, semper metuebat et omnia suspiciose accipiebat.
Nam audax illud Aristogitonis et Harmodii facinus · propter rei cujusdam ad amores pertinentis casum susceptum est, qua re ego fusius narrata demonstrabo, neque alios neque ipsos Athenienses de suis tyrannis aut de re gesta quicquam certi dicere.
Quum enim Pisistratus senex in tyrannide decessisset, non Hipparchus, ut vulgo arbitrantur, sed Hippias, quod erat nalu maximus, obtinuit principatum. Quum autem Harmodius aetatis flore insignis esset, Aristogito, quidam e civibus, mediae conditionis vir, eum ut amator habebat.
Hic autem Harmodius ab Hipparcho, Pisistrati filio, temptatus morem ei uoo gessit et rem ad Aristogitonem detulit. Hic vero more amatorum ingenti dolore concepto et Hipparchi potentiam extimescens, ne per vim Harmodium ad se pertraheret, protinus ita, ut in sua dignitate poterat, tyrannidem per insidias evertere conatur.
Interea vero Hipparchus quum Harmodium rursus solicitasset, et nihilo magis inducere posset, nibil quidem violenti intentare destinabat, sed in loco quodam obscuro, veluti non hac de causa, eum contumelia afficere parabat.
Quippe neque cetero ejus principatu multitudini gravis erat, sed citra invidiam se gesserat; et vero plurimum hi tyranni virtutem et prudentiam coluerunt, et proventuum vicesimam tantum ab Atheniensibus exigentes et urbem eorum egregie exornarunt et bella ad ministrabant et in templis sacrificia faciebant.
In ceteris vero rebus civitas legibus ante latis ntebatur, praeter-qdam quod operam provide dabant, ut semper aliquis de suo ipsorum numero imperium gereret. Et qoum alii ex iis annuum imperium apud Athenienses obtinuerunt, tum Pisistratus, Hippiae ejus, qui tyrannus fuerat, filius, avi nomen ferens, [qui] quum esset archon, aram duodecim deorum in foro dedicavit, et illam, quae est Apollinis io Pythii templo.
Postea vero populus Atheniensis quum amplificassel aram, quae erat in foro, inscriptionem delevi!; illius vero, quae in Pythii templo erat, etiamnum tota exstat literis evanidis paene in haec,verba :
In Pythii Phoebi Pisistratus aede locavit imperii Hippiades haec monumenta sui.
Hippiam igitur imperasse, quod natu maximus esset , et sciens e fama mihi tradita accuratius quam alii, confirmo et intelligat aliquis vel ex hoc ipso : hunc enim solum inter legitimos fratres liberos suscepisse constat, ot et ara indicat, et columna in Athenarum arce erecta cum inscriptione sceleris a tyrannis perpetrati, in qua nullus Thessali aut Hipparchi filius est scriptus, sed quinque Hippiae, quos ille ex Myrrhine Calliae Hyperichidae filia susceperat; par enim erat, maximum natu uxorem primum ducere.
Deinde in prima columna primus ille scriptus est post parentem, ne hoc quidem alis re, quippe quod et ab eo natu maximus esset, et tyrannidem obtinuisset.
Quin nec Hippias mihi videtur ita facile e vestigio tyrannidem retenturus fuisse, si Hipparchus in imperio constitutus decessisset, et ipse eodem die tyrannus exsisteret; sed propter pristinum solilumque civium metum, et diligentiam, qua in satellitum praesidio utebatur, imperium multis abundans firmis subsidiis retinuit, et non ut frater natu minor, consilii inops fuit, quod si fuisset, non antea continenter imperii particeps fuisset.
Hipparcho vero hoc evenit, uti proptet calamitatem, in quam inciderat, nobilitatus hanc etiam tyrannidis famam apud posteros assumeret.
Harmodium igitur, quod sibi eum solicitanli ntf rem gerere noluisset, ut in animo habebat, contumelia affecit; sororem enim ejus virginem quum ad gestandum in pompa quadam canistrum venire jussissent, abegerunt,dicentes, se ne principio quidem ei denuntiasse, quod digna non esset.