Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 5

 
Argivorum vero viri duo e summo magistratu eos abeuntes in ipsa via observabant, congressique cum eis in colloquium venerunt, si quo pacto Boeoti societatem secum inire possent, quemadmodum Corinthii et Elei et Mautinei; se enim existimare, si res ista sibi successisset, facile jam sibi fore et bellum gerere et pacem iacere et cum Lacedaemoniis, si vellent, et cum quibuscunque aliis opus esset, de publico consensu agentibus.
 
Haec Boeotorum legatis audita placebant; nam forte accidit, ut ea peterent, quae etiam amici, qui Lacedaemone erant, ipsis mandarant. Quum autem illi duo Argivi suum sermonem ab iis probari animadvertissent, dixerunt, se legatos in Boeotiam missuros, et abierunt.
 
Boeoti vero domum reversi ad bceotarchas detulerunt et ea, quae Lacedaemone, et ea, quae ex Argivis in congressu audiverant; et boeotarchae ea probabant, et multo promptiores erant, quod ipsis utrinque contigisset, ut et illi ex Lacedaemoniis , quos sibi amicos habebant, eadem peterent, et Argivi ad similia properarent.
 
Nec multo post Argivorum legati venerunt, ut eos sollicitarent ad transigenda ea, quae promiserant, et boeotarchae probatis postulatis ipsos remiserunt, polliciti, se legationem Argos de societate missuros.
 
Interea vero boeotarchis et Corinthiis et Megarensibus et legatis ex Thracia missis primum placebat, ut jurejurando interposito fidem sibi mutuo darent, quo-tiescunque res hoc flagitaret, opem ei se laturos, qui ope indigeret, nec se bellum cuiquam illaturos neque compositionem facturos, nisi de communi sententia, et ita nunc jam Boeoti et Megarenses (idem enim faciebant) cum Argivis foedus facere.
 
Verum antequam jusjurandum juraretur, boeotarchae rem communicarunt cum quatuor Boeotorum consiliis, quae summam rerum Boeoticarum potestatem habent, et suadebant, ut jurejurando interposito foedus cum illis civitatibu$ iniretur, quaecunque mutui auxilii gratia secum foedus adhibito jurejurando facere vellent.
 
At Boeoti, qui in illis consiliis erant, rem non probarunt, veriti, ne Lacedaemoniis adversarentur, si cum Corinthiis, qui ab illis defecerant, interposito jurejurando foedus facerent; neque enim boeotarchae ipsis dixerant ea, quae Lacedaemone allata erant, et ex ephoris Cleobulum et Xenarem, et alios arhicos suadere, ut prius cum Argivis et Corinthiis societatem inirent, deinde cum Lacedaemoniis eandem facerent, rati, illos qui erant in consilio, quamvis haec non dixissent, tamen nihil aliud decreturos, quam quod ipsi a se prius deliberatum iis suasissent.
 
Sed quum res contra cecidisset, Corinthii quidem et legati ex Thracia missi infecto negotio abierunt; boeotarchae vero, qui, si haec persuadere potuissent, operam dare statuerant, ut etiam cum Argivis societatem inirent, nec de Argivis quicquam amplius ad consilia retulerunt, nec legatos, quos se missuros promiserant, Argos miserunt, sed incuria quaedam incedebat et rerum omnium procrastinatio.
 
Atque hac eadem hieme Mecybernam, ubi erat Atheniensium praesidium, Olynthii subito adorti ceperunt.
 
Posthaec vero (nam inter Lacedaemonios et Athenienses assidua colloquia fiebant de locis, quae alteri alterorum tenebant) existimantes Lacedaemonii, si Athenienses Pana-ctum a Boeotis recepissent, fore, ut ipsi Pylum reciperent, Bieotos per legationem adierunt et orarunt, ut Panactum, et quotquot ex Atheniensibus in vinculis haberent, traderent , ut pro his ipsi Pylum reciperent.
 
Boeoti vero negarunt , se hiec reddituros, nisi secum, quemadmodum cum Atheniensibus, societatem privatim coirent. Lacedaemonii vero, quamvis scirent, se Atlieniensibus injuriam facturae, quod cautum esset, ne sine communi consensu vel foedus cura quoquam fieret vel bellum gereretur, quia tamen Pa* nactum recipere cupiebant, ut Pylum pro ipso recuperarent, simul etiam quod illi, qui foedera confundere properabant, ad foedus cum Boeotis ineundum propensiores erant, societatem cum iis fecerunt hieme jam extrema et sub vere; sta-timque Panacium evertebatur. Et undecimus bujus belli annus finiebatur.
 
Ineunte autem statim vere insequeutis aestatis Argivi quum Boeotorum legati, quos se missuros dixerant, non venissent, et Panacium ab illis everti intellexissent, et societatem inter Boeotos et Lacedaemonios privatim (actam, extimuerunt, ne soli relinquerentur, omnesque socii se Lacedaemoniis abjungerent;
 
existimabant enim Boeotos a Lacedaemoniis inductos esse, ut et Panacium evertere et Atheniensium foedera acciperent, Alheniensesque harum rerum conscios esse, ita ut ne cum Atheniensibus quidem societatem (acere sibi amplius integrum esset, quum antei sperassent, si propter controversias ea foedera, quae cum Lacedaemoniis inierant, frangerentur, Atheniensium certe quidem se socios futuros.
 
Argivi igitur, quum his difficultatibus premerentur et vererentur, ne simul cum Lacedaemoniis et Tegeatis, Boeotis et Atheniensibus bellum sibi gerendum esselt qui prius Lacedaemoniorum foedera non acciperent , sed animis elati Peloponnesi principatum se adepturos sperarent, quamprimum poterant, legatos Lacedaemonem mittebant, Eustroplium et iEsondn, qui apud illos maxime gratiosi esse videbantur, existimantes, pro praesenti rerum statu optimum esse, facto cum Lacedaemoniis foedere, quacunque fieri posset, quietem agere.
 
Atque legati eorum profecti sermones habebant cum Lacedaemoniis, quibus conditionibus foedera sibi fieri possent.
 
Ac primo quidem Argivi postulabant, ut vel civitatis vel privati alicujus airbitrio permitteretur controversia de agro Cynosurio, de quo in confiniis posito semper contendunt (hic autem ager continet Thyream et Antheoam urbem, eumque Lacedaemonii possident); deinde vero quum Lacedaemonii nullam dc eo mentionem fieri sinerent, sed se, si vellent illi foeduft ex pristina formula facere, ad hoc paratos esse dicerent, Argivi legati tamen Lacedaemonios ad haec sibi concedenda induxerunt, ut in poesentia quidem foedus annorum quinquaginta (acerent, quotiescun-que vero utrilibet alteros provocassent, dummodo neque morbo neque bello vel Lacedaemoniorum vel Aigivorum civitas implicita esset, de hoc agro armis decernere liceret, quemadmodum et ante quondam, quum utrique se victores discessisse judicarunt; persequi autem ne liceret ulterios, quam vel ad Argorum vel ad Lacedaemonis terminos.
 
Lacedaemoniis vero primo quidem haec stultitiae plena esso videbantur; deinde (Argos enim quavis ratione amicum habere cupiebant) assensi sunt iis conditionibus, quibas illi postulabant, et syngrapham fecerunt. Jubebant autem Lacedaemonii legatos, priusquam quicquam eorum ratum fieret, Argos reversos populo ostendere, qui si probasset, tunc vero ad Hyacinthia redirent, ut jusjurandum praestarent. Et illi quidem abierunt;
 
interea vero dum Argivi lisec tractant, Lacedaemoniorum legati Andromedes et Phaedimus et Antimenidas, quibus mandatum erat, ut Panactum et captivos a Boeotis receptos Atheniensibus redderent, Panactum quidem ab ipsis Boeotis eversum offenderunt, eo praetextu, quod olim inter Boeotos et Athenienses orta de illo castello controversia jurejurando interposito convenisset, ut neutri id habitarent , sed communiter colerent; viros autem Atheniensium, quos Boeoti bello captos habebant, Andromedes ejusque collegae receptos ad Athenienses deduxerunt ac reddiderunt, et Panaeti eversionem iis significabant, existimantes, se hoc quoque reddere; nullum enim Atheniensium hostem In eo amplius habitaturum.
 
Quum autem haec dicerentur. Athenienses graviter indignabantur, quod a Lacedaemoniis injuriam sibi fieri putarent, quum ob eversionem Panaeti, quod stans traditum oportuerat, tum quod audirent, eos cum Boeotis quoque societatem privatim fecisse, quum tamen antea dicerent, se communiter adacturos eos, qui foedus recipere nollent. Et reliqua etiam considerabant, quae» cunque ex pacto non servaverant, et se fraude circumventos existimabant; quare legatos cum asperiore responso dimiserant.
 
Quum igitur inter Lacedaemonios et Athenienses hujusmodi dissidium esset, statim et illi, qui Athenis foedera solvere cupiebant, in hanc rem incumbere coeperant.
 
Erant autem quum alif, tum Alcibiades Cliniae filius, qui quamvis aetate tunc esset adhuc juvenis pro alius quidem civitatis instituto, tamen propter majorum dignitatem benorabatur; cui videbatur quidem etiam satius esse ad Argivos potius accedere, sed tamen etiam contentionis studio, quod elato esset animo, adversabatur, quod Lacedaemonii per Niciam et Lachetem foedera fecissent, ipso propter adolescentiam contempto (nec liabito ei honore ex veteris hospitii publici jure, quod quum ejus avus Lacedaemoniis renuntiasse!, ipse illoriur captivos ex insula officiis prosequens renovare cogitabat
 
Atque undique sibi de suo jure detrahi putans, et initio Lacedaemoniis intercessit affirmans, illos non esse fidei certos, sed eos, ut inito se· cum foedere Argivos evertant, et postea Athenienses solos adoriantur, hac de causa loedus facere; et tunc, quum hoc dissidium exortum erat, confeslim Argoe privatim misit, hortans, ut quam celerrime cum Mantinei* et Eleis venirent , Athenienses ad societatem provocaturi, quod tempus esset opportunum, seque studiosissime ipsis adfuturam.
 
Argivi autem audito hoc nuntio, et quando cognoverant, non cum Atheniensibus societatem Bopotorure esse factam, sed in magnam dissensionem eos cum Lacedaemoniis devenisse, suos quidem iegatos, qui tunc forte foederis causa aberant, non curabant, sed ad Athenienses po tius animum advertebant existimantes civitatem, cum qua sibi vetus amicitia intercederet, et quae populari statu, quemadmodum et sua civitas, regeretur, et qoa» magnam in mari potentiam liaberet, sibi, si bellum susciperent, in hoc auxilium esse laturam.
 
Confestim igitur legatos de societate acturos ad Athenienses mittebant; illos autem Eleorum et Mantineorum legati comitabantur.
 
Venerunt vero statim etiam Laceda*moniorum legali, qui Atheniensibus accepti esse videbantur, Philocbaridas et Leon et Endius, veriti, ne sibi irati societatem cum Argivis face rent, et simul Pylum pro Panacto repetituri, et societatem cum Boeotis initam purgaturi, quod eam non incommodi Atheniensium causa fecissent.
 
Quum autem et his de rebus ia senatu verba (acerent, et se cum summa potestate de componendis omnibus controversiis venisse dicerent, Alcibiadi metum incutiebant, ne, si ad populum quoque haec rettulissent, plebem allicerent, et Argivorum societas repudiaretur.
 
Sed machinatur Alcibiades hujusmodi fraudem adversus ipsos; Lacedaemoniis, fide ipsis data, persuadet, ne coram populo fateantur, se cum summa potestate venisse, quod si fecerint, se Pylum iis redditurum, (se enim hoc Atheniensibus persuasurum, quemadmodum et nunc se adversari dicebat) et celeras controversias compositurum.
 
Haec autem eo consilio agebat, ut eos a Nicia alienaret, ulque apud populum ipsos criminatus, quod nihil sinceri in animo haberent, nec eadem unquam dicerent, Argivorum et Eleorum et Mantineorum societatem conciliaret. EtitaeveniL
 
Nam quum legati ad populum processissent, et interrogati non dixissent, ut io senatu, se cum summa potestate venisse, tunc vero Athenienses haud amplius rem ferendam puta bant, sed Alcibiadem multo vehementioribus, quam ante, clamoribus Lacedaemonios insectantem audiebant, animi* que propensi erant, statim Argilos Ulonimque comites in concionem introductos socios facere; sed facto terne motu, priusquam quicquam constitueretur, haec concio dilata est
 
In concione vero, quae postridie convocata est, Niciae, quamvis ipsi Lacedaemonii decepti essent, ipse etiam deceptus de eo, quod negassent, se cum summa potestate venisse, tamen dixit oportere cum Lacedaemoniis potius societatem inire, et dilato Argivorum negotio, ad ipsos iterum mittere, et explorare, quid in animo haberent, docens hanc belli dilationem sibi quidem honestam, illis vero turpem fore; nam sibi quidem maxime expedire, Dorente jam republica fortunam hanc florentem quam diutissime conservare, illis vero in afflicta fortuna versantibus loco lucri fore, primo quoque tempore belli fortunam periclitari.
 
Atque persuasit ut legatos mitterent, in quorum numero et ipse erat, qui juberent Lacedaemonios, si quid sinceri in animo haberent, Panactum erectum et Amphipolin restituere , et Boeotorum societatem missam facere, si fwdus accipere non vellent, quemadmodum cautum erat, ut neutri sine mutuo consensu cum ullo paciscerentur.
 
Imperarunt etiam, ut dicerent, se quoque, si injuriam (acere voluissent, societatem cum Argivis jam fecere potuisse, quod Argivi hac ipsa de causa adessent. Et si quid iliod crimini dabant, omnia in mandatis dantes Niciam ejusque collegas dimiserunt.
 
Atque hi postquam pervenerunt, et denuntiarunt quum cetera, tum eliam ad extremum dixerunt , si societatem cum Bceotis initam non dirimerent, donec quidem hi foederi accedere nollent, se quoque cum Argivis eorumque sociis societatem facturos, Lacedaemoni: responderunt, se societatem quidem cum Boeotis initam non dirempturos; Xenares enim ephorus et alii, quotquot ejusdem factionis erant, evincebant, ut haec fierent; foederis tamen jusjurandum Nicia rogante renovarunt; verebatur enim, ne rebus omnibus prorsus infectis abiret, ac male audiret, quod etiam accidit, quippe qui foederum cum Lacedaemoniis factorum auctor esse videretur.
 
Reverso autem eo quum Athenienses audissent, nihil apud Lacedaemonios transactum esse, confestim indignari coeperunt, et injuriam sibi fieri putantes, cum Argivis eorumque sociis (aderant enim illi, ab Alcibiade introducti) hedera ac societatem fecerunt hanc.
 
« Foedera fecerant Athenienses in centum et Argivi et Mantinei et Elei, pro se ipsis et pro sociis, quibus utrique imperant, sine dolo malo et sine noxa, tam terra quam mari.
 
Nefas autem sit Argivos et Eleos et Manlineos eorumque socios Atheniensibus ac sociis, quibus Athenienses imperant, arma detrimenti causa inferre, aut Athenienses eorumque socios Argivis et Eleis et Mantineis eorumque sociis, ulla vel fraude vel machinatione.
 
His conditionibus Athenienses et Argivi et Elei et Mantinei sint socii centum annos. Si hostes in Atheniensium agrum invadant, Argivi et Elei et Mantinei Athenas ad opem ferendam veniant, prout Athenienses denunciaverint, ratione quam acerrima poterunt pro viribus; si autem agrum populati discesserint, haec civitas ab Argivis et Mantineis et Eleis et Atheniensibus pro hoste habeatur, et a cunctis his civitatibus malo afficiatur; nulli vero harum civitatum bellum adversus istam civitatem susceptum deponere liceat, nisi cunctis videatur.
 
Vicissim autem Athenienses quoque Argos et Mantineam et Elin ad opem ferendam proficiscantur, si hostes invadant in agrum Eleorum aut Mantineorum aut Argivorum, prout hae civitates ipsis denunciaverint , ratione quam acerrima poterunt pro viribus; si vero agrum populati discesserint, haec civitas ab Atheniensibus et Argivis et Mantineis et Eleis pro hoste habeatur, et a cunctis his civitatibus malo afficiatur. Bellum autem adversus hanc civitatem susceptum deponere nefas sit, nisi cunctis civitatibus videatur.
 
Praeterea nulla harum civitatum per agrum suum, aut sociorum, quibus quaeque imperat aut per mare, homines armatos inferendi belli gratia transire sinat, nisi universae civitates, Atheniensis et Argiva et Mantinea et Elea, de communi sententia, ut transitus sit, decreverint.
 
Iliis autem, qui opem ferent, civitas, quae illos mittet, commeatum praebeat ad dies triginta , ab eo die, quo auxilia in eam civitatem ingressa fuerint, quae opem sibi ferendam significaverit, et abeunti- bus eodem modo; si autem copiis diutius uti velint, illa civitas, quae eas acciverit, commeatum praebeat, singulis quidem gravis ac levis armaturae militibus atque sagittariis quotidie ternos obolos ^Eginaeos, equiti vero singulas drachmas jEginaeas.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi