Kitap 5
Ath. Non, siquidem sapienter consultetis; neque enim vobis ex aequo nobiscum est de virorum virtute certamen, ne in dedecus incurratis, sed potius de salute consultatio , ne multo polentioribus resistatis.
Mel. Sed scimus, res bellicas interdum exitus habere magis communes, quam pro diversa utrorumque multitudine. et nobis, si statim quidem cesserimus, nulla spes superest, sed si rem geramus, spes adhuc est fore ut recte consistamus.
Ath. Spes vero, quae periculi est solalium, illos quidem, qui in ea magna opum abundantia utuntur, quamvis damno afliciat, non tamen evertit; ab illis autem, qui de summa suarum fortunarum aleam jaciunt (nam spes natura prodiga est), simul et cognoscitur post eorum calamitatem, et cognitam eam si qua in re adhuc cavere poterit, non deficit.
Quare vos, qui infirmi estis et in unico rerum momento positi, hoc ne velitis accidere vobis, neve vulgo hominum similes esse, qui, quum humanis subsidiis conservandae salutis facultas adhuc adsit, postquam certa; spes eos ab hoste pressos destituerunt, ad incertas confugiunt , ad divinationem et oracula, et quae alia hujus generis inter sperandum damna afferunt.
Mel. Arduum quidem nos quoque (hoc probe sciatis) ducimus esse, et cum vestra potentia et cum fortuna, si non ex aequo utrisque erit, certare; veruntamen confidimus fortuna quidem ob divinum auxilium nos non inferiores futuros, quia pii haud justis obsistimus; ad potentiae vero tenuitatem Lacedaemoniorum societatem nobis adfuturam, quae si nulla alia re, saltem cognatione et pudore adducta opem ferre cogetur. Quare non plane per temeritatem sic audaces sumus.
Ath. Deorum quidem benevolentiam ne nos quidem nobis defuturam arbitramur; nihil enim aut pro jure usurpamus aut agimus praeter ea, quae humanitus aut diis tribuunt homines aut pro se ipsis volunt.
Existimamus enim deos ex opinione hominum, et homines manifesto naturae necessitate per omnia ei imperare, quem in sua potestate tenent; atque nos hanc legem neque tulimus, neque ea lata primi usi sumus, sed jam constitutam accepimus et in perpetuum futuram relicturi ea utimur, scientes et vos et ceteros, si eadem, qua nos, potentia praediti essetis, idem esse facturos.
Quod igitur ad deos quidem attinet, sic, ut par est, non extimescimus, ne vobis inferiores futuri simus; quod vero attinet ad opinionem, quam de
Lacedaemoniis habetis, qua freti confiditis, eos pudore adductos opem vobis laturos, vestram quidem simplicitatem laudamus, sed non invidemus stultitiam.
Lacedaemonii enim erga se quidem ipsos et in domesticis instituti» vir. tute plurimum utuntur; erga alios vero quales se praestent. quamvis multa quis commemorare possit, ita tamen fu summa rem optime declaraverit, eos omnium quos noverimus, apertissime jucunda quidem pro honestis, utilia vero pro justis habere. Quamobrem hujusmodi exspectatio ealHti vestrae, cujus nulla ratio est, non convenit.
Mel. Nos vero ob hoc ipsum jam vel maxime in eorum utilitate hanc fiduciam ponimus, nolle eos proditis Meliis, qui sunt ipsorum coloni, amicis quidem Graecis se infidos praestare, hostibus vero utiles.
Ath. Ergo non creditis utile id tantum eese, quod tutum est, justum vero etiam cum periculo facere pulchrum esse, id quod Lacedaemonii omnium minime plerumque audent.
Mel. Imo vero existimamus ipsos nostri causa eo facilius pericula suscepturos, et ea m nobis subire quam in aliis tutius esse credituros, quo ad res quidem gerendas Peloponneso propius habitamus, ad animorum vero fidem propter cognationem certiores quam alii sumus.
Ath. At quid tutum sit, illi, qui suppetias laturi eunt, non pro benevolentia eorum, a quibus evocati fuerint, judicant, sed pro potentia, qua quis ad res gerendas est instructior; id quod Lacedaemonii multo etiam magis quam ceteri spectare solent. Atque ideo apparatus domestici diffidentia et cura magnis sociorum copiis finitimos invadunt : ut non verisimile sit, eos in insulam certe, nobis maris imperium obtinentibus, trajecturos.
Mel. Illi vero etiam alios mittere potemut; amplum autem est Creticum pelagus, in quo iis, qui maris imperium tenent, difficilius est intercipere, quam illis, qui latere voluerint, saluti suae consulere.
Et si hoc assequi nequeant, convertant arma et in vestrum agrum, et in reliquos vestros socios, quos Brasidae non invasit; atque ita non de alieno potius quam de vestro ipsorum ac sociorum agro labor vobis erit subeundus.
Ath. Horum quidem laborum vobis quoque fortasse quippiam acciderit ita, ut rem experti sitis nec ignoretis Athenienses a nulla unquam obsidione propter aliorum metum recessisse.
Animadvertimus autem, vos, quamvis de salute vestra vos consultaturos dixeritis, nullam tamen in tanto sermone mentionem ullius rei fecisse, qua homines freti se servatum iri arbitrentur, sed ea quidem, in quibus firmissimum vestrae salutis praesidium collocatis, in spe et cunctatione posita sunt, praesentes vero opes parvas sunt ad vos tutandos adversus opes jam contra vos instructas. Quapropter magnam declaratis consilii amentiam, nisi nobis semotis aliquid aliud his prudentius adhuc decernatis.
Non autem certe quidem ad verecundiam, que in foedis et apertis periculis homines plerumque perdit, jam vos convertetis. Multos enim, quamvis adbuc manifeste cernerent, in qualia ferrentur, tamen ea, que turpitudo vocatur, vi nominis animos allicientis, quum verbo superati essent, eo adduxit, ut re ipsa sua sponte in gravissimas calamitates inciderent, et dedecus turpius propter suair stultitiam potius quam propter fortunam acciperent,
Quod vos, si recte consultaveris, cavebitis, nec indecorum censebitis potentissima* civitati cedere, quae commodis conditionibus provocat, ut socii sitis, et vestrum agrum retinentes, tribulum pendatis, neve, belli et incolumitatis optione data, contentionis studio deteriora sequamini; nam qui paribus quidem non cedunt, erga superiores vero recte se gerunt, et inferioribus se moderatos praebent, ii plerumque res bene gesserint.
Considerate igitur etiam nobis semotis, et saepius vobiscum cogitate* vos de patria consultare , quae una est [et cujus salus] in una bac consultatione, prout haec vel felix fuerit vel rem male gesserit, vertetur.«
Post haec Athenienses quidem ex colloquio discesserunt; Melii vero quum soli remansissent, postquam ipsis eadem, atque contra dixerant, visa sunt, haec responderunt.
« Neque alia nobis quam initio videntur, Athenienses, neque brevi temporis spatio urbi, quae jam per septingentos annos habitatur, libertatem eripiemus, sed et fortuna, quae divinitus eam nuc usque conservavit, et auxiliis hominum Lacedaemoniorumque freti, nostram salutem tueri conabimur.
Vos tamen provocamus, ut amici quidem simus, hostes vero neutris, utque foederibus initis, quae utrisque commoda videbuntur, ex agro nostro discedatis. »
Melii igitur haec responsa dederunt; Athenienses vero e colloquio jam digredientes dixerunt« enimvero vos soli ut nobis videmini, his vestris consiliis res quidem futuras certiores esse judicatis, quam quae cernuntur, res vero occultas eo quod eas cupitis, ut praesentes jam spectatis , et quoniam Lacedaemoniis et fortunae et spei jam plurimum vos commisistis et credidistis, plurimum etiam labemini. »
Atque Atheniensium quidem legati ad castra redierunt; duces vero eorum, quum Melii nullo modo morem iis gerere vellent, ad bellum continuo se converterunt, et opus inter se per civitates partiti Melios vallo circumdederunt.
Post haec Athenienses praesidio quum ex suis tum ex sociorum copiis et a mari et a terra relicto cum majore copiarum parte domum redierunt. Reliqui autem in obsidione urbis manebant.
Sub idem tempus Argivi irruptione in agrum Phliasium facta et a Phliasiis et a suis exsulibus per insidias excepti circiter octoginta perierunt.
Et Athenienses, qui Pyli erant, magnam Lacedaemoniorum prapdam ceperunt; et Lacedaemonii ideo ne sic quidem solutis foederibus bellum iis faciebant; edicto tamen permiserunt cuitibel de suis, ut praedam ex Atheniensium finibus aget et.
Et Corinthii privatarum quarumdam controversiarum causa bellum Atheniensibus intulerunt; ceteri autem Peloponnesii quiescebant
Ceperunt vero etiam Melii munitionis ab Atheniensibus exstructae eam partem, quae forum spectabat, noctu eam aggressi, et nonnullos viros interfecerunt, et frumentum aliumque commeatum quam plurimum potue- runt, in urbem importantes se receperunt , et deinde quiescebant ; et Athenienses postea diligentius excubias agebant. et haec aestas finiebatur.
Insequentis hiemis initio Lacedaemonii copias in agrum Argivum educere statuerant, sed quum in finibus sacrificium pro transitu facientes litare^non potuissent, domum reverterunt. Argivi vero, quod illi in suum agrum invadere statuissent, de nonnullis, qui in urbe erant, suspicionem susceperunt, et eorum alios quidem comprehenderunt, alii vero ex ipsorum manibus elapsi profugerunt.
Sub idem quoque tempus Melii rursus Atheniensium munitionem ab alia parte aggressi, ubi non multi custodes aderant, eam partem ceperunt.
Quum autem mox post has res gestas alius exercitus Athenis venisset, cui praeerat Philocrates Demeae filius, et Melii gravi jam obsidione premerentur, quadam etiam proditione a quibusdam ipsorum civibns facta, Atheniensibus sese dediderunt, ea conditione, ut illi de sc arbitratu suo statuerent.
Athenienses vero, Meliorum quoscunque puberes ceperunt, interfecerunt, pueros autem et mulieres in servitutem abstraxerunt. Urbem vero Ipsi incoluerunt, quingentis postea colonis eo missis.