Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 4

 
Postea vero Brasidas ejusque copiae propius mare et Megara urbem accesserunt, et occupato loco idoneo acie instructa quiescebant, existimantes fore, ut Athenienses contra se venirent, et scientes Megarenses circumspicere, utrorum esset futura victoria.
 
Utrumque autem opportune sibi cadere existimabant, simul quidem, si ipsi hostem priores non aggrederentur, nec proelii periculosi initium sua sponte facerent, siquidem aperte demonstraverant, se ad hostem propulsandum paratos esse, sibiqUe quodammodo sine pulvere et labore victoriam merito tribui , simul etiam, quod ad Megarenses attineret, rem sibi feliciter cessuram.
 
Si enim in illorum conspectum non venissent, rem nullo modo in fortunae arbitrio futuram, sed procul dubio se urbem quasi victos protinus amissuros fuisse; nunc vero illud etiam fortasse eventurum, ut ipsi Athenienses proelium detrectarent, atque ita res eae, quarum causa venerant, sibi sine proelio contingerent.
 
Quod etiam evenit. Megarenses enim, quum Athenienses ex Nisaea egressi aciem quidem ad longos muros instruxissent, sed tamen ipsi quoque quiescerent, Peloponnesiis eos non invadentibus, quum quidem horum quoque duces reputarent, sibi periculum non esse par; nam quum pleraque feliciter sibi jam successissent, si priores proelium adversus copias suis majores inirent, aut victores se Megara capturos, aut victos amissa praestanlissima totius exercitus parte, cladem accepturos, illos vero, quod exercitum ex omnibus Peloponnesii civitatibus collectum haberent, cum singulis etiam singularum civitatum partibus merito paratos esse audere belli fortunam periclitari; quum autem aliquandiu in armis commorati essent, et neutra acies alteram aggrederetur, discesserunt, prius Athenienses in Nisaeam, deinde vero Peloponnesii eo, unde venerant.
 
Sic igitur Megarenses exsulum amici et ipsi Brasidae et ducibus ex civitatibus animo magis confirmati, quod ille superior fuisset et Athenienses non item pugnare voluissent, portas aperiunt, et eo recepto in colloquium veniunt, illis jam timore perculsis, qui Atheniensium partes sequuti erant. Et postea hic quidem sociis in urbes suas dimissis et ipse Corinthum reversus expeditionem in Thraciam parabat, quo et ante cogitarat;
 
Megarenses vero, qui in urbe erant, quum Athenienses quoque domunc rediissent, quotquot rerum cuig Atheniensibus actarum maxime participes fuerant, quia sciebant, se conspecto esse, confestim se subduxerunt; ceteri vero colloquio cum exsulum amicis habito eos, qui apud Pegas erant, reduxerunt, quum eos sanctissimo jurejurando obstrinxissent, ut omnem praeteritarum injuriarum memoriam deponerent, et optimo publico consulerent.
 
At illi postquam magistratus gerere coeperunt armaque lustrarunt, dispositis cohortibus delegerunt ex inimicis et iis, qui Atheniensium partibus maxime favisse videbantur, ad centum viros, et quum de his populum suffragia aperte ferre coegissent, postquam damnati sunt, eos interfecerunt, et reipublica; statum in oligarchiam maxima ex parte commutarunt.
 
Atque haec status commutatio a paucissimis ex seditione facta diutissime duravit.
 
Eadem autem aestate quum Antandrum Mytilenaei , quemadmodum constituerant, jam instructuri essent, Atheniensium duces, qui classi ad pecuniam legendam missae praeerant, Demodocus et Aristides, qui circum Hellespontum erant (nam tertius eorum Lamachus cum decem navibus in Pontum abierat) quum primum audiverunt locum illum muniri, ipsis etiam ree periculosa visa est, ne ut Anaea contra Samum esset, ubi Samiorum exsules positis sedibus Peloponnesios in rebus nauticis adjuvabant gubernatores ad eos mittendo, et Samios, qui in urbe erant, perturbabant, et urbe excedentes recipiebant, ita igitur exercitu ex sociis collecto, Antandrum petunt, illisque proelio superatis, qui inde contra se prodierant, locum iterum recipiunt.
 
Nec multo post Lamachus, qui in Pontum navigaverat, quum in agro Heracleensi classem ad Calceis fluvii ripam appulisset, eam amisit, aquis coeli tus delapsis et subita vi torrentis devoluti. Quare et ipse et ejus exercitus itinere pedestri per Bithynos Thraces, qui sunt trans mare in Asia, pervenit Chalcedonem Megarensium coloniam, in Ponti faucibus sitam.
 
Eadem autem aestate Demosthenes Atheniensium dux cum quadraginta navibus Naupactum se contulit, statim a discessu ex agro Megarensi.
 
Nam quidam Boeoti, qui in civitatibus erant, illarum statum commutare, et in popularem, qualis erat is, quo Atheniensium respublica regebatur, convertere cupientes, eum Hippocrate et illo de rebus Boeotiis innovandis agebant, et maxime Ptoeodoro exsule Thebano auctore, hunc in modum res praeparatae sunt.
 
Quidam Siphas per proditionem tradituri erant; Siphae autem sunt oppidum agri Thespici maritimum, in sinu Crisaeo situm. Chaeroneam vero, quffi accensetur Orchomeno, qui prius Minyeus, nunc vero Foeotius appellatur, alii ex Orchomeno dedituri erant, et Orchomenii exsules praecipue rem adjuvabant, et homines ex Peloponneso mercede conducebant; est autem Chaeronea oppidum in extremis Boeotiae finibus situm, Plianoti-dem versos, quae est in agro Pliocensi; et nonnulli Phocenses consilii participes erant.
 
Athenienses autem oportebat occupare Delium, Apollinis templum in agro Tanagraeo situm, Euboeam versus, et haec simul fleri condicta die, ne Boeoti frequentibus copiis ad opem Delio ferendam undique concurrerent, sed ad suas quique ipsorum res motas proficiscerentur.
 
Et si conatus iste feliciter successisset et Delium muro clausum esset, facile sperabant, etiam si non protinus aliquid innovaretur in rerumpublicarum Boeotiarum statu, si haec loca occupata essent et ager latrociniis infestaretur et singulis brevi locorum spatio perfugium esset, res in eodem statu non permansuras, sed temporis progressu Athenienses, si se adjunxissent iis, qui defecissent, illi vero non frequentes copias haberent, res illas in statum sibi commodum adducturos.
 
Haec igitur consilia tali modo agitabantur;
 
Hippocrates autem cum urbanis copiis, quum tempus opportunum afforet, ipse quidem bellum Boeotis illaturus erat, Demosthenem vero cum quadraginta navibus Naupactum praemiserat, ut coacto ex illis locis exercitu Acarnanum et ceterorum sociorum ad Siphas navigaret, quippe proditione eas capturus; dies autem inter eos con-stiluta erat, qua haec confici oportebat.
 
Demosthenes autem quum eo pervenisset, et (Eniadas ab universis Acarnanibus in Atheniensium societatem adactos reppe* risset et ipse omnia sociorum, qui in illa regione erant, auxilia evocasset, adversus Salynthium et Agraeos primum cum exercitu profectus, ceterisque rebus in suam potestatem redactis, sese praeparabat, ut, quando opus esset, ad Siphas occurreret.
 
Brasidas autem per hoc ipsum aestatis tempus cum mille et septingentis gravis armaturae militibus ad obeundas res Thraciae pergens quum pervenisset Heracleam, quae est in agro Trachinio, et, praemisso Pharsalum ad amicos nuncio cum mandato, ut se exercitumque suum per Thessaliam deducerent, accessissent ad eum Melitiam Achaiae oppidum Panaerus et Dorus et Hippolochidas et Torylaus et Strophacus Chalcidensium publicus hospes, ita demum tunc ire perrexit.
 
Deducebant eum autem quum alii Thessali, tum ex Larissa Niconidas, Perdiccae amicus. Nam et alioqui Thessaliam sine duce pertransire difficile erat, et cum armis quidem etiam omnibus pariter Graecis res erat suspecta, per finitimorum regionem venia non impetrata transire; perpetuoque Thessalorum plebs Atheniensibus erat benivola. Quare nisi Thessali ex patrio instituto paucorum dominatu potius, quam juris aequabilitate usi essent, profecto nunquam ulterius processisset,
 
siquidem vel tunc alii contrariae factionis Thessali ei iter facienti ad flumen Enipeum obviam facti obstabant et injuste facere dicebant, quod sine publica totius gentis auctoritate transiret.
 
Ii vero, qui deducebant, dixerunt, se nec ipsis invitis eum traducturos, et quum ad se repente advenisset, se pro hospitii necessitudine, quae sibi cum eo intercederet, eum deducere. Dicebat etiam Brasidas ipse, se Thessalorum agro ipsisque amicum transire, et Atheniensibus hostibus suis, non autem illis arma inferre, nec ullas scire inter Thessalos et Lacedaemonios inimicitias esse, propter quas alteri alterorum solo non uterentur; seque nunc invitis ipsis non progressurum (nec etiam ejus rei sibi facultatem fore), neque tamen aequum putare, si prohiberetur.
 
Atque illi quidem his auditis abierunt, ipse autem hortatu ductorum, ante quam plures ad prohibendum convenirent, nusquam subsistens cursu pergebat. Et hoc quidem die, quo Melitia discesserat, Pharsalum pervenit, et ad flumen Apidanum castra posuit; illinc vero ad Phacium et inde in Peraebiam.
 
Hinc vero jam Thessalorum quidem ductores domum reverterunt, Peraebi vero, qui Thessalorum imperio parent, ad Dium usque eum deduxerunt, quod oppidum in Perdiccae ditione sub Olympo Macedoniae monte Thessaliam versus est situm.
 
Hoc igitur modo Brasidas Thessaliam cursu celeriter transivit, antequam ullus ad impediendum paratus esset et ad Perdiccam et in agrum Chalcidensem pervenit.
 
Nam qui in Thracia ab Atheniensibus defecerant, et Perdiccas, quoniam res Atheniensium secundae erant, sibi metuentes.exercitum ex Peloponneso arcessiverant, Clial-cidensee quidem, quod Athenienses primum contra se venturos suspicarentur (simul autem |et finitimae iis civitates, quae non defecerant, occulte illos arcessebant,) Perdiccas vero non quod aperte hostis esset, sed quod et ipse pristinas cum Atheniensibus discordias reformidaret, praecipue vero, quod Arrhibaeum Lyncestarum regem in suam potestatem redigere cuperet.
 
Praesens autem Lace. daemoniorum calamitas eis opportune cecidit ad exercitum ex Peloponneso facilius educendum.
 
Quum enim Athenienses Peloponneso et maxime ipsorum Lacedaemoniorum agro imminerent, hi sperabant fore ut praecipue hoc modo eos averterent, si vicissim illos incommodo allicerent, copiis ad eorum socios missis, praesertim quum hi parati essent ad exercitum alendum et ipsos etiam ad defectionem faciendam accerserent.
 
Simul etiam Helotum partem ipsis commodum accidebat quod sub aliqua causa emittere poterant, ne propter praesentem rerum statum Pylo occupata aliquid novi molirentur,
 
quando quidem hoc quoque fecerunt sinistrum eorum animum et multitudinem reformidantes; semper enim apud Lacedaemonios pleraque de Helotibus instituta ad cavendas maxime eorum insidias pertinebant. Edixerunt, ut, quotquot ex iis se fortissime contra hostes pugnasse persuasum haberent, secernerentur, quod eos libertate donare statuissent, hoc modo mentem illorum explorantes, et existimantes, prout se primus quisque libertate dignum esse censuisset, sic etiam hos ipsos potissimum prae animi elatione impetum in se facturos.
 
Quare quum ad duo millia delegissent, hi quidem templa coronati circumiverunt, ut libertate donati ; illi vero non multo post ex hominum conspectu eos sustulerunt, nec quisquam sensit, quonam modo eorum quisque perisset.
 
Atque tunc quoque septingentos ex iis gravi armaturae adseriptos cum Brasida libenter dimise· runt; ceteros vero Brasidas ex Peloponneso mercede conductos eduxit.
 
Ipsum autem Brasidam Lacedaemonii eundi maxime cupidum eo miserunt;
 
et vero Chalcidenses quoque eum propensis animis expetiverunt, qui viret Spartae consilio manuque ad omnia promptus habebatur, et ex quo illinc egressus est, Lacedirinoniis se utilissimum praestitit.
 
Quod enim statim in praesenti se justum et moderatum erga civitates praebuit, pleraque loca ad defectionem «impulit, alia vero per proditionem cepit, ex quo Lacedaemoniis evenit, ut, si ad compositionem, quod et fecerunt, descendere vellent, reddere et vicissim recipere oppida possent, et ex Peloponneso bellum amoliri; atque multo post in bello, quod res in Sicilia gestas est insecutum, illa Brasidae virtus et prudentia , qua tunc est usus, quod alii quidem eam re ipsa experti erant, alii vero fama judicabant, Atheniensium socios amicitiae Lacedaemoniorum maxime cupidos effecit.
 
Nam quum primus illinc prodiisset, et omnibus in rebus vir bonus visus esset, firmam spem reliquit, ceteros quoque ejus esse similes.
 
Tunc igitur postquam in Thraciam pervenit, Athenienses re cognita Perdiccam hostem judicant, eum rati hujus adventus auctorem esse , et apud socios, qui in illa regione erant, firmiora praesidia collocarunt.
 
Perdiccas autem assumpto statim Brasida ejus que exercitu cum suis copiis Arrhibaeo Bromeri filio, Lyncestarum Macedonum regi, sibi finitimo, bellum intulit, et propter controversiam, quae ipsi cum eo intercedebat, et quod eum in euam potestatem redigere cupiebat.
 
Ubi autem cum suis copiis et Brasida ad Lynci ingressum pervenit, Brasidasdixit, se velle, priusquam bellum Arrhibaeo inferretur, eum convenire, verbisque, si posset, ad societatem cum Lacedaemoniis faciendam adducere.
 
Nam et ipse Arrhibaeus per caduceatorem rem transigere temptabat, paratus controversiam Brasidae arbitrio committere, et Chalcidensium legati, qui una aderant, ipsum commonefaciebant, ne Perdiccae eximeret ea, quae timeret, ut ad suas etiam res constituendas ejus opera promptiore uti possent.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi