Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 4

 
Ultio non ut jus erat, feliciter succedit propterea quod quis iqjuriam ab altero patitur; neque etiam potentia ideo est certa, quod homines bona spe compleat. Sed incertus futuri eventus plerumque plus valet, qui quum sit res omnium maxime lubrica, tamen utilissima videtur; utrique enim pariter timentes circumspectius alii alios invadimus.
 
« Quare nunc quoque simul et ob inexploratum hujus incerti rerum eventus metum et ob Atheniensium. praesentiam, qui formidolosi jam adsunt, utroque nomine territi, et existimantes pro consilii imbecillitate iis, quorum quisque nostrum aliquid se perfecturum credidit, per haec impedimenta jam salis nos prohibitos esse, hostes imminentes ex nostra regione amandemus, et inter nos ipsi potissimum quidem aeternum foedus ineamus, sin minus, induciis in quam longissimum tempus factis, discordias privatas in aliud tempus differamus.
 
ln summa vero intel-ligamus, si mihi assentiamini, futurum, ut unusquisque nostrum suam civitatem liberam obtineat, unde nostro utentes arbitrio illis, qui aut bene aut male de nobis meriti sint, exaequo per virtutem gratiam parem referemus. At si non adhibita mihi fide aliis obediverimus, non ad ulciscendum aliquem, sed etiam, si praeclare nobiscum fortuna egerit, amici inimicissimis et adversarii iis quibus non convenit, per necessitatem fiemus.
 
« Atque ego quidem, ut initio dixi, maximae civitatis nomine agens, et bellum aliis inferre potius quam illatum propulsare paratus, meum tamen esse arbitror, his provisis aliquid concedere et non adversarios ita maleficiis allicere, ut ipse longe pluribus detrimentis afficiar, neque per stultam aemulationem existimare et proprii me consilii pariter arbitrum esse et fortunae, in quam nullum imperium habeo, sed me et aliis obnoxium esse, quatenus par est.
 
Et aequum esse censeo, ceteros idem facere, quod ego, vestra sponte, et non ab hostibus ad hoc compelli.
 
Nec enim turpe est domesticos domesticis cedere, aut Do-riensem aliquem Doriensi, aut Chalcidensem suo gentili, in universum denique eos, qui vicini sumus et ejusdem regionis incolae, idque regionis, quae mari undique alluitur, et uno nomine Siculi vocamur; qui, ut opinor, et bellum geremus , quum res ita tulerit, et in mutuam gratiam rursus redibimus, colloquiis communibus internos ipsos utentes.
 
Alienigenas vero contra nos profectos universi semper, si sapimus, propulsabimus, siquidem vel quum singuli laeduntur, universi periclitamur; socios vero numquam posthac accersemus, neque pacificatores.
 
Haec igitur si faciamus, et in praesentia duobus bonis Siciliam non fraudabimus, ut et Atheniensibus et bello domestico liberetur, et in posterum nos soli liberam et aliorum insidiis minus obnoxiam incolemus. »
 
Talia quum Hermocrates dixisset, Siculi quidem ejus verbis adducti inter se animis consenserunt, ut ab armis discederent, sua quique retinentes, quae jam possidebant , Camarinaeis vero Morgantina concederetur, si certam pecuniae summam Syracusanis penderent;
 
Atheniensium vero socii advocatis illorum ducibus dixerunt se pacem facturos, et foedera cum illis quoque communia fore. Quod quum illi approbassent, compositionem faciebant; et Atheniensium naves discesserunt post haec e Sicilia.
 
Earum autem duces domum reversos populus Atheniensis mulctavit, exsilio quidem Pylhodorum et Sophoclem, pecunia vero tertium, Eurymedontem, quasi quum penes eos fuisset res Siculas in suam potestatem redigere, muneribus adducti discessissent.
 
Hoc modo praesenti rerum prosperitate utentes nihil sibi praeter animi sententiam succedere , sed aeque et quae fieri poterant et quae arduiora essent, sive magno sive parvo apparata pariter conficere volebant. Cujus rei causa erat inopinata in plerisque rebus felicitas, quae spei vires iis subministrabat.
 
Eadem aestate Megarenses, qui in urbe erant, quum et ab Atheniensibus bello premerentur, qui quotannis semper cum frequentibus copiis irruptionem in eorum agrum bis faciebant, et a suis exsulibus, qui propter civium seditionem a populo expulsi ex Pegis latrociniis urbanos graviter infestabant, consultabant inter se et censebant exsules recipiendos, ne utrinque civitas perderetur.
 
Exsulum vero amici, quum istum rumorem sensissent, ipsi quoque apertius, quam ante, postulare coeperunt, ut in isto consilio perseverarent.
 
Sed quum populi principes animadvertissent, populum malis afllictum secum nullo modo posse tolerare, metu compulsi, cum Hippocrate Ariphronis et Demosthene Alcistlienis filio, Atheniensium ducibus, agere instituebant, eo consilio ut urbem dederent et existimantes, minus periculum sibi sic impendere, quam si illi, qui ab iis ejecti erant, rediissent.
 
Atque inter eos ita convenit, ut Athenienses primo quidem caperent muros longos (erant autem hi octo ferme stadiorum ab urbe ad Nisaeam ipsorum portum), ne Peloponnesii opem ex Nisaea ferrent, in qua ipsi soli praesidium habebant, ut Megara firmius tenerent; deinde vero et superiorem urbem dedere conarentur; hoc enim facto jam facilius deditionem facturi erant.
 
Athenienses igitur, postquam omnia et facta et dicta utrinque erant, quae ad negotium conficiendum erant necessaria, sub noctem ad Minoam Megarensium insulam profecti cum sexcentis gravis armaturae militibus, quibus Hippocrates praeerat, in fossa consederunt, quae non inul tum illinc distabat, unde Megarenses lateres ad muros exstruendos sumebant
 
Plataeenses vero expediti aliique circum-itores, qui cum Demosthene altero duce erant, ad Martis templum, quod minus remotum erat ab urbe, in insidiis consederunt. Et nullus Megarensium rem sensit, praeter illos, quibus scire curae erat, in hac nocte.
 
Et quum crepusculum matutinum adventaret, isti Megarenses, qui proditionem moliebantur, hujusmodi fraudem excogitarunt. Navigiolum, quod utrinque singulis remis agebatur, veluti latrones, quum jam pridem officiis suis perfecissent, ut portae sibi aperirentur, plaustro impositum, conciliato sibi ad hoc magistratu noctu per fossam ad mare transportare et enavigare consueverant; et antequam dies illucesceret, idem plaustro vectum in urbem per portas rursus importabant, ut Atheniensium custodia, quam e Minoa agebant, falsa esset, quod nullum in portu navigium prorsus appareret.
 
Tunc autem hoc plaustrum ad portas jam erat, et quum lue ex more ut emittendo navigiolo aperUe essent (fiebat enim hoc ex composito), Athenienses hoc animadverso ex insidiis cursu contenderunt, quod eo ocius pervenire vellent, antequam portae rursus clauderentur, et donec plaustrum in ipsis adhuc esset, et impediret, ne reponerentur; et una cum iis Megarenses, qui eorum partibus favebant, interfecerunt custodes, qui ad portas erant.
 
et primum quidem Plataeenses et circuitores, qui circa Demo- sthenem erant, irruperunt, ubi tropaeum nunc exstat, et statim intra portas (Peloponnesii enim, qui proxime erant, rem senserunt) Plataeenses pugnando superarant eos, qui ad opem ferendam veniebant, et gravi Atheniensium armaturae advenienti portas tutas praestiterunt.
 
Deinde vero jam Atheniensium unusquisque, prout deinceps intrabat, ad murum contendebat.
 
Et Peloponnesii praesidiarii primo quidem pauci resistentes vim propulsabant, et nonnulli eorum ceciderunt, sed plerique in fugam se conjecerunt, tum quod hostes noctu irruperant, tum etiam quod a Megarensibus proditoribus oppugnabantur, rati se ab universis Megarensibus proditos.
 
Accidit enim simul etiam,ut Atheniensium praeco sua sponte ediceret, ut quisquis vellet Megarensium iret arma cum Atheniensibus juncturus; quod illi quum audissent, nullam moram amplius interposuerunt, sed re vera se ab utrisque oppugnari existimantes, in Nisaeam fuga se receperunt.
 
Prima autem luce muris jam captis, et Megarensibus, qui in urbe erant, metu trepidantibus, illi, qui Atheniensibus fuverant, et alii cum ipsis, tota multitudo, quae proditionis erat conscia, portas aperiendas, et ad proelium adversus hostem prodeundum dicebant.
 
Inter eos autem convenerat, ut portis apertis Athenienses irrumperent, ipsi autem ut internoscerentur, prospecturi erant; nam oleo se uncturi erant, ne laederentur. Fiebat autem, ut tutius pos. sent portas aperire; nam, ut inter eos convenerat, quatuor millia peditum gravis armaturae et sexcenti equites Atheniensium , qui noctu iter fecerant, ab Eleusine aderant.
 
Et quum illi uncti essent et jam ad portas pervenissent, quidam ex consciis insidias alteris indicat. Illi vero agmine facto frequentes venerunt, et dixerunt, nec exeundum adversus hostes (nam ne ante quidem .unquam, quamvis essent potentiores, hoc facere se ausos esse), nec civitatem in manifestum periculum adducendam, et si quis non pareret, illic in loco pugnam commissum iri. Nullo autem modo significabant, se scire, quae agerentur, sed velut optimum factu consulentes in sententia perseverabant ,et simul ad portas permanebant easque custodiebant, ut non liceret insidiatoribus ea peragere, quae statuerant.
 
Atheniensium autem duces quum sensissent aliquid impedimenti accidisse, nec urbem a se per vim capi posse, Nisaeam protinus circumvallare coeperunt, existimantes, si prius quam aliqui opem ferrent, eam expugnassent, Megara etiam citius in deditionem ventura,
 
(celeriter autem Athenis allata sunt ferramenta, lapicidae, et ceterae res necessariae,) initio autem facto ab illo muro, quem ipsi tenebant, muroque transverso Megara versus exstructo, ab illo 111 utraque Nisaeae parte usque ad mare, copiae et fossae et murorum faciendorum opus inter se partitae et lapidibus atque lateribus ex suburbano sumptis utentes, et arbores et materiam aliam caedentes, Nisaeam vallo claudebant, si qua pars alicubi munitione egeret. ./Edes etiam, quae erant in suburbano, pinnis impositis, usum munitionis praebebant.
 
Et hunc quidem diem totum opus faciebant; postridie vero circa vesperam murus tantum non absolutus erat; quare, qui in Nisaea erant, metu perculsi, quum ob commeatus inopiam (eo enim ex urbe superiore devecto in diem utentes vivebant) tum quod existimarent, Peloponnesios haud celeriter opem sibi laturos, tum etiam quod Megarenses hostes esse ducerent, cum Atheniensibus compositionem fecerunt, his conditionibus, ut singuli quidem traditis armis certa pecuniae summa persoluta dimitterentur; de Lacedaemonii8 vero et eorum duce, et si quis alius intus esset, Athenienses arbitratu suo statuerent.
 
His igitur conditionibus compositione facta exierunt. Athenienses autem, quum longos muros ab urbe Megarensium abrupissent, et Nisaeam per deditionem accepissent, reliqua parabant.
 
Brasidas vero Tellidis filius, Lacedaemonius, per idem tempus forte circa Sicyonem et Corinthum agebat, exercitum comparans, quem in Thraciam duceret. Qaum-que muros captos intellexisset, metuens et Peloponnesiis, qui erant in Nisaea, et ne Megara caperentur, mittit ad Boeotos, jubens eos cum copiis sibi occurrere ad Tripodiacom (est autem vicus agri Megarensis hoc nomen habens, sub monte Gerania situs) et ipse eo venit cum duobus millibus et septingentis Corinthiorum militibus, Phliasiorum quadringentis, Sicyoniorum sexcentis, et cum iis, quos jam collectos secum habebat, existimans, se Nisaeam adhuc inventurum inexpugnalaro.
 
Sed quum rem audisset (noctu enim erat egressus ad Tripodiscum), cum delecta trecentorum manu, ante quam rumor de ipsius adventa ad hostium aures pervenisset, ad Megarensium urbem accessit, clam Atheniensibus, qui ad mare erant, cupiens, ut prae se ferebat, atque adeo re ipsa, si posset, Nisaeam attemptare, sed in primis Megarensium urbem ingressus confirmare. Quare a Megarensibus exigebat, ut se reciperent, dicens se de Nisaea recipienda spem habere.
 
Sed Megarensium factiones veritae, alii quidem ne exsulibus contra se reductis, se ipsos expelleret, alii vero, ne populus hoc ipsum metuens in se faceret impetam, et civitas bello domestico pressa Atheniensibus e propinquo insidiantibus periret, eum non receperunt, sed utrisque placuit, ut quiescentes eventum rei circumspicerent;
 
sperabant enim utrique, pugnam commissum iri inter Athenienses et illos, qui ad opem ferendam venerant, atque ita sibi fore tutius partes sequi victorum, quibus quisque benevolus esset
 
Brasidas vero quum rem iis persuadere non posset, ad reliquum exercitum retro rediit.
 
At primo statim diluculo Boeoti aderant, qui in animo quidem habuerant, vel ante quam Brasidas nuntium mitteret, Megaris succurrere, quod hoc periculum a se non alienum esse ducerent; et jam cum frequentibus copiis ad Ptataeas profectis, quum etiam nuntius venisset, multo magis animali sunt, et duobus millibus gravis armaturae militum, et ducentis praeterea, equitibusque sexcentis ad Brasidam missis, cum majore copiarum parte domum reverterunt.
 
Quum autem omnes copiae militum gravis armaturae non minus sex millium jam adessent, et Athenienses suorum gravis armaturae militum aciem instructam haberent ad Nisaeam et ad mare, et levis eorum armatura per campos vagaretur, Boeotorum equitatus, impressione in hanc ex improviso facta, in fugam vertit, et ad mare reppuiit; nam ante illum diem nulla auxilia ex ullo loco Megarensibus venerant.
 
Sed quum et ipsi Atheniensium equites illis obviam procurrissent, ad manos venerunt, et equestre proelium ad multum diei spatium est commissum, in quo utrique se non inferiores fuisse contendunt.
 
Nam equitatus Baroti praefectum, et aliquot alios ad ipsam Nisaeam provecti Athenienses interfectos spoliarunt, et corpora etiam ipsorum potiti per inducias reddiderunt, et tropaeum statuerunt; neutri tamen in hoc toto proelio certum minimeque dubium adepti pugnae eventum dirempti sunt, sed Boeoti quidem ad suos, Athenienses vero ad Nisaeam se receperunt.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi