Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 4

 
Brasidas vero cum ceteris quidem copiis aliquantulum progressus, quiescebat, sed centum peltatos praemisit, ut, simul ac portae aliquae apertae essent, et signum, quod convenerat, sublatum esset, primi irrumperent.
 
Atque hi quidem, quum mora fieret, et mirarentur, paulatim ad urbem accedebant; Toronaei vero, qui cum militibus jam ingressis in urbe rem adornabant, quum portulam perfregissent, et portas, quae ad forum ducebant, diffracto vecte aperuissent, primum quidem quosdam per portulam circumductos introduxerunt, ut oppidanos, rerum prorsus ignaros, et a tergo et ab utroque latere repente aggressi terrerent; deinde vero et ignis signum, quod condictum erat, sustulerunt, et per portas, quae ad forum ducebant, jam reliquos peltatos recipiebant.
 
Atque Brasidas signo, de quo convenerat, conspecto, cursu contendit, excitatis copiis suis, quae clamore simul sublato metum ingentem oppidanis incusserunt.
 
Atque alii quidem protinus per portas irruperunt, alii vero per trabes quadrangulares, quae muro collapso, qui reficiebatur, ad saxa tollenda erant appositae.
 
Itaque Brasidas quidem et pleraque multitudo confestim ad superiorem et eminentiorem urbis partem se convertit, quod cam a summo et firmiter occupare vellet; reliqua vero turba per omnes partes nullo discrimine discurrebat.
 
At Toronaeorum, dum urbs caperetur, major quidem pars rerum ignara tumultuabatur, proditionis vero auctores, et quibus haec placebant, statim se conjunxerunt cum iis, qui ingressi erant.
 
Athenienses vero (erant enim gravis armaturae milites ad quinquaginta, qui in foro dormiebant) quum hoc sensissent, aliquot quidem ipsorum, qui in eorum manus inciderant, caesi sunt, reliqui vero partim itinere pedestri, partim ad duas naves, quae excubias agebant, fuga se recipientes, evaserunt in Lecythum praesidium , quod ipsi summum urbis pccupatum tenebant ad mare versus in angusto isthmo conclusum.
 
Confugerunt autem ad eos et Toronaeorum, quotquot eorum erant studiosi. \
 
Quum autem dies jam illuxisset et urbs firmiter teneretur, Brasidas Toronaeis quidem, qui ad Athenienses confugerant, et cum iis erant, per caduceatorem edixit, ut, quisquis vellet, ad sua egressus sine metu in civitate versaretur, Athenienses vero caduceatore ad eos misso jussit publica fide et sua absportantes Lecytho, quippe quod Chalcidensium esset, exire.
 
Illi vero ee locum quidem non deserturos dixerunt, sed postularunt, ut sibi per unius diei spatium ad suorum cadavera suscipienda fidem daret. Hic vero fide publica interposita duos dies iis concessit. His autem diebus et ipse vicina aedificia firmavit, et Athenienses sua.
 
Et concilio Toronaeorum coacto similibus verbis apud ipsos, quibus et apud Acanthios, est usus, non esse aequum, aut eos, qui secum de urbe dedenda transegissent, existimari ceteris deteriores vel proditores esse (nec enim servitutis imponendae causa neque pecuniis inductos hoc fecisse, sed boni publici et libertatis causa) aut eos, qui participes non exstitissent, existimare se non eadem commoda percepturos; venisse enim se non ut perderet aut civitatem aut aliquem privatum.
 
Idcirco autem se edictum proposuisse illis, qui ad Athenienses confugerant, quod eos ceteris haud deteriores censeret ob amicitiam, quae iis cum illis intercessisset; neque se existimare eos, ubi experimentum fecerint ipsorum Lacedaemoniorum, minus benevolos his fore, sed multo magis, quanto magis se viros aequos praestent; nunc, vero illos propter ignorationem in terrore esse.
 
Universos autem hortabatur, ut se praepararent, ut quiionstantes socii futuri essent, et jam posthac omnium eorum, quae peccarent, culpam subituri; nam quod ad res praeteritas attineret, nulla injuria se affectos esse, sed illos potias ab aliis poten-tioribus, et si quid essent adversati, venia dignum esse.
 
Hic igitur quum haec dixisset eosque bono animo esse jussisset, ubi induciarum tempus praeteriit, Lecythum oppugnare coepit; Athenienses vero e munitione parum firma et ex aedificiis pinnas habentibus sese defendebant
 
Et unum quidem diem propulsarunt; postridie vero quum adversarii machinam iis essent admoturi, ex qua ignem in ligneas munitiones injicere in animo habebant, quumque exercitus jam accederet ad eam partem, ad quam potissimum machinam ab iis admotum iri putabant, et qua munitio facillime expugnari poterat, ligneam turrim aedificio impositam opposuerunt, et multas aquae amphoras et dolia et ingentia saxa eo comportarunt, bominesque multi illuc ascenderunt.
 
iEdificium autem, quod onus suscepisset gravius, quam quod sustinere posset, repente collapsum est, editoque ingenti fragore Athenienses quidem, qui prope erant et rem cernebant, majore dolore, quam metu aflecit; qui vero procul aberant, 'praecipue vero remotissimi, existimantes, munitionem ab illa parte jam esse captam, fuga ad mare et ad naves contenderunt.
 
Brasidas vero quum animadvertisset eos propugnaculi pinnas deserere, et videret id quod accidebat, cum suis copiis irruens munitionem confestim capit, et quotquot in ea deprehendit, interfecit.
 
Atque Atbeoieoses quidem quum hoc modo locum illum deseruissent, navigiis na-v ibusque Pallenen se receperunt; Brasidas vero (est eniro in Lecytho Palladis templum, et, quum eam esset oppugnaturus , per praeconis vocem edixerat, se triginta argenti minas ei daturum, qui primus murum conscendisset) ratus illum locum aliqua alia quam humana ratione captum, quum illas triginta minas deae in templi usum dedit, tum etiam eversa Lecytho et refecta totum ejus solum illi dicavit.
 
Atque hic quidem reliquum hiemis tempus cunsumpeit tum in Jocis , quae tenebat, stabiliendis, tum in clandestinis conAiliis ineundis, quibus alia in suam potestatem redigeret, et exacta hac hieme octavus belli annus finiebatur.
 
Ineunte autem sequentis aestatis vere Lacedaemonii et Athenienses statim annuas inducias fecerunt, Aliie-nienses quidem, quod existimarent, Brasidam nullam prae terea suorum sociorum civitatem ad defectionem faciendam amplius impulsurum, priusquam ad bellum se per otium comparassent, simul etiam, si res sibi feliciter succederet, se compositionem diuturniorem facturos; Lacedirmonii vero, quod putarent Athenienses ea metuere, quae reapse metuebant, datoque malorum ac miseriarum laxamento, ubi pacem experli essent, majore desiderio paratos fore redire secum in gratiam et restitutis sibi viris pacem vel diuturniorem facere.
 
Cives enim suos plurimi faciebant recuperare, quando Brasidas adhuc rem feliciter gereret; et si ipse majores progressus fecisset, et res aequasset, foturum putabant, ut his quidem privarentur, cum illis vero aequis viribue certantes belli fortunam periclitarentur.
 
Induciae igitur inter ipsos ipsorumque socios factae sunt in haec verba.
 
« De templo atque oraculo Apollinis Pythii nobis placet, ut qui velit, sine fraude et sine metu ex patriis institutis eo utatur.
 
Lacedaemoniis quidem haec placent et sociis eorum, qui adsunt; Boeotis vero et I*liocensibus haec persuasuros se dicunt pro facultate, caduceatoribus ad eos missis.
 
De pecunia autem dei operam dare, ut sontes comperiamus, recte et juste patriis institutis utentes et nos et vos et ex aliis quicunque voluerint, omnes patriis institutis utentes.
 
De his igitur placuit Lacedaemoniis ea- rumque sociis, si Athenienses pacem faciant, ut utrique in suo maneant, retinentes ea, quae nunc habemus, alteri quidem in Coryphasio inter Buphradem etTomeum manentes, alleri vero in Cytheris, non commeantes in terram socialem, neque nos ipsis, neque ipsi nobis, qui vero sunt in Nisaea et Minoa, non transeuntes viam, quae est a portis inde a Nisi sacello ad Neptuni dfelubrum, et a Neptuni delubro ad pontem, qui proxime Minoam spectat (neque Megarenses eorumque socii hanc viam transeant) et insulam, quam Athenienses ceperunt, retinentes, neutrique cum alteris ultro citroque commercium habentes, et quaecunque in Troezene nunc habent, et de quibuscunque inter ipsos (Troezenios ) et Athenienses convenit;
 
atque mari utentes, quatenus ad agrum proprium et socialem pertinet. Lacedaemonii eorumque socii ne navi longa navigent, sed alio navigio, quod remis agatur, et ad quingentorum talentorum pondus vehat.
 
Item ut caduceatori et legalis eorumque pedisequis, quotcunque ipsis placuerit, belh liniendi et con. troversiarum causa in Peloponnesum aut Athenas euntibus ac redeuntibus, terra mariqufr foedera sint.
 
Interea vero neutri transfugas neque liberum neque servum recipiant.
 
Item ut et a vobis apud nos et a nobis apud vos causa dicatur ex patriis institutis, ut controversiae jure, sine bello dirimantur.
 
Atque Lacedaemoniis quidem eorumque sociis haec placent; si quid vero aut honestius aut justius his vobis videtur, Lacedaeinonem profecti docete; nihil enim eorum, quae justa esse demonstraritis, neque Lacedaemonii neque eorum socii recusabunt.
 
Qui autem proficiscentur, proficiscantur cum plena potestate, quemadmodum vos quoque nos facere jubetis. Haec autem foedera ad aunum durabunt.
 
Ita placuit populo. Senatores Acamantidis tribus Prytanes erant, Phaenippus scriba erat, Niciades epistates. Laches rogationem tulit, quod felix faustumque sit Atheniensi populo, inducias lieri, prout Lacedaemonii eorumque socii consentiunt; et convenit in concione populi, inducias annuas esse,
 
initium autem lieri ab hoc die, qui est decimus quartus mensis Elaphebo-lionis.
 
Hoc interim tempore utrorumque legatos atque caduceatores invicem adeuntes tractare, qua ratione bellum sedari possit.
 
Concione autem ab imperatoribus et praetoribus advocata, primum populum Atheniensem de pace consultare, prout ad ipsum legatio de bello sedando venerit. Et primo quoque tempore legatos, qui adsunt, factis induciis apud populum spondere, se annum integrum induciarum conventis staturos. »
 
De his convenerunt Lacedaemonii, et consenserunt eorum socii, cum Atheniensibus eorumque sociis, Gerastii apud Lacedaemonios mensis die duodecimo.
 
Faciebant autem haec pacta et conventa ex Lacedaemoniis hi, Taurus Echetimidae, Athenaeus Periclidae, Pliilocharidas Eryxidaidcr, ex Corinthiis autem iEneas Ocytae, Euphamidas Aristo- nymi, ex Sicyoniis Damoliinus Naucratis, On.isimus Me· gaclis, ex Megarensibus Nicastis Cecali, Menecrates Am· phidori, ex Epidaurus Ampbias Eupaidae, cx Atheniensibus imperatores Nicostratus Diitrepliis, Nicias Nicerali, Autodes Tolmaei filius.
 
Atque hac quidem induciae factae sunt, et quamdiu durarunt, veniebant perpetuo in colloquium de majoribus foederibus.
 
Per hos autem dies, quibus alteri ad alteros adibant, Scione apud Pellenen civitas ab Atheniensibus ad Brasidam defecit. Dicunt autem Scionaei se Pellenenses quidem esse ex Peloponneso oriundos, sed suos majores, quum a Troja navigarent, tempestate, -qua Acbivi jactati sunt, in eum locum delatos esse, ibique sedes posuisse.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi