Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 3

 
et Corcyraei, veriti, ne hostes ut victores infesta classe contra se ad urbem venirent, aut ex insula eos, qui ibi depositi erant, exportarent, aut abud quidpiam novi molirentur, illos ex insula in Junonis templum rursus reportarunt, et urbem custodiebant.
 
Hostes vero, quamvis navali proelio superiores essent, ad urbem tamen accedere non sunt ausi, sed cum tredecim Corcyraeorum navibus, quas ceperant, in continentem navigarunt, unde venerant
 
Postridie vero urbem nihilo magis infesta classe petierunt, licet ejus incolae 111 magna perturbatione et trepidatione essent, et Brasidas, ut fertur, Alcidam ad hoc adhortaretur ; non enim par erat ejus suffragii vis; sed in promontorium Leucimnam ex navibus egressi agros vastabant.
 
Interea vero Corcyraeorum populus, vehementer metuens, ne Peloponnesiorum classis urbem invaderet, cum supplicibus ceterisque in colloquium de civitate conservanda venerunt; et eorum nonnullis persuaserunt, ut naves conscenderent. Nam niliilo minus triginta naves instruxerant, [hostis adventum opperientesj.
 
At Peloponnesii ad meridiem usque agrum populati, discesseruut, et sub noctem ignibus accensis significatum est iis,, sexaginta naves Atticas a Leucade venire, quas Athenienses certiores facti de Corcyraeorum seditione, deque classe cum Alcida adversus Corcyram itura miserant cum Eurymedonte Thu-clis filio, qui ipsis praeerat.
 
Peloponnesii igitur ea nocte stattim magna celeritate domum redierunt oram legentes; et navibus per Leucadium Isthmum transportatis, ne circumvehentes conspicerentur, se receperunt.
 
Corcyraei vero, quum et Atticas naves adventare, et hostiles discessisse intellexissent, Messenios receperunt, et in urbem introduxerunt, qui prius erant extra, jussisque navibus, quas instruxerant, in portum Hyllaicum circumire, dum illae circumvehuntur, si quem de inimicis cepissent, eum interficiebant; quinetiam eos omnes, quibus persuaserant, ut naves conscenderent, ex navibus ejicientes discesserunt, et ad Junonis templum profecti ex supplicibus cirdter quinquaginta ad judicium subeundum verbis adduxerunt, omnesque capite damnaverunt.
 
Sed plerique supplicum, qui verbis illorum adduci non potuerant, quum viderent ea, quae gerebantur, ibidem in templo se mutuo interfecerunt; et nonnulli eorum ex arboribus se suspendebant, alii vero, quo quisque poterat, mortis genere peribant.
 
Et per septem dies, per quos Eurymedon cum sexaginta navibus eo profectus, ibi mansit, Corcyraei eos interfecerunt, quos inimicos esse ducebant, crimine quidem arcessentes eos, qui popularem statum everterent, sed nonnulli etiam ob inimicitias privatas interfecti sunt, alii etiam propter pecunias iis debitas ab iis, qui eas acceperant;
 
omnisque mortis species visebatur, et quemadmodum in hujusmodi rerum statu solet accidere, nihil erat, quod non contingeret, atque eo etiam amplius. Etenim pater filium occidit, et homines a templis abstrahebantur, et prope ipsa caedebantur; quinetiam nonnulli muro circumsepti in Bacchi templo perierunt.
 
Adeo in saevum erupit seditio, idque visa est etiam magis, propterea quod haec fere prima exstitit;
 
nam postea quidem propemodum vel universa, paene dicam, Graecia commota est, quum ubique discordiae essent inter plebis patronos, qui Athenienses, et optimates, qui Lacedaemonios accersere volebant, et in pace quidem nullam speciosam causam haberent, nec ad ipsos accersen-dos adeo prompti essent; bello vero coorto utrisque, qui rerum novarum erant cupidi, facile dabatur facultas accer-sendi socios auxiliares, ut simul et adversam factionem opprimerent , et exinde potentiam sibimet compararent.
 
Atque multae et graves calamitates inter seditionem civitatibus acciderunt, quae quidem accidere solent, et semper accident, quoad eadem hominum natura erit, sed tamen potius et sedatiores et genere diversae, pront singul* rerum fortuiucque mutationes incedant. Nam in pace quidem et rerum secundarum affluentia quum ipsae civi lates, tum etiam homines privati mentes habent meliores, quod non in necessitates animo suo adversas incidunt; bellum vero, subducens paulatim rerum copiam, quae ad quotidianum vita: usum sunt necessariae, violentus est magister, et ad pr®-sentium rerum similitudinem affectus plurimorum eflingit.
 
Civitates igitur seditionibus agitabantur, et ubi id forte serius fiebat, ea quae alibi jam accidisse fama acceperant, longe superabant immoderato studio nova consilia reppe-riendi eximia inimicorum circumveniendorum solertia et inaudito suppliciorum genere.
 
Atque usitatam vocabulorum significationem pro ipsis rebus arbitratu suo immutavere. Nam audacia quidem inconsiderata fortitudo amicorum studiosa existimata est, considerata vero cunctatio honesta timiditas, et continentia ignavia speciosa, et omnem rem moderans prudentia ad omnem rem inertia. At vesanus animi impetus viri virtuti tribuebatur; cautio vero in iteranda deliberatione vendibilis negotii detrectaudi praetextus.
 
Et qui iracundus erat, is fide dignus semper habebatur, at qui verbis ei resistebat, hujus fides erat suspecta. Qui vero insidias aliis paraverat, si res successisset, prudens, et si insidias providisset, callidior etiam; qui vero prospexisset, ne ullis hujusmodi rebus opus esset, is amicitiae sodalium dissolutor, et adversariorum timens vocabatur. In summa, is laudabatur, qui alterum in injuria facienda praevertisset, et qui alium nihil tale cogitantem ad hoc ipsum ultro impulisset.
 
Quinetiam sodales cognatis anteponebantur, quod ad audendum sine ulla tergiversatione promptiores erant; nam hujusmodi sodaliciorum coetus non utilitatis causa, ex legum latarum praescripto, sed avaritia: gratia, contra praesentes leges fiebant. Et fidem inter se non tam divina lege confirmabant, quam eo, quod communiter leges violassent.
 
Et quae ab adversariis probe dicebantur, ea admittebant, ut actiones eorum caverent, si superiores essent, non autem ex generositate. Et unusquisque hoc pluris faciebat, si alium pro injuria illata ulcisci posset, quam si ipse nulla injuria ab alio lacesseretur. Et si forte reconciliand* grati* causa jusjurandum aliquando interponebatur, id in praesentia propter rerum difficultatem datum valebat, dum vires aliunde non habebant; sed ad quamlibet rei peragend* occasionem oblatam, qui prior fiduciam recepisset, is si minus munitum alterum animadvertisset, lubentius propter fidem ulciscebatur, quam aperte; nam et tutum hoc esse reputabat, et, quod fraude superasset, prudenti* praemium praeterea consequebatur. Facilius autem plurimi, quum sint malefici, sollertes appellati sunt, quam tardi boni, atque hoc quidem erubescunt, illo vero gloriantur.
 
Horum autem omnium causa fuit principatus propter avaritiam et ambitionem quaesitus; et, id quod ex his causis, quum etiam in aemulationem adducuntur, nascitur, alacre animorum studium. Nam singularum civitatum principes, honesto et specioso utrique nomine, civilem populi mquabilitatera vel moderatam optimatum dominationem anteponentes, rempublicam quum verbo quidem curarent, tanquam suorum certaminum praemium sibi proponebant, omni autem modo contendentes, ut alii superarent alios, atrocissima quaeque facinora sunt ausi, et pcenas etiam majores exigebant, non eas in tantum sibi proponentes, quantum *quitas et utilitas publica postulabat, sed usque eo, dum in quaque re alterutris volupe esset, terminum proferentes, et vel iniquis suffragiis damnando , vel manu potentiam sibi parantes, ad praesentis contentionis libidinem explendam erant parati. Itaque neutri religionis observantia utebantur; sed si quibus accidisset, i ut sibi aliquo facinore invidiam contraherent, ob speciosam orationem melius audiebant. Cives vero, quotquot inter utrosque erant medii, vel quod illos non adjuvarent, vel propter invidiam, quod sic superessent, ab utraque factione perdebantur.
 
Adeo omne malarum artium genus in Graecia passim propter seditiones exstitit, et simplicitas, cujus ipsa generositas est maxime particeps, per irrisionem funditus est deleta; perfide autem se ponere mentis cogitatione inter se adversarios, multum prae valuit;
 
neque enim ut inter se conciliarentur, aut oratio ulla satis firma aut jusjurandum formidabile erat, sed quum (adversus has res) omnes invicti essent, ratiocinatione sua pro eo, quod certi nihil sperari posset , illud potius prospiciebant, quomodo malum impendens vitarent, quam, ut cuiquam fiderent, adduci poterant.
 
Et qui prudentia minus valebant, plerumque superiores erant; quod enim et propter suam consilii inopiam et adversariorum prudentiam metuerent, ne vel illorum eloquentia superarentur, vel propter illorum ingenii versutiam praverte* rentur insidiis prjores appetiti, audacter ad quaelibet facinora suscipienda ferebantur.
 
Qui vero eos contemnentes putabant et insidias se praesensuros, nec sibi factis ullis opus esse ad occupauda ea, quae consilio occupare licet, non muniti facilius opprimebantur.
 
[ In Corcyra igitur pleraque hujusmodi audaciae facinora prius patrata sunt, et alia, quaecumque liomines libidine potius gubernati quam continentia, oblatis ultionis occasionibus adducti, dum vicissim suas injurias persequuntur, facere possint, vel quaucumque aliqui, qui consueta rerum inopia se liberare gestiant, praecipue vero, qui magna cupiditate fortunas alienas occupare studeant, contra jus animo concipere possint, vel quaecumque ii, qui non, ut adversariis superiores sint, sed jam aequales maxime, eos invadunt, abrepti violentia sua, nulla disciplina coercita, crudeli et inexorabili animo ultionis causa patrare possint.
 
Atque quum perturbata esset id temporis vita omnis in illa urbe, et natura humana legum vim fregisset, quae solet vel praeter leges injuste facere, lubenter declaravit, se ira; quidem impotentem, at jure potentiorem, omnisque ejus, quod emineret, hostem esse. Aliler enim profecto homines pietati vindictam non anteponerent, neque innocentiae quaestum, si quando non nocentem potentiam haberet invidia.
 
Et volunt homines communes leges de talibus rebus latas, in quibus spes omnibus est reposita, si ipsi in calamitates aliquas inciderint, fore ut et ipsi conserventur, in vindicandis aliis ante evertere, nec relinquere, si quis forte in periculum adductus aliqua illarum indigeat.]
 
Corcyraei igitur,'qui in urbe erant, primi omnium tales iras inter se tunc exercuerunt, et Eurymedon et Athenienses cum classe discesserunt.
 
Postea vero Corcyraeorum exsules (nam ad quingentos illorum evaserant) occupatis quibusdam munitionibus, quae in continente erant, suo ulteriore agro potili sunt, atque inde erumpentes populabantur agros illorum, qui erant in insula, magnisque detrimentis eos afficiebant, et in urbe fames ingens est exorta.
 
lidem etiam legatos de suo reditu Lacedaemonem et Corinthum mittebant; et quum nihil proficerent, postea paratis navibus et militibus auxiliariis io insulam trajecerunt, numero universi circiter sexcenti,
 
atque navibus incensis , ut nulla spes alia relinqueretur quam agri occupandi, montem Istonen conscenderunt, et munitione illic exstructa, eos, qui in urbe erant, gravissime vexabant, agroque potiebantur.
 
Hac eadem aestate extrema Athenienses viginti naves in Siciliam miserunt, et Lachetem Melanopi, et Cha-roeadam Euphileti filium harum praefectos.
 
Nam Syracusani et Leontini bellum inter se gerebant. Syracusanorum autem sociae erant exceptis Camarinaeis ceterae Dorienses civitates, quae quidem etiam in Lacedaemoniorum societatem hujus belli initio concesserant, non tamen juverant eos in bello; Leontinorum vero Chalcidicae civitates et Camarina; ex Italia autem .Locri quidem Syracusanis, Rbegini vero propter cognationem Leontinis favebant.
 
Athenas igitur legatis missis Leontinorum socii quum propter antiquam societatem, tum etiam quod Iones essent, Atheniensibus persuaserunt, ut naves ad se mitterent; nam et terrae et maris usu a Syracusanis prohibebantur,
 
Athenienses vero naves miserunt» in s{»eciem quidem necessitudinis, sed re ipsa eo consilio, ut neque frumentum illinc in Peloponnesum exportaretur, utque temptarent, num res Siculas in suam potestatem redigere possent.
 
Quum igitur Rhegium Italiae appulissent, cum sociis bellum gerere coeperunt. Atque haec aestas finiebatur.
 
At hieme insequente morbus Athenienses iterum invasit, qui nullo quidem tempore omnino desierat, sed tamen quaedam ejus quiescentis intermissio facta erat.
 
Quum autem eos rursus est aggressus, non minus anno integro est immoratus, prius vero vel per biennium, adeo ut nihil fuerit, quod Atheniensium magis vires afflixerit;
 
nam ex militibus gravis armaturae obierunt non pauciores quam quatuor millia et quadringeuti, et ex equitibus Ire· centi; ceterae vero turbae numerus iniri non potest.
 
Tunc vero praeterea frequentes terrae motus exstiterunt, et Athenis et in Eubeea et in Boeotia, praecipue vero in Bmotic* oppido Orchomeno.
 
Et qui in Sicilia erant, Athenienses ac Rlic-gini eadem hieme insulis, quae £oIi vocantur, bellum cum triginta navibus intulerunt; aestate enim propter aquarum inopiam bellum iis inferri non poterat.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi