Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 3

 
Scalas hostilium murorum altitudine pares fecerunt. Hanc autem emensi sunt secundum laterum coagmentatorum ordines, qua parte murat ipsorum ad eos spectans tectorio carebat. Numerabant au tem multi simul laterum coagmentatorum strata, et horam quidem par erat nonnullos a vera ratiocinatione aberrare, plures vero eam assequi, praesertim quia saepius numerabant et simul non procul aberant, sed ea muri pars, ad quam tendebant, facile conspiciebatur.
 
Scalarum igitur convenientiam hoc modo sont assecuti, ex laterum crassitudine mensuram conjectantes.
 
Murus autem Peloponnesiorum hac erat structura. Duplicem ambitum habebat, alteram quidem Plataeas versus, alterum vero exteriorem, si quis forte ab Athenis invaderet ; hi autem ambitus alter ab altero sexdecim ferme pedum intervallo distabant.
 
Hoc vero sexdecim pedum spatium tabernaculis inter custodes distributis erat occupatum eaque erant continua, ita ut unicus murus latus esse videretur, utrinque pinnas habens.
 
Ad decimam qualhque pinnam autem turres erant ingentes, et ejusdem, qua muras, crassi- tudinis, et eaedem ad interiorem et exteriorem ejus frontem pertingebant, ita ut transitus propter turrim non esset, sed per eas medias transibant.
 
Noctu vero, quoties tempestas humida esset, pinnas quidem relinquebant, e turribus Tero, quae parvo distabant ac superne tectae erant, excubias agebant Murus igitur, quo Plataeenses ab bostium praesidiis cingebantur, hujusmodi erat.
 
Hi autem rebus paratis, observata nocte, quae et pluvia et vento turbida, et praeterea illunis esset, exierunt; praeerant iis autem, qui et conatus hujus auctores erant. Ac primum quidem transierunt fossam, quae ipsos ambibat; deinde hostium muro successerunt, clam illorum custodibus, quia inter tenebras custodes non prospexerant, strepitum vero, quem ipsi edebant m accedendo, propter ventum obstrepentem exaudire non potuerant;
 
simul etiam distantes intervallo satis magno vadebant, ne arma armis collisa rei significationem darent. Erant autem expediti armatura genere et sinistro tantum pede calceati, firmius ut consisterent in luto.
 
In intervallum igitur, quod erat inter turres , ad murorum pinnas accesserunt, quod eas desertas esse scirent, primo quidem illi, qui scalas ferebant; atque eas apposuerunt; deinde duodecim levis armaturae cum pugione ac thorace ascendebant, quibus praeerat Ammeas Coroebi filius, et primus ascendit. Post ipsum vero qui sequebantur, sex in utramque turrim ascendebant. Deinde post hos alii levis armaturae cum jaculis vadebant, quibus alii a tergo scuta ferebant, ut illi facilius ascenderent, et ea erant illis tradituri, quum prope hostes ventum esset.
 
Postquam autem plures muros ascenderunt, custodes, qui excubias in turribus agebant, hoc senserunt; quidam enim Plataeensis dum manu se sublevat, de pinnis dejecit tegulam, quae lapsa strepitum edidit. Atque statim clamor erat,
 
et exercitus ad muros concurrebat; nec enim sciebat, quidnam esset periculi in nocte obscura et procellosa, et simul etiam Plataeenses, qui in urbe relicti erant, egressi Peloponnesiorum murum invaserunt, a parte, quae opposita erat illi, qua sui murum superabant, ut animum ad illos minime advertereot
 
Itaque turbabantur quidem in suo quique loco manentes, auxilio vero accurrere ex sua custodia nemo audebat, sed animo dubio fluctuabantur, quid hoc rei esse statuerent, quod fiebat.
 
Et trecenti eorum milites, quibus mandatum erat, ut, si quid opus esset, ad opem ferendam praesto essent , e muro ad clamorem procedebant. Et faces hostilis adventus indices Thebas versus tollebantur;
 
Plataeenses vero, qui in urbe erant, et ipsi ex suo muro multas faces tollebant, quae ad hoc ipsum praeparatae erant, ut ignium signa hostibus essent incerta, utque suspicati aliquid aliud esse, quam quod res erat, opem non ferrent, prius quam sui, qui exierant, evasissent, et in loca tuta se recepissent.
 
Qui autem muros conscendebant Plataeensium, inter haec, ubi primi suorum murum conscenderunt et utramque turrim custodibus occisis in suam potestatem redegerunt, ipsi et ad turrium transitus constiterunt eosque custodiebant, ne quis per eas penetrans ad opem suis Terendam veniret; et scalis e summo muro turribus admotis suo-rumque pluribus per scalas ascendere jussis, hi quidem ex turribus, et ex inferioribus et ex superioribus earum partibus eos, qui subsidio veniebant, missilibus arcebant; ceteri vero interea, quorum major erat numerus, multis scalis simul admotis pinnisque dejectis per spatium, quod erat inter turres, transcendebant;
 
et pervadens quisque consistebat in fossae margine et hinc sagittis atque jaculis defendebant, si quis subsidio veniens praeter murum impedire co naretur transitum.
 
Ubi autem omnes transierunt, illi, qui e turribus veniebant postremi difficulter descendentes vadebant ad fossam atque inter hoc trecenti illi iis occurrebant faces gestantes.
 
Itaque Plataeenses quidem illos ex tenebris facilius conspiciebant, stantes in fossae margine , et sagittis jaculisque nuda eorum latera petebant, ipsi vero, quod in tenebris essent, propter faces minus conspiciebantur.
 
Itaque et Plataeensium qui postremi erant, fossam quidem non retardati transierunt, sed aegre et per vim; nara et glacies in ea concreverat, quae non erat solida, ita ut transeuntes sustinere posset, sed potius erat aquosa, qualis fieri solet subsolano aut borea spirante, et nox illa, propter hujusmodi ventum nivibus conspersa aquam in ea vehementer auxerat, quam vix supra exstantes transierunt. Atque etiam ut fuga evaderent, factum est potissimum propter hujus tempestatis magnitudinem.
 
Digressi vero a fossa Plataeenses via Thebas Terente vadebant conferti, ad dextram habentes Androcratis fanum, rati illos minime suspicaturos esse, hanc se ingressos esse, quae ad hostes duceret; simul etiam videbant Peloponnesios cum facibus in sequentes ea via, quae per Cithaeronem et Dryoscepbalas Athenas ducebat.
 
Atque sex quidem septemve stadia Plataeenses Thebas versus ire perrexerunt, deinde devertentes, viam, quae ad montem fert, iverant Erythras et Hysias versus, et quum attigissent montes, Athenas perfugerunt, ducenti et duodecim ex majore numero ; fuerunt enim eorum nonnulli, qui in urbem reverterunt, antequam murum superarent, unus vero sagittarius in exteriore fossa captus est.
 
Peloponnesii igitur, postquam hostem insequi destiterunt, in suam quisque stationem redierunt. At Plataeenses, qui erant in urbe, rerum omnium, quae acciderant, ignari, ceteris vero, qui redierant, neminem superesse renuntiantibus, simul ac dies illuxit, emisso caduceatore inducias paciscebantur, ut suorum cadavera reciperent; sed cognita rei veritate incepto destiterunt. Plataeenses igitur, qui munitiones superarunt, hoc modo salutem sibi peperere.
 
Lacedaemone autem eadem hieme exeunte mittitur Salaethus Lacedaemonius cum triremi Mytilenen. Hic Pyrrham vectus et illinc itinere pedestri per quemdam torrenlis alveum profectus, qua munitiones transiri poterant, occulte Mytilenen ingreditur, et dicebat Mytilenaeorum magistratibus simul irruptionem in Atticam factum iri, et illas quadraginta naves, quas is subsidio venire oportebat, affuturas, se- que, ut haec significaret et celera coraret, praemissum ene.
 
Atque ita Mitylenn confirmabantur et animis minus propendebant ad compositionem cum Atheniensibus faciendam. Atque hiems finiebatur haec et quartus annos hujus belli finiebatur, quod Thucydides conscripsit.
 
Insequente autem aestate Peloponnesii postquam quadraginta et duas naves Mytilenen miserunt, imperio Alcidae mandato, qoi [jam] erat iis navarchos, ipsi eorumque socii irruptionem in Atticam fecerunt, ut Athenienses utrimque turbati minus diligenter adversos naves Mytilenen proficiscentes subsidio venirent.
 
Praeerat autem huic expeditioni pro rege Pausania, Plistoanactis filio, adhuc pupillo, Cleomenes patruus.
 
Vastarunt autem in Attica et alia, quae prius caesa erant, [et] si quid repullulasset, et quaecumque in superioribus expeditionibus praetermissa erant; atque haec irruptio Atheniensibus post secundam fuit omnium acerbissima.
 
Nam Peloponnesii, quum semper exspectarent, donec a Lesbo aliquid novi de sua classe audirent, quippe quae eo jam appulisset, passim discurrentes pleraque vastarunt. Sed quum nihil eorum, quae speraverant, ipsis succederet, et res frumentaria defecisset, domum redierant et in suam quique civitatem se receperant
 
Mytilenaei vero interea, cum neque naves ex Peloponneso ad ipsos venirent, sed moras necterent, et rea frumentaria defecisset, coguntur compositionem cum Atheniensibus facere his de causis.
 
Salaethus, ne ipse quidem naves amplius exspectans, populum armat, qui ante inermis erat, ut eruptionem in Athenienses facturus.
 
At fili postquam arma acceperunt, neque magistratus amplius audiebant et habitis inter se conciliis, aut jubebant frumenta potentes in medium proferre et viritim populo dividere , aut se ipsos compositione cum Atheniensibus ftcta, dicebant urbem iis dedituros.
 
Quae ubi illi, qui reipublicae praeerant, intellexerunt, quoniam nec impedire poterant, et periculum instabat, si compositione excluderentur, communiter paciscuntur cum Pachete ejusqne copiis, ut Atheniensibus arbitratu suo de Mytilenaeis statuere liceret, ipsique exercitum in urbem reciperent, legationem autem Mytilenaei pro se ipsis Athenas mitterent; interea vero, dum redirent, Pacbes neminem Mytilenaeorum neque in vincula conjiceret, neque in servitutem redigeret, neque occideret.
 
Atque compositio quidem haec foit At illi Mytilenaeorum qui potissimum cum Lacedaemoniis egerant, sibi vehementer metuentes, postquam exercitus est ingressus, non acquieverant, sed tamen ad aras consederant. Paches vero eos illinc excitatos, ne quid injuriae iis fieret, in Tenedum custodiendos transmittit , donec Athenienses aliquid statuissent.
 
Triremibus etiam Antissam missis eam sibi abjunxit, et cetera, quae ad exercitum pertinebant, arbitratu suo constituebat.
 
Peloponnesii vero, qui quadraginta navibus vehebantur, quos celeriter venisse oportuerat, quum circa Pelo- ponnesum ipsam navigantes tempus triverunt, tum etiam in reliquo navigationis cursu lente vecti, Athenienses quidem, qui in urbe erant, latuerunt, usque dum ad Delum appulissent; illinc vero ad Icarum et Myconum profecti cognoverunt primum My tilenen captam esse.
 
Sed quum rem exploratam habere vellent, ad Embatum in insula Erythraea navigarunt; die autem a Mytilene capta circiter septimo ad Embatum sunt delati. Itaque re accurate cognita pro praesenti rerum statu, quid esset agendum, consultare coeperunt. Et Teutiaplus Eleus dixit iis haec :
 
« Alcida, celerique Peloponnesiorum, qui hic adsumus, copiarum duces, mihi Videtur, Mytilenennobis esse navigandum, ita ut jam sumus, antequam adventus noster divulgetur.
 
Nam, ut verisimile est, quum homines urbe recens sint potili, magnam ipsorum in custodiis negligentiam offendemus, praecipue vero a mari, qua ex parte, quum ipsi nullum hostem contra se venturum sperant, tum etiam nostrae vires sunt firmissimae; verisimile autem etiam est, ipsorum peditatum, quippe quod sint victores, negRgen-tius per hospitia dispersum esso.
 
Si igitur ex improviso et noctu impetum in eos faciamus, spero fore, ut cum illis , qui sunt in urbe, si quis nobis benevolus adhuc superest, res illas in potestatem nostram redigamus.
 
Proinde ne tergiversemmi periculum istud subire, reputantes,quae nova in bello vocantur, nihil aliud esse, quam tale quid, a quo si quis dux sibi ipsi caveat, et hostes hujusmodi arrepta occasione adoriatur, res plurimas recte geret. »

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi