Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 3

 
AEtoli vero (jam enim ad £gitium opem laturi venerant) Athenienses eorumque socios invadebant, ex tumulis decurrentes alii aliunde et missilia ingerebant, et quoties Atheniensium exercitus accederet, ipsi pedem referebant; illis vero pedem referentibus instabant. Et hujusmodi pugna diu est commissa, ut vicissim insequerentur et se rcci perent, quorum in utroque Athenienses erant inferiores.
 
Quoad igitur sagittariis tela suppeditabant, hLsque uti poterant, hi rem sustinebant; nam A£toli, quod levi arma tura utebantur quum sagittis peterentur, reprimebantur; at quum sagittariorum duce interfecto hi dispersi, et ipsi defessi essent, quippe qui diu eodem labore premerentur, et iEloli instarent, et missilibus eos peterent, ita demum terga verterunt, fugaeque se dederunt, et incidentes in lorrentiura alveos exitu carentes, et in loca, quorum erant ignari, perdebantur; nam Chromo Messenius, qui viae dux iis erat, jam obierat.
 
jEtoli vero missilibus eos petentes, multos eorum illic in ipsa fuga pedibus assecuti, quod essent immines pedum velocitate praestantes et levi armatura, perdiderunt; sed longe plures, qui a viis aberraverant, et in silvam non perviam se contulerant, allato igne concremarunt;
 
denique fugae et interitus omne genus in Atheniensium exercitu cernebatur, et aegre ii, qui superfuerunt, ad mare et (Eneonem Locridis, unde profecti erant, fuga se recipere potuerunt.
 
Perierunt autem quum ex sociis multi, tum etiam ex ipsorum Atheniensium militibus gravis armaturae circiter centum et ferme viginli. Atque tot quidem numero et in eodem ai tatis flore constituti hi facile prae-stantissimi viri in hoc bello ex Atheniensium civitate perierunt; periit etiam alter ex ducibus Procles.
 
Quum autem suorum militum cadavera fide publica interposita ab stolis accepissent, et Naupactum rediissent, postea cum navibus Athenas profecti sunt. Demosthenes vero apud Naupactum et in illius regionis locis remansit, quod ob res a se gestas Athenienses formidaret.
 
Per eadem tempora etiam Athenienses, qui circa Siciliam erant, quum in Locridem navigassent, in quodam exscensu e navibus in terram facto, Locros, qui loco auxilium ferebant, superarunt, et praesidium quoddam ceperunt , quod situm erat ad flumen Halecem.
 
Eadem aestate, iCtoli, qui jam antea Corinthum et La-cedaemonem legatos praemiserant Tolophum Ophionensem et Boriadem Eurytanem et Tisandrum Apodotum, impetrant, ut sibi copias ad Naupactum mitterent, propter Athenienses eo accersitos.
 
Atque miserunt Lacedaemonii sub autumnum tria millia gravis armaturae sociorum. Horum in numero fuerunt quingenti ex Heraclea urbe in agro Trachinio tunc recens condita; praeerat autem copiis Eurylochus Spartanus, eumque Macarius et Menedaeus Spartani comitabantur.
 
Exercitu autem Delphos coacto Eurylochus caduceatorem ad Locros Ozolas praemisit; per illorum enim regionem ad Naupactum iter erat; et simul eos ab Atheniensium societate abducere volebat
 
Adjuvabant autem eum maxime ex Locris Ampbissenses, quia propter Phocensium odium sibi timebant; et quum ipsi primi dedissent obsides, reliquos etiam ad idem faciendum induxerunt, qui liostilis e xercitus adventum metuebant, et primum quidem finitimos sibi Myonenses (hac enim ager Locrensis aditum habet difficillimum), deinde Ipnenses et Messapios ctTritaeenses et Chalaeos et Tolophonios et Hessios et (Eanthenses; hi etiam ad eandem expeditionem simul proficiscebantur. Olpaei vero obsides quidem dederunt, sed militiam non item sequebantur, et Hyaei obsides non dederunt, priusquam vicus eorum nomine Polis ab hostibus est captus.
 
Postquam autem omnia parata fuerunt, et obsides in Cytinio Dorico deposuit, procedebat cum exercitu per Locrorum agrum Naupactum versus et ex via (Eneonem ipsorum et Eupalium cepit; nam adjungere se noluerant.
 
Quum autem in agrum Naupactium pervenissent, et iEtoli simul auxilio jam advenissent, agrum vastabant, et suburbium nullis cinctum muris ceperunt; et Molycrium profecti, quae Corinthiorum quidem colonia erat, sed Atheniensium imperio parebat, ceperunt.
 
Demosthenes vero Atheniensis (adhuc enim post res in i£tolia gestas circa Naupactum agebat) quum hostilis exercitus adventum praesensisset, et de urbe timeret, ad Acarnanes profectus persuadet iis, aegre quidem propter discessum ex Leucade, ut
 
Naupacto subsidio venirent.
 
Et cum eo mille gravis armaturae milites navibus vectos miserunt, qui urbem ingressi tutam reddiderunt; metus enim vehemens erat, ne, quum magnus esset murorum ambitus, et pauci propugnatores, resistere hi non possent.
 
Eurylochus vero, et qui cum eo erant, quum intellexissent, copias in urbem ingressae, eamque expugnari non posse, se receperunt, non in Peloponnesum , sed in /Eoiidem, quae nunc vocatur, Calydonem et Pleuronem, et in alia illius regionis loca, et in Proschium /Etoliae.
 
Nam Ampraciota? ad eos profecti iis persuaserunt, ut secum Argos Amphilochicum et ceteram Amphilochiam, et simul Acarnaniam aggrederentur, demonstrantes fore, ut, si haec in suam potestatem redegissent, tota Epirotica gens societatem cum Lacedaemoniis contraheret.
 
Atque Eurylochus quidem horum verbis adductus dimissis/Etolis circum illa loca cum exercitu quiescebat, donec Ampraciotis ad militiam profectis ad Argos subsidio venire oporteret. Atque haec aestas finiebatur.
 
Sequente autem hieme Athenienses, qui in Sicilia erant, cum sociis Graecis, et Siculis barbaris, quotquot violento Syracusanorum imperio pressi iisque societate conjuncti defectione a Syracusanis facta, ipsos in hoc bello juvabant, Inessam Sicilicum oppidum, cujus arcem Syracusani tenebant, aggressi sunt, et quum expugnare non possent, abibant.
 
In ipso autem receptu, Syracusani, qui m arce erant, Atheniensium socios, qui post illos regrediebantur, invaserunt, et impressione in eos facta, aliquam exercitus partem in fugam vertunt, et non paucos ocddunt.
 
Postea vero Laches et Athenienses, exscensu e navibus in nonnulla Locridis loca facto, ad Caicinum fluvium Locros, qui cum Proxeno Capatonis filio ad vim arcendam occurrerant, cirGiter trecentos proelio superarunt, armisque detractis abierunt.
 
Eadem hieme etiam Delum lustrarunt Athenienses ex oraculo quodam. Nam et antea quidem Pisistratus tyrannus eam lustraverat, non totam, sed tantum modo insulae spatium, quantum a templo prospici poterat; tunc vero tota expiata est hoc modo.
 
Quaecunque in Delo defunctorum monumenta erant, omnia sustulerunt, et edixerunt, ne quis in posterum in insula moreretur, neve mulier in ea pareret, sed in Rheneam insulam transportarentur. Distat autem Rhenea tam parvo intervallo a Delo, ut Polycrates Samiorum tyrannus, qui quondam ad aliquod tempus et classe potens fuit et quum aliarum insularum imperium tenuit, tum etiam Rheneam cepit, hanc Apollini Delio consecraverit, ad Delum catena religatam. Tunc quoque primum Athenienses post lustrationem festum quinquennale Delia instituerunt.
 
Erat autem et priscis temporibus in Delo frequens Ionum et accolarum ex insulis circumjacentibus conventus; nam cum uxoribus et liberis ad spectacula conveniebant, ut nunc Iones ad Ephesia, et certamen illic fiebat et gymnicum et musicum, chorosque mittebant civitates.
 
Imprimis antem Homerus declarat, ita tum rem esse, Ius versibus, qui sunt ex hymno Apollinis: Sed quum plurima mens tua gaudia cepit, Apollo,Deli cum natis ubi conjugibusque frequentesIones in longa celebrant tua compita veste;illic cestibus et cantu gralisque choreis te oblectant memores posito certamine sacro.
 
Fuisse autem musices etiam certamen et certaturos ventilasse, his item versibus indicat, qui sunt ex eodem Apollinis hymno; nam postquam Deliacum mulierum chorum celebravit, laudationem his versibus finiebat, in quibus et sui ipsius mentionem fecit: Verum agedum, nobis adsis cum Phoebe Diana, vos etiam cunctae me discedente valete, et memores estote mei posthac, homo si quis venerit huc alius peregre, dicatque : « Puellae,quis vir in his versans unquam dulcissimus oris pectora praecipue demulsit vestra canendo? » vos uno assensu sic respondete faventes:« Vir qui lumiuibus captus Chion incolit altam. »
 
Haec igitur argumenta Homerus praebuit, etiam priscis temporibus ingentem conventum et celebritatem in Delo heri consuevisse; postea vero Athenienses et insularum incolae coetus quidem saltatorum cum sacris eo mittebant, sed certamina et cetera pleraque, ut credibile est, adversis casibus exoluerunt, donec Athenienses certamen tunc instituerunt, et equorum etiam cursum, quod ante non fuerat.
 
Eadem hieme Ampraciotae expeditionem, qua Eury-loclio promissa ejus exercitum retinuerant, adversus Argos Amphilochicum suscipiunt cum tribus millibus gravis armaturae militum, et, irruptione in agrum Argivum facta, Olpas occupant, castellum in colle munitum prope mare, quod Acarnanes quondam quum munivissent, communi juridici conventus loco utebantur; ab Argivorum autem urbe, quae est maritima, fere quinque et viginti stadiis distat.
 
Sed Acarnanes partim copiis coactis ad Argos suppetias ferebant, partim castra posuerunt in eo Amphilochiae loco, qui Fontes vocatur, observantes Peloponnesios, qui cum Eurylocho erant, ne clam ad Ampraciotae transirent;
 
mittunt praeterea et ad Demosthenem, qui Atheniensium copias injEtoliam duxerat, ut sibi dux esset, et ad viginti Atheniensium naves, quae circa Peloponnesum erant, quibus praeerat Aristoteles Timocratis, et Hierophon Anti-mnesti filius.
 
Mittunt vero etiam, qui apud Olpas erant, Ampraciotae nuntium in urbem,rogantes, ut populus universis copiis auxilium sibi ferret, quia verebantur, ne Eurylochus et qui cum eo erant, Acarnaniam pertraneire non possent, atque ita sibi vel solis relictis proelium esset committendum, vel si domum redire voluissent, minime tutum esset.
 
Eurylochus igitur ac Peloponnesii, qui cum eo erant, simul atque Ampradotas, qui apud Olpas erant, advenire intellexerunt, castris e Proschio motis ad opem iis ferendam confestim proficiscuntur, et Acheloo transmisso iter per Acarnaniam faciebant, quae propter subsidium Argos missum praesidiis erat nudata, ad dextram quidem habentes Stratiorum urbem et ipsorum praesidium, ad sinistram vero reliquam Acarnaniam.
 
Quum autem Stratiorum agrum pertransissent, ibant per Phytiam et rursus per Medeonem prope extremos Anes, deinde per Limnmam, et illinc ingressi sunt in Agraeorum terram, quae non item Acarnaniae pars est, sed ipsis amica.
 
Thyamum autem montem nacti, qui est incultus, per eum transibant, et in agrum Argivum descenderunt, quum jam nox esset, quumque inter Argivorum urbem et Acarnanum praesidium, quod erat ad Fontes, clam transissent, cum Ampraciotis, qui apud Olpas erant, se conjunxerunt.
 
Junctis autem castris simul atque illuxit, consistunt ante urbem, quae Metropolis appellatur, ibique castra fecerunt. Athenienses vero non multo poet cum viginti navibus ad sinum Ampracicum advenerunt opem Argivis laturi, et Demosthenes cum ducentis gravis armaturae militibus Messeniis, et sexaginla sagittariis Atheniensibus.
 
Atque naves quidem ad Olpas collem a mari stationem habebant; Acarnanes vero, et Amphilochorum aliquot (nam eorum plerique ab Ampraciotis per vim detinebantur) quam Argos jam convenissent, ad proelium cum adversariis committendum se praeparabant, et Demosthenem totius socialis exercitus ducem cum suis praetoribus elegerunt.
 
Ille vero copiis ad Olpam adductis castra posuit; ingens autem terrae vorago utraque castra dirimebat. Et per quinque quidem dies quiescebant, sexto autem utrique ad proelium se instruebant. Atque quum Peloponnesiorum acies mayor, et longe latiore circuitu esset, Demosthenes veritus, ne circumveniretur, in insidiis in via quadam cava et dumosa collocat ex gravi et ex levi armatura promisce ad quadringentos milites, ut ab ea parte, qua hostis acies latiue porrigebatur, isti in ipso congressu surgentes ex insidiis euro a tergo aggrederentur.
 
Ubi vero utrique parati fuerunt, ad manus venerunt, Demosthenes quidem dextrum cornu obtinens cum Messeniis, et paucis Atheniensibus (reliquam vero aciem Acarnanes pro se quique et Amphilochorum jaculatores, qui aderant, obtinebant), Peloponnesii vero et Ampraciotse promisce instructi exceptis Mantinensibus; hi enim in laevo potius, non tamen extremo in cornu conferti stabant; sed Eurylochus, et qui cum eo erant, e regione Messeniorum et Demosthenis, extremum laevum cornu tenebant.
 
Quum autem, manibus inter sejam consertis 9 Peloponnesii cornu latius porrigerent et dextrum adversariorum circumvenirent, Acarnanes, qui in insidiis collocati erant, eos a tergo adoriuntur, tactaque impressione in fugam vertunt, ita ut nec primum ipsorum impetum sustinuerint, et territi majorem exercitus partem in fugam conjecerint; postquam enim cornu, cui praeerat Eurylochus, quod erat Armissimum, caedi viderunt, multo magis metuere coeperunt. Et Messenii, qui cum Demosthene ab ea parte in acie stabant , rem magna ex parte confecerunt.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi