Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 3

 
Sequente autem aestate Peloponnesii eorumque socii frumento jam adulto cum infesto exercitu in Atticam protecti sunt; praeerat iis autem Arcliidamus Zeuxidami filius, Lacedaemoniorum rex.
 
Castrisque positis agrum vastabant, et impressiones, ut consueverant, faciebant Atheniensium equites, qua commodum erat, et plurimam militum levis armaturae turbam prohibebant, ne a castris longius progressi loca suburbana vastarent.
 
Tamdiu autem commorati, quamdiu commeatus iis suppeditabat, recesserunt et in suam quique civitatem se receperunt.
 
Post hanc autem Peloponnesiorum irruptionem statim Lesbus praeter Methymnam ab Atheniensibus defecit, quod illi voluerant quidem jam ante hoc bellum, sed Lacedaemonii eos recipere noluerant, tum vero vi necessitatis coacti hanc quoque defectionem maturius, quam secum ipsi constituerant, fecerunt
 
Etenim et portuum munitionem, quos aggere cingebant, et murorum aedificationem navium-que fabricationem opperiebantur, donec ad finem essent perducta, item auxilia, quae ex Ponto venire oportebat, sagittarios et frumentum, et quae tunc ipsum adhuc accerse-bant.
 
Tenedii enim, qui iis erant inimici, et Methymnaei, atque etiam privatim quidam ex ipsis Mytilenaeis homines propter factionem, quibus publicum erat cum Atheniensibus hospitium, Atheniensibus indicarunt, adduci ab iis omnes Lesbios per vim in Mytilenen omnemque apparatum cum Lacedaemoniis et Boeotis, qui gentis ejusdem erant, defectionis faciendae causa urgeri et nisi quis illos jam antevertat, ipsos Lesbo privatum iri.
 
Athenienses vero (erant enim debilitati morbo et bella recens suscepto et vigente) rem quidem haud negligendam esse ducebant, si Lesbus quoque hostium sociaexisteret, quae classem et vires integras haberet, et criminationes istas initio non admittebant, plus animi sui sententiae tribuentes, quod mallent non vera esse. Postquam tamen missis etiam legatis non persuadebant Mytilenaeis, ut et communis civitatis institutionem et belli apparatum omitterent, tunc metu perculsi eos antevertere volebant
 
Et confestim miserunt quadraginta naves, quae forte circa Peloponnesum erant ad navigandum paratae; Cleippides autem Dinise filius cum duobus collegis his navibus praeerat.
 
Renuntiatum enim iis erat diem festum in Apollonis Maloentis honorem extra urbem celebrari, ad quem celebrandum Mytilenaei frequentes conveniunt, et spem esse, si properarent, subito eos posse illis supervenire, et si conatus iste feliciter ipsis successisset, (rem actam esse), sin minus, dicerent Mytilenaeis, ut naves traderent murosque demolirentur; et, si imperata non facerent, bellum iis inferrent.
 
Atque illae quidem naves abierunt; decem vero Mytilenaeorum triremes , quae ex finderis pacto tunc apud ipsos auxilii ferendi causa forte aderant, retinuerunt Athenienses, virotfque, qui in illis erant, in custodiam tradiderant.
 
Mytilenaeis vero quiuam, quum Athenis in Euboeam trqedssct et pedibus Gersestum ivisset, ibi navim onerariam tunc ipsum ancoras solventem nactus, secunda navigatione usus, et triduo postquam Athenis discessit, Mytilenen delatus, nuntiavit infestum Atticae classis adventum.
 
Illi vero nec ad Maloentem exiverunt, et ceteras murorum portuumque partes, quae semiperfectae erant, praesidiis firmantes custodias egerunt.
 
Nec multo post Athenienses classe eo appulsi, ut haec videbant, denuntiarunt duces, quae imperata erant; sed quum Mytilsenei dicto audientes non essent, beHum illis facere coeperunt
 
At Mytilaenei imparati et ex improviso coacti tbellum gerere, prodierunt illi quidem cum quodam navium numero aliquantum ante portum, ut proelium navale committerent, sed postea ab Atticis navibus inse-quentibus fugati, cum Atticae classis praetoribus jam colloquia conferebant, eo consilio, ut, si possent, in praesens naves illorum aliqua aequa conditione a se dimitterent
 
Atheniensium vero duces haec acceperunt, ipsi quoque veriti, ne non satis virium haberent ad bellum universae Lesbo faciendum.
 
Induciisque factis Mytilenaei mittunt Athenas unum ex illis, qui detulerant indicium, quem facti jam poenitebat, et alios, si forte impetrare possent, ut naves a se recederent quippe qui nihil rerum novarum molituri essent.
 
Interea vero et Lacedaemonem legatos triremi vectos mittunt, clam Atheniensium classe, qui ad septentrionalem urbis partem in Malea stationem habebant; nec enim credebant, quae ab Atheniensibus impetrare cupiebant , ex voto sibi cessura.
 
Atque hi quidem aspera usi navigatione per pelagus Lacedaemonem delati agebant pro iis, ut aliquod auxilium veniret;
 
Athenis autem legati postquam re infecta redierunt, Mytilenaei bellum capessere coeperunt et cetera Lesbos praeter Methymnam; hi enim Atheniensibus auxilio venerant et Imbrii et Lemnii et exigua quaedam reliquorum sociorum manus.
 
Atque eruptionem quidem Mytilenaei totis viribus fecerunt in Atheniensium castra et proelium etiam commissum est, in quo Mytilenaei non inferiores exstiterant, sed tamen nec prope pernoctare, nec suis viribus confidere sunt ausi, sed iu urbem se receperunt.
 
Deinde vero ipsi quidem quiescebant, quia, si quid auxilit ex Peloponneso praeterea venisset, et cum reliquo apparatu periclitari volebant;
 
(etenim Meteas Laco et Hermaeon-das Thebanas ad eos venerant, qui missi quidem erant ante defectionem, sed quum Atticae classis infestum adventum antevertere non potuissent, post proelium commissum in urbem triremi clam ingressi sunt et hortabantur, ut alteram triremem et legatos secum mitterent; illique miserunt;)
 
Athenienses vero propter Mytilenaeorum quietem, multo magis confirmati, socios accersebant, qui longe citius affuerunt, eo quod nihil virium apud Lesbios esse animadverterent, et quum australem urbis partem classe circumdedissent, bina castra ad urbem hinc et illinc muris struxerunt, et classis stationes ad utrumque portum habebant.
 
Ac maris quidem usu Mytilenaeos prohibebant; terrae vero reliquam quidem partem omnem in potestate sua habe- bant Mytilenaei ceterique Lesbii, qui subsidio jam venerant, illam vero non magnam, quae circum castra erat, Athenienses obtinebant, et navalia potius castra navium et mercatus agendi habebant in Malea. Atque ad Mythenen quidem ita gerebatur bellum.
 
Per idem autem hujus aestatis tempus Athenienses in Peloponnesum etiam triginta naves et Asopium Phormio · nis filium, earum ducem miserunt; Acarnanes enim eos oraverant, ut aliquem Phormionis vel filium vel cognatum ducem ad se mitterent.
 
Hae autem naves, oram legentes, maritima agri Laconici oppida diripuerunt.
 
Deinde vero Asopius majorem harum navium partem domum remisit, ipse autem cum duodecim Naupactum ivit,
 
et postea, quum universas Acarnanum copias evocasset, CEniadis bellum intulit et simul navibus per Acheloum navigavit , et pedestres copiae agrum vastabant.
 
Sed quum (Eniadae se ipsi non dederent, peditatum quidem dimisit, ipse vero in Leucadem navigavit, copiisque suis ad Neri-cum expositis, dum se recipit, quum ipse, tum etiam pars quaedam ejus copiarum ab illius regionis incolis, qui ad opem suis ferendam convenerant, et a paucis quibusdam militibus praesidiariis caeditur,
 
atque postea Athenienses, quum inde solvissent, cadavera suorum a Leucadiis, fide publica interposita, receperunt.
 
Legati vero Mytilenaeorum, qui in prima navi missi erant, ut eos Lacedaemonii jusserant, Olympiam venire, ut ceteri quoque socii illis auditis consultarent, Olympiam iverunt; erat autem Olympias, qua Dorieus Rhodius iterum vincebat.
 
Quumque post solennem illius festi celebrationem in colloquium venissent, in hunc modum verba fecerunt.
 
«Institutum, quod apud Graecos moribus est receptum , viri Lacedaemonii sociique, non ignoramus; qui enim recipiunt illos, qui in bellis deficiunt, et priorem societatem relinquunt, quatenus quidem aliquam utilitatem ex illis percipiunt, caros.habent, sed quum eos superiorum amicorum proditores esse existiment, minus probos esse ducunt.
 
Atque haec aestimatio non est iniqua, si et illi, qiu deficiunt, et illi, a quibus defectionem faciunt, pares inter se sint voluntate benevolentiaque et aequales apparatu ac viribus, nec ulla justa defectionis causa subsit; quod in nobis et Atheniensibus non sic erat.
 
Neve cuiquam ideo minus probi esse videamur, quod cum pacis tempore ab ipsis honorifice tractaremur, in periculis deficimus.
 
« De jure enim et virtute ante omnia, praesertim quum societatem vestram appetamus, verba faciemus, quia scimus, neque amicitiam inter privatos esse constantem neque communionem ullam ulla in re inter civitates, nisi id fiat cum mutua virtutis opinione, et in ceteris rebus morum similitudine consentiant, nam in animorum discrepantia factorum etiam controversiae consistunt.
 
Nobis vero et Atheniensibus societas primum intercessit, quum vos quidem a belli Medici administratione destitistis, illi vero permanserunt ad belli reliquias persequendas.
 
Societatem tamen fecimus, non ut Graecos in Atheniensium potestatem redigeremus, sed ut Graecos a Medorum dominatu liberaremus.
 
Et quamdiu quidem ex aequo rebus praeerant, alacri animo sequebamur; postquam autem animadvertebamus, ipsos Medi odium paulatim remittere, sociis vero jugum servitutis imponere properare, tunc non amplius sine timore eramus.
 
Sed quum propter multitudinem eorum, qui sententiam laturi erant, non possemus in unum coeuntes iis resistere, omnes socii, praeter nos et Chios, in servitutem sunt redacti.
1 / 12 Sonraki →

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi