Kitap 2
et Periclem culpabant, quod sibi persuasisset, ut bellum hoc susciperent, et quod propter ipsum in has calamitates incidissent; cum Lacedaemoniis vero compositionem facere cupiebant. Quumque legatos ad ipsos misissent, nihil impetrare potuerunt. Atque undique ad consilii inopiam redacti Periclem uigebant.
Ille vero, quum ipsos praesentem rerum statum moleste ferre videret, omniaque facere, quae ipse exspeetabat, coacta concione (adhuc enim erat exercitus praetor), volebat iis fiduciam addere et ira ex animis sublata mitiores eos et metu vacuos reddere. Quamobrem in medium progressus hanc orationem habuit.
« Et exspectanti mihi ira inme vestra accidit (intelligo enim eausas), et propterea concionem coegi, ut vos commonefacerem et vobiscum expostularem, si quid vos haud recte vel mihi succensetis, vel rebus adversis ceditis.
Ego enim existimo, civitatem, cujus universus status manet erectus, majorem utilitatem privatis hominibus afferre, quam si singulorum civium felicitate privatim floreat, ipsa vero universa jaceat afflicta.
Qui enim privatim rem feliciter gerit, si patria evertatur, ipse quoque nihilominus una cum eo perit; si vero in republica florente rem infeliciter gerit, longe faci-1 lius conservatur.
Quandoquidem igitur respublica pri- vatorum quidem calamitates sustinere potest, privati vero illius non possunt, quomodo non convenit universos opem ei ferre? non autem iacere id, quod vos nunc facitis, qui domesticis jacturis attoniti, reipublicae salutem deseritis, simulque et me, qui vobis suasi, ut bellum hoc susciperetis, atque adeo vos ipsos, qui mihi assensi estis, accusatis.
Atque mihi tali viro irascimini, qui me nulli secundum esse puto, aut in cognoscendis rebus, quas sunt faciendae, aut etiam in his explicandis, quique civitatis amans sum, et pecunia invictus.
Nam qui novit, neque aperte dooet, perinde est, ac si nunquam cogitasset; et qui utrumque habet, sed reipublicae est inalivolus, is pariter non quicquam e re ipsius dicat; sed si hoc quoque adsit, pecunia autem vincatur, universa hanc unam ob rem venalia erunt.
Quare si mihi vel mediocriter haec praeter ceteros adesse existimantes me auctorem in hoc bello suscipiendo secuti estis, nullo meo merito nunc injuriae quidem culpam sustineam.
a Quibus enim, dum ceteris in rebus fortuna secunda utuntur, optio datur, magna est stultitia, si bellum gerant; sed si necesse erat, aut cedentes finitimis statim parere, aut periculis exantlatis servari, is, qui periculum subterfugit, majorem reprehensionem meretur, quam ille, qui Iioc fortiter sustinuit.
Atque ego quidem idem sum, nec a sententia discedo. Vos vero sententiam mutatis, postquam vobis accidit, ut rebus quidem integris de bello vobis persuaderetur, calamitosis autem rebus poenitentia ducamini; meique consilii ratio propter animi v estri imbecillitatem non recta videatur, quia id quidem, quod molestiam affert, ab unoquoque vestrum jam percipitur, utilitatis vero abest adhuc sensus manifestus omnibus, et quia paulo major rerum conversio, eaque repente incidit, abjecto animo estis ad sustinenda ea, quae constituistis.
Frangit enim spiritum repentinus et inexspectatus casus, et qui maxime praeter opinionem accidit; id quod quum ceteris in rebus, tum vero praecipue in hoc morbo vobis accidit.
Tamen quum civitatem magnam incolatis, et in moribus ea non inferioribus sitis educati, decet etiam gravissimas calamitates excelsis animis sustinere, nec dignitatem obscurare (perinde enim homines damnare solent eum, qui per ignaviam deserit partam jam gloriam, et eum odisse, qui non debitam fastu affectat), sed deposito rerum privatarum dolore reipublicae salutem tuendam capessere.
« Quod autem de belli labore timetis, ne nimius sit nec tamen ideo magis victoriam obtineamus, vobis et illa sufficiant, in quibus jam saepe alias demonstravi, ipsum non recte suspectum esse; declarabo tamen hoc quoque, quod mihi videmini neque vos ipsi unquam antehac cogitasse vobis adesse, de magnitudine reip. ad imperium augendum, neque ego in superioribus meis orationibus; et ne nunc quidem hac oratione utei-er, quae quandam jactationis speciem habet, nisi vos praeter rationem animis consternatos viderem.
Existimatis enim vos sociis tantum imperare; ego vero pronuntio de duobus elementis in usum datis, terra et mari, alterum totum in vestra maxime potestate esse, et quoad nunc tenetis et si longius progredi voletis; nec ullus est vel rex, vel alia gens earum, quas nunc vivunt, quae vos cum prapsenti classis apparatu navigantes prohibere possit.
Itaque non per aedificiorum et agri usum, quibus quasi magnis quibusdam rebus vos privatos putatis, potentiam hanc stare apparet; neque vos decet dolore potius rerum istarum tangi, quam hortulum eas et elegans aliquod divitiarum ludibrium prae potentia illa existimare, et id amissum vilipen-dere, atque intelligere, libertatem quidem, si eam fortiter retineamus et conservemus, haec facile recuperaturam, sed aliorum imperio si paruerimus, reliquas etiam fortunas, quas jam possidemus, ut fere fit, imminutum iri, et neutra in re nos debere a majoribus nostris degenerare; qui res istas non ab aliis acceptas, sed suis laboribus partas retinuerunt, et praeterea conservatas nobis tradiderunt (turpius autem est rebus, quas possidemus, privari, quam in quaerendo rem infeliciter gerere), sed adversus hostes ire non solum cum fidentia, sed etiam cum contemptione.
Gloriatio enim etiam ex felici imperitia vel alicui ignavo innascitur, contemptio autem, si quis et consilio se adversariis superiorem esse confidit; id quod nobis adest.
Et audaciam vel in aequali fortunae conditione firmiorem reddit prudentia, si subest elatus animus, et spei minus fidit, qua; vim suam in rebus angustis exserit, sed consilio ex iis, quae praesto sunt, ducto, cujus certior est providentia.
« Decet vos dignitati, quam respublica propter imperium habet, qua vos omnes gloriamini, opem ferre et aut labores non subterfugere, aut ne honores quidem consectari; neque existimare, de una tantum re, de libertate aut servitute, certamen esse, sed et de imperio amittendo, et de periculo ob offensas in imperio contractas impendente.
A quo ne discedere quidem vobis amplius licet, si quis forte vestrum in hoc quoque propter rerum praesentium terrorem negotia detrectando virum bonum agit; nam ut tyranni-dem hoc imperium jam tenetis, quod occupare quidem videtur injustum, deponere vero periculosum.
Atque celerrime hujusmodi homines et si ceteris persuaserint, urbem perdant, et si forle inter se alicubi liberi civitatem incolant; otii enim studium, nisi*cum agendi studio sit conjunctum, servari non potest, neque id in civitate principatum obtinente utile est, sed in subdita, ad agendam tutam servitutem.
« Vos vero neque ab hujusmodi civibus transversi agamini, neque mihi succensete cum quo vos et ipsi bellum gerendum censuistis, licet hostes bello illato fecerint ea, quas illos facturos esse verisimile erat, quia vos ipsis parere noluistis, accideritque praeter ea, quae exspectabamus, morbus hic, res profecto, quae una omnium spera superarit. Atque propter eam scio ex aliqua parte me in longe majora vestrum odia incurrisse, immerito, nisi etiam quum aliquid praeter vestram exspectationem feliciter gesseritis , mihi tribuetis.
Atque ferre oportet mala, quae a numinibus accidunt, necessario, quae ab hostibus, fortiter; haec enim et antea in hujus civitatis more posita erant; nunc vero videte ne apud vos prohibeantur.
Sciatis autem maximum nomen hanc urbem habere apud omnes mortales propterea, quod rebus adversis non cedat, plurimosque milites ac labores bello impenderit, eamque maxima potentia ad hoc usque tempus potitam esse, cujus apud posteros in aeternum , etiam si forte nunc damnum fiat (natura enim comparatum est, ut omnia decrescant), memoria relinquetur, quod Graeci plurimorum Graecorum imperium obtinuerimus, et gravissima bella, tum adversus universos, tum adversus singulos, sustinuerimus, urbemque rerum omnium copia instructissimam et frequmtissamam incoluerimus.
Quanqnam haec is quidem, qui segnes est, vituperabit, sed qui est agendi studiosus, ipse quoque armuhhilar; si quis vero non possideat, invidebit.
Ceterum ut invisi et graves in praesentia essent, omnibus contigit, quotquot alteri alteris imperare voluerunt; qui Tero maximarum rerum gratia suscipit invidiam, is quidem reele consulit. Odinm enim non diu durat, sed et praesens splendor et gloria in posteram perpetuo celebranda relinquitur.
Vos igjtor et quod in reliquum tempus honestam faturam est, animo prospicientes, et quod in prapseoti non inhonestum est, praesenti animorum alacritate utrumqoe quaerite, neque ullum caduceatorem ad Lacedaemonios mittatis, neque significationem detis, vos praesentibus incommodis premi: nam qui in calamitatibus animo minimam afflictantur, et re ipsa plurimam resistunt, hi et civitatium et privatorum omnium sunt praestaotissimi.
Talia Pericles dicens conabatur Atheniensium iram in se cooceptam mitigare, animosqae a praesentibus malis abducere.
Ilii vero publice quidem ejus oratiooe flectebantur, nec legatos ad Lacedaemonios amplius minebant, et in bellum animis impensius incumbebant, sed privatim calamitates , quibus premebantur, aegre ferebant, plebs quidem , quod, tenuiores facultates habens, bellum ingressa, et tamen his ipsis privata esset, illi vero, qui opibus pollebant, quod egregia in agris praedia villasque magnifice aedificatas et sumptuosa supellectile instructas amisissent; sed quod omnium erat grav issimum, quod pro pace bellum haberent.
Nec prius universi iram, quam in eum conceperant, deposuerunt, quam eum pecunia mulctarunt.
Rursus tamen non multo post, id quod vulgus facere solet, belli ducem eum elegerunt, eique rerum omnium admiuislrationem commiserunt, quod quae in privatis rebus eos dolore afficiebant, eorum jam hebetior sensas erat, quae vero universae civitati opus erant, in iis illum plurimi faciendum judicabant.
Quamdiu enim reipublicae praefuerat in pace, eam moderate regebat, atque constanter lutatas est, ejasque snb imperio ad maximam potentiam evecta est; et postquam bellum susceptum est, illum apparet etiam in hoc reipublicae vires praevidisse.
Vixit autem postea duos annos et sex menses; et postquam obiit, magis etiam cognita est ejos in bello providentia.
Hic enim dicebat victores evasuros, si quiesccreut, rebusque nauticis operam darent, neque novum imperium quaererent in hoc bello, neque rempublicam in discrimen vocarent; illi vero et Iure omnia contra egerunt, et alia, quae ad hoc bellum perlinere non videbantur, ob privatam ambitionem et privatos quaestus iti suam sociorumque perniciem administrarunt, quae si feliciter succedebant, honor et fructus ad privatos potius redibat , si vero infeliciter succedebant, reipublicae detrimentum in hoc bello aflereliant.
Hujus autem rei haec erat causa, quod quum ille et dignitate et consilio polleret, et manifeste adversus divitiarum dona integerrimus esset, plebem in oflicio liberaliler continebat, nec magis regebatur ab ea, quam ipse regebat, propterea quod non malis artibus potentiam quaerendo ad multitudinis libidinem diceret, sed dignitatem luendo etiam ad ejus iram obloqueretur.
Quoties igitur animadverteret eos in aliqua re intempestive per fastum audaces esse, dicendo iis incutiebat metum, et contra metuentes temere erigebat rursus ad fiduciam. Quare verbo quidem erat imperium populare, sed re ipsa penes primarium virum principatus erat.
Qui vero eum sunt sequuti,quum potius inter se dignitate pares essent, et eorum singuli principem in republica locum aiTectarent, eo conversi sunt, ut ad populi libidines res transmitterent.
Unde cum multa alia, ut in ampla civitate et principatum obtinente, peccata sunt, tum etiam expeditio in Siciliam facta [quae] non tam judicii error erat de iis, contra quos proficiscerentur, quam eorum culpa, qui, quum copias misissent, non cognoscebant, quae porro suis profectis conducerent, sed propter privatas simultates de populi principatu et res, quae militiae gerebantur, debiliores reddebant, et de rebus domesticis primum inter se turbis agitati sunt.
Quamvis autem in Sicilia rem infeliciter gessissent, et cum alium apparatum, tum etiam majorem classis partem amisissent, et in ipsa urbe seditione jam laborarent, tamen tres annos sustinebant et priores hostes, et Siculos, qui se illis adjunxerant, et praeterea etiam sociorum plerosque, qui defecerant, et, qui postea hostis accesserat, Cyrum, regis Persarum filium, qui pecunias Peloponnesiis ad classem praebebat, nec prius cesserunt, quam ipsi mutuis discordiis collisi conciderunt.
Tanta erant quae tunc Pericli adhuc superabant, et quorum ope ipse providebat se vel facili opera posse superiorem esse Peloponnesiis ipsis eo bello.