Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 2

 
Et inest in iisdem hominibus simul et privatarum et publicarum rerum cura, et aliis, qui opificiis dant operam, hoc certe, ut reipublicae administrandae sufficiens sit peritia. Nos enim soli eum, qui rerum istarum nullam habet notitiam , non otiosum, sed inutilem esse ducimus, atque ipsi res aut judicamus, aut animo concipimus, non existimantes orationem rebus noxiam esse, sed potius hoc, si oratione nou prius doceare, quam ad res, quae sunt necessariae , exsequendas accedas.
 
Nam hoc quoque praeter ceteros eximium habemus, iidem ut et maxime audeamus, et quae suscepturi simus, exputemus; quod contra aliis imperitia audaciam, consideratio tergiversationem affert. Praes tantissimi autem animo illi sunt jure habendi, qui et aspera et jucunda planissime intelligunt, nec tamen ob ha‘C a periculis adeundis deterrentur.
 
Atque etiam ad virtutem nostra contraria atque plurimis ratio est; non enim accipientes beneficium sed ipsi facientes amicos nobis paramus. Is autem, qui fecerit, amicus est consiantior, ut debitam sibi gratiam per benivolenliam in eo tueatur, cui beneficium dedit; sed qui pro beneficio gratiam debet, hebetior est, quia scit non in gratiam se, sed in debitum virtutem suam praebiturum.
 
Nos etiam soli non potius eommodi nostri ratione, quam libertatis fiducia impavide aliquem juvamus.
 
« Atque ut rem totam complectar, dico et totam civitatem nostram esse Graeciae magistram, et singulatim videri mihi per disciplinam nostram unumquemque civem eundem et ad plurima rerum genera et cum gratia simul maxime dextere et versute corpus suum ad omnia idoneum praebere.
 
Non autem haec, quae in praesentia dicuntur, verborum magis inani jactatione, quam rerum veritate niti, ipsa haec reipublicae potentia, quam his artibus paravimus, declarat.
 
Sola enim earum, quae nunc sunt, famam superans in pericula vadit specimen sui datura; solaque nec hostibus sibi bellum inferentibus indignationem affert, quod a tali hominum genere malo afficiantur, neque populis subjectis ignominiam, quasi viris imperio indignis pareant.
 
Sed quoniam magnis cum documentis potentiam nostram nec testimoniis destitutam protulimus, et nostrae aetatis hominibus et posteris admirationi erimus, ita ut nec Homerum laudatorem desideremus, nec siquis alius carminibus quidem suis animos in praesentia demulcebit, cujus vero de rebus ipsis opinioni veritas nocebit, posteaquam omnia maria omnem-que terram nostra audacia nobis pervia esse coegimus, et ubique tam malorum quam bonorum, quibus alios affecimus , sempiterna monumenta ereximus.
 
Pro tali igitur civitate et isti, quod se hac privari indignum ducerent, generose pugnantes occubuerunt, et quemlibet eorum, qui sunt reliqui, par est paratum esse labores pro ipsa subire.
 
« Quamobrem etiam orationem de republica longius produxi, ut docerem non de re pari certamen esse nobis atque aliis, quibus nihil horum mque contigi t; simul etiam, ut signis manifestis demonstrarem laudem eorum, super quibus nunc dico.
 
Atque explicata sunt ejus laudationis majora capita; propter quae enim urbem celebravi, his istorum istisque similium virtutes illam ornarunt, neque apud multos Graecorum facile, ut in istis, dicta factis exaequata appareant. Videtur autem mihi declarare viri virtutem istorum exitus, partim primum eam ostendens, partim postremo confirmans.
 
Nam etiam in iis, qui cetera deteriores sunt, justum est bellicam pro patria fortitudinem praecipuo loco poni; benefacto enim malefacti memoriam delentes, publice plus utilitatis universae civitati attulerunt, quam privatim suis vitiis eam laeserunt.
 
Istorum vero neque longiorem quisquam divitiarum fructum anteponendo in ignaviam resolutus est, neque spe paupertatis vitandae, quasi bac vitata dives vel posthac esset futurus, pericula detrectavit; sed quum hostium ultionem longe magis quam illa expetendam statuissent, et periculorum simul hoc omnium pulcherrimum existimarent, voluerunt hoc subeundo illos uldeci, haec vero appetere, spei quidem incertum rei feliciter gerendas eventum committentes, in re ipsa vero de eo, quod jam cernebatur, in eua ipsorum virtute fiduciam reponendam censentes; atque in eo hostem propulsare et mortem obire potius esse rati quam cedendo salutem sibi parere, verborum quidem dedecus vitarunt, rem vero ipsam corpore sustinuerunt, et per brevissimam fortunae opportunitatem, dum in ipso rei discrimine judicio potius quam metu reguntur, de vita decesserunt.
 
« Atque hi quidem, ut patria dignum erat, tales in patriam exstiterunt; reliquos vero oportet tutiorem quidem optare, sed nequaquam minus audacem in hostes animum praebendum censere, dum spectatis non verbo modo utilitatem, quam apud vos rerum non minus gnaros aliquis dicendo amplificare possit, recensens quot bona insint in hostium propulsatione, sed potius dum hujus reipublicae potentiam quotidie factis contemplamini ejusquc amatores evaditis, et quum haec urbs vobis magna esse videbitur, illud cogitatis, fortes viros et intelligentes, quae facienda essent, in rebusque gerendis dedecoris timentes istam poten- tiam comparasse, et qui, si quando eos aliquis conatus fefellisset, non ideo etiam rempublicam sua virtute fraudandam censerent, sed pulcherrimam symbolam pro ea profunderent.
 
Publice enim vitas dantes, privatim gloriam non senescentem acceperunt, et sepulturam honorificentissimam non eam potius, in qua ipsi siti sunt, quam eam, in qua ipsorum gloria, in qualibet rerum vel dicendarum vel agendarum oblata occasione perpetuo celebranda relinquitur.
 
Nam virorum illustrium omnis terra sepulcrum est, neque sola cipporum in domestico inscriptio testimonio est, sed etiam in alieoo solo memoria nullis mandata scriptis magis apud animum cujusque, quam apud sepulcri opus perpetuo manet.
 
Quos ipsi nunc imitandos vobis proponentes, et felicitatem existimantes esse libertatem, et libertatem esse animi generositatem, bellica pericula subire ne recusetis.
 
Nec enim homines calamitosi, quibus nulla boni spes adest, vitam potius profundere debent, quam illi, quibus, si diutius vivant, contraria fortunae commutatio per pericula agitur, et in quibus potissimum magna sunt discrimina, si quid offenderint.
 
Acerbior enim viro, qui quidem magno sit animo, vexatio est, si cui cum mollitie juncta accidit, quam mors sensu carens, quae cum fortitudine, et cum publica simul spe ipsi contingit.
 
« Quamobrem etiam istorum nunc parentes, quotquot adestis, non magis defleo, quam consolabor. Inter varios enim casus intelligunt se adolevisse; beatum autem, si quibus honestissimus obtigit ut istis nunc vitae finis, vobis vero moeror, et quibus datum est, ut eorum vita feliciter acta pariter et finita censeatur.
 
Scio autem difficile esse persuadere vobis, quorum monumenta vel saepius in aliorum rebus secundis habebitis, quibus vos quoque quondam exsultabatis; nec dolor contingit, quum quis bonis, quae nunquam est expertus, privatur, sed quum quis eo spoliator, quo frui consueverat.
 
Hoc tamen tolerandum est spe aliorum quoque liberorum, si qui per aetatem liberos adhuc suscipere possunt; nam futura soboles et privatim defunctorum oblivionem nonnullis afferet, et reipublicae bifariam proderit, tum ne deserta relinquatur, tum etiam quia ad ejus praesidium conferet; fieri enim non potest, ut, qui liberos non habent, quos pro patria pariter atque alii periculis objiciant, quicquam justum aut aequabile in commune consulant.
 
Quotquot vero aetate jam provecta estis, majorem vitae partem, qua beati eratis, in lucro esse putate, et reliquam brevem fore, et istorum gloria dolorem levate. Solum enim laudis studium non senescit, et non in aetate' inhabili quaestum facere,ut nonnulli dicunt, magis delectat, sed honore ornari.
 
« Liberis autem, et fratribus istorum, quotquot hic adestis, magnum certamen propositum esse video; eum enim, qui fato functus est, quilibet laudare solet, et aegre pro virtutis exsuperantia non dico pares illis, sed. paulo inferiores judicemini. Nam livor est inter vivos adversus aemulos; sed id, quod nullis est impedimento, benevolentia non aemula colitur.
 
Si quam autem et de virtute mulierum, quae in viduitate nunc erunt, mentionem, me facere oportet, brevi adhortatione rem totam complectar. Nam et propria vestra natura non inferiores videri magna vobis gloria est, et si cujus de virtute aut vitio quam minimum rumoris inter mares disseminetur.
 
« Exposui ego quoque oratione ex legis praescripto , quaecunque ad rem praesentem facere judicabam, et re ipsa qui sepeliuntur, partim jam sunt ornati, parti m vero illorum liberos ab hoc tempore civitas publice alet ad puber· tatem usque, utilem profecto et istis et posteris coronam hujusmodi certaminum proponens; uam apud quos maxima virtutis praemia proponuntur, in horum etiam civitate vin praestantissimi versantur.
 
Jam vero, postquam suos quique necessarios deploraveritis, abite.»
 
Tali modo hoc funus factum est hac hieme; atque ea exacta primus hujus belli annus finiebatur.
 
iEstate autem statim ineunte Peloponnesiorum eorumque sociorum duse partes ut et ante, in Atticam irruperunt; dux vero erat Archidamus Zeuxidami filius, Lacedaemoniorum rex. Castrisque positis agrum vastabant.
 
Cumque nondum multos dies in agro Attico mansissent, morbus primum coepit aggredi Athenienses; quem quanquam et ante multis locis ingruisse ferebatur, et circa Lemnum, et in aliis regionibus, verunta-men neque tanta pestilentia, neque tot hominum interitus usquam accidisse memorabatur.
 
Nec enim in medici£ auxilium erat tunc primum ei medentibus ignorantia,' sed ipsi maxime interibant, quo magis ad aegrotos accedebant, nec in ulla alia hominum arte; et omnes supplicationes ad templa factas omnisque opera, qua aut in oraculis sciscitandis , aut in aliis hujusmodi rebus usi erant, omnia nullius erant usus, tandemque victi magnitudine mali hacc missa fecerunt
 
Primum autem hic morbus, ut fertur, initium duxit ex iEthiopia, quae est supra .Egyptum; deinde vero et in iEgyptum et Libyam descendit, et in magnam partem regionis regis Persarum,
 
In Atheniensium autem civitatem derepente incidit, et primum in Pyraeeo homines temptavit, ita ut ab his etiam rumor disseminatus sit, venena a Peloponnesiis in puteos dejecta esse; fontes enim nondum erant illic. Deinde vero et in superiorem urbem processit, et jam longe plures moriebantur.
 
Pronunciet autem de eo, ut quisque sentit, tam artis medicae peritus, quam imperitus, unde verisimile videatur eum exstitisse, et causas quas putet tantae mutationis esse idoneas, ut vim ad rerum conversionem habuerint. Ego vero et cujusmodi fuerit, dicam, et ea, quae sibi quisque proponens, si quando rursus etiam hic morbus ingruat, jam praedoctus aliquid habeat, ex quo praecipue eum cognoscat, haec declarabo, qui et ipse hoc morbo laboravi, et alios eo laborantes ipse vidi.
 
Nam annus quidem ille, ut vel omnium confessione constabat, ex omnibus maxime fuit immunis ab aliis morbis; quod si quis et ante aliquo morbo laborabat, omnes hi morbi in istum convertebantur.
 
Ceteros vero ex nulla manifesta causa, sed ex improviso, quum sani forent, primum quidem acres capitis fervores et oculorum rubores et inflammatio corripiebat, et interiora, guttur et lingua, continuo cruenta erant, et halitum tetrum et grave olentem emittebant.
 
Deinde vero ex his sternutatio et raucitas sequebatur; nec multo post in pectus descendebat hoc malum cum vehementi tussi. Ubi vero in corde hpsisset, et hoc ipsum subvertebat, et omnes bilis ejectiones, quotquot a medis nominato sunt, sequebantur, et ipsae cum ingenti crucia.
 
Singultusque plerisque incidebat inanis, vehemente afferens convulsionem, in aliis quidem statim cessantes, in nonnullis multo serius.
 
Et corpus quidem exteri i tangenti non erat admodum calidum, neque pallidum, ar subrubrum, Uvidum, parvis pustuUs et ulceribus efficiscens; intenora vero ita flagrabant, ut neque teouissiisr rum vestimentorum aut linteorum injectiones sustinerent neque aliud quippiam praeter nuditatem, et libentissime in aquas gelidas se conjicerent. Et multi eorum, qui neglegerant, hoc ipsum etiam fecerant, et in puteos se dejecenul: siti insedabili subacti; et largior potus perinde erat ac parcios.
 
Et corporis vexatio, quae quiescendi facultatem adimt bat, et insomnia eos urgebant. Corpus etiam, quamdiu mos bus vigebat, non languebat, sed praeter opinionem cruciata resistebat, ut plerique intra nonum aut etiam septimun diem propter internum ardorem interirent, aliquid virius adhuc retinentes, aut, si mortem effugissent, tamen, quii morbus in ventrem inferiorem descendebat, et exulcerati! vehemens in ipso nascebatur, simul etiam, quia immodera» tum alvi profluvium invadebat, plerique postea propter hoe debilitate perirent.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi