Kitap 2
Ex his naves praebebant Chii, Lesbii, Corcyraei; ceteri, vero peditatum et pecunias.
Atque hi erant utrorumque socii et apparatus ad bellum.
Lacedaemonii vero post res Plataeis gestas continuo nuntiis missis circa Peloponnesum et agrum socialem, qui extra erat, imperabant civitatibus, ut pararent exercitum, et ree necessarias; quemadmodum parare deceret ad expeditionem faciendam extra fines suos, quippe ut irruptionem in Atticam facturi.
Ubi autem res quibusque paratae essent ad praestitutam diem, coibant ex singulis civitatibus duae partes ad Isthmum.
Ac postquam omnis exercitus in unum locum coactus erat, Archidamus Lacedaemoniorum rex, hujus expeditionis dux, convocatis omnium civitatium praetoribus, et qui summa dignitate praediti erant, quosve maxime conveniebat adesse, in hunc modum est locutus.
« Viri Peloponnesii et socii, majores quoque nostri multas expeditiones tum in ipsa Peloponneso, tum extra fecerunt, et de nobis ipsis qui aetate sunt provectiore, rerum bellicarum non sunt imperiti; verunlamen nunqdam cum apparatu, qui esset hoc major, sumus egressi, sed et adversus polentissimam civitatem nunc proficiscimur, et nos ipsi cum maximo et robustissimo exercitu bellum illi inferimus.
iEquum igitur est, ut nos neque majoribus deteriores praebeamus neque ipsorum nostrum opinione inferiores. Nam universa Graecia hoc motu mentes exspectatione erectas habet et animum advertit, et nobis benivola sperat propter odium, quo Athenienses persequitur, nos ex animi sententia rem gesturos.
Quamvis igitur alicui videamur vel maximo cum exercitu contra hostes proficisci, et certissima spes sit, eos nobiscum manus conserere non ausuros, non tamen ideo oportet nos negligentius instructos prodire, sed et uniuscujusque civitatis tam ducem quam militem exspectare semper pro se quemque ut in aliquod periculum veniat.
Nam incerti sunt bellorum casus, et parvis momentis res magnae vertuntur et per animi impetum victoriae occasiones praebentur; et saepe minor manus, quae timeret, majorem fortius propulsavit, quod propter contemptum esset imparata.
Oportet autem in hostili agro milites animis quidem semper esse confidentes, sed ad rem gerendam se cum metu parare; sic enim et ad invadendos hosteft animis erunt paratissimi, et adversus hostium conatus tutissimi.
Nos vero adversus civitatem proficiscimur, quae non est adeo infirma ad bellum propulsandum, sed quae rebus omnibus est optime instructa; quare omnino credendum est, illos pugnam nobiscum esse commissuros, licet jam sese non moverint, quum nondum adsumus, at quum in agro suo nos videbunt praedam agentes et res suas perdentes.
Omnes enim, qui in conspectu suo repentinam aliquam et insolitam rerum suarum cladem cernunt, ira invadit: et qui ratione minimum utuntur, animi impetu plerumque rem aggrediuntur.
Athenienses autem omnium maxime hoc facturos, verisimile est, qui censent, se dignos esse*, qui aliis imperent, et armis infestis aliorum agros vastent potius, quam suum cernant.
Quum igitur tantae civitati bellum inferamus, et maximam famam tam nostris majoribus, quam nobis ipsis allaturi simus in utramque partem pro rerum eventu, sequimini quocunque vos aliquis duxerit, hoc praeter cetera agentes, ut ordinem conservetis tutique sitis, et imperata alacriter excipientes ; pulcherrimum enim hoc est et tutissimum, si in magna multitudine omnes tamen eamdeni disciplinam servantes cernantur. »
Haec locutus, dimisso concilio Archidamusprimum Melesippum Diacriti filium, virum Spartanum , Athenas misit, si forte Athenienses de sua pertinacia remitterent, quum se in itinere jam viderent.
Illi vero nec in urbem , nec publice eum admiserunt; Periclis enim sententia jam ante obtinuerat, ut neque caduceatorem neque legatum Lacedaemoniorum admitterent, si exercitum eduxissent. Uhim igitur remiserunt, antequam audirent, et illo ipso die finibus excedere iusserunt, et in posterum, in sua prius regressi, si quid vellent, legatos mitterent; addiderunt etiam Melesippo, qui eum deducerent, ne cum quoquam colloqueretur.
Ille vero, quum ad fines pervenisset, et jamjam discessurus esset, hoc tantum locutus abiit: hic dies ingentium malorum Graecis erit initium.
Quum autem ad castra redisset, et Archidamus cognovisset, Athenienses nondum quicquam remissuros, ita demum motis castris cum exercitu in ipsorum agrum est profectus.
Boeoti vero suam quidem militum partem et equites Peloponnesiis dederant, ut illos ad bellum sequerentur; cum reliquis vero ad Plataeam profecti, agrum vastare coeperunt.
Dum autem Peloponnesiorum copiae in Isthmum adhuc coguntur et in ipso itinere sunt, antequam in Atticam irrumperent, Pericles,Xanthippi filius, Atheniensium dux decimus ipse, ut cognovit, irruptionem lactum iri, suspicatus fore, ut Archidamus, qui ipsius erat hospes, aut ipse privatim sibi gratificans suos agros praeteriret et non vastaret, aut etiam Lacedaemoniorum jussu, ad invidiam sibi conflandam, hoc fieret, quemadmodum etiam piacula tolli ante jusserant ipsius causa, praedixit Atheniensibus in concione, sibi hospitem esse Archidamum, non fore tamen id malo reipuhlic«e; se vero agros villasque suas, si non, ut ceterorum, ab hostibus vastarentur, velle rei-publicae esse; neve eo nomine se in ullam suspicionem vocarent.
Quod autem ad res praesentes attinebat, eadem, quae et ante suadebat, ut se ad bellum pararent, et omnem supellectilem ex agris in urbem comportarent, neque ad proelium egrederentur, sed urbem ingressi tuerentur; et classem, qua pollebant, instruerent, et sociorum res manu tenerent, docens potentiam ipsorum sitam esse in vectigalibus , quae a sociis pendebantur, et plerasque belli partes consilio et pecuniarum copia obtineri.
Eosque confidere jubebat, tum quod propemodum sexcenta talenta quotannis a sociis pro tributo reipublicae penderentur, praeter alios proventus; tum etiam, quod vel tunc sex millia talentorum argenti signati in arce adhuc essent (nam maxima summa fuerant decem millia talentorum, trecentis minus, unde pars in arcis propylaea et alia aedificia et in Potidaeatn erae insumpta),
praeterea iero auri et argenti non signati quum in privatis, tum in publicis donariis, et sacra vasa, quotquot vel pompis vel certaminibus serviebant, et Medica spolia, et si quid aliud hujusmodi erat, non minoris [erant], quam quingentorifcn talentorum.
Praeterea addebat etiam ex aliis templis non exiguas pecunias, qnibos eos usuros esse, et, si harum omnium usu omnino prohiberentur, aureis etiam ornamentis, quibus ipsius deae simulacrum circumdatum erat; confirmabat autem illud simulacrum babere auri purissimi pondus quadraginta talentorum, totumque eximi posse. Et, si salutis causa usi fuissent, dicebat oportere non minus auri pondus restituere.
Pecuniis igitur hoc modo eos confidere jubebat; praeterea militum gravis armaturae esse tredecim millia praeter illos, qui in praesidiis et in propugnaculis erant sexdecim millia.
Tot enim initio excubabant, ubi hostes irruptionem facerent, ex senioribus et junioribus, et inquilinorum qnotquot erant gravis armaturae. Nam et Phalerici muri longitudo erat triginta et quinque stadiorum usque ad urbis ambitum, et ipsius ambitus ea pars, quae custodiebatur, erat trium et quadraginta stadiorum; erat autem etiam aliqua ejus pars, quae nullis custodiis servabatur, inter longum murum et Phalericum media. Longi vero muri ad Piraeeum usque quadraginta stadiorum longitudinem habebant, quorum exterior pars custodiebatur; et ipsius Piraeei una cum Munychia universus ambitus erat sexagmta stadiorum; pars autem, quae custodiebatur, hujus erat dimidium.
Equites vero demonstrabat esse mille et ducentos cum equestribus sagittariis, praeterea mille et sexcentos sagittarios, et trecentas expeditas triremes.
Haec enim et non pauciora horum singula Atheniensibus suppetebant, quum Peloponnesii primum irruptionem erant facturi, et bellum suscipiebant. Alia quoque recensebat, quemadmodum consueverat Pericles , ut cives bello superiores fore demonstraret.
Athenienses vero, his auditis, ejus sententiae accedebant et comportabant in urbem ex agris liberos et conjuges et reliquam supellectilem, qua domi utebantur, vel etiam ipsa aedificiorum destructorum tigna absportan-tes; pecora quoque et jumenta in Euboeam et circumjacentes insulas transmittebant.
Haec autem migratio ipsis permolesta accidebat, propterea quod plerique in agris semper degere consueverant
Haec autem consuetudo vel a pervetustis usque temporibus praeter ceteros apud Athenienses invaluerat. Nam sub Cecrope primisque ad Theseum usque regibus Attica semper oppidatim incolebatur, curias et magistratus habens; et, quoties nihil timebant, ad regem non conveniebant, de republica consultaturi, sed pro se quique suam rempublicam administrabant, et consultabant; quinetiam bellum gesserunt eorum nonnulli, ut Eleusinii Cum Eumolpo adversus Erechtheum.
Theseus vero, postquam regnare coepit, quum esset vir non solum prudens, sed etiam potens, tum aliis in rebus hanc terram excoluit, tum etiam ceterorum oppidorum curias et magistratus sustulit, et una curia unoque consilio constituto in eam civitatem, quae nunc est, omnes coegit, et singulos, res suas, ut ante, possidentes , uti compulit hac una civitate, quam, quum omnes in eam jam contributi essent, Theseus magnis opibus auctam posteris tradidit. Et ab illo tempore Athenienses nunc etiam diem festum nomine Synoecia in deae honorem publice agunt.
Antea enim illa, quae nunc est arx, erat urbs, et ea pars, quae sub ipsa ad austrum maxime spectat.
Hujus autem rei manifestum argumentum hoc est; in ipsa enim arce sunt aliorum quoque deorum delubra, et quae sunt extra, ad hanc urbis partem magis sita suut, Jovis Olympii, et Apollinis Pythii et Telluris, et Bacchi in Limnis, in cujus honorem vetustiora Bacchanalia celebrantur duodecimo die mensis Anthesterionis, quemadmodum nunc quoque apud Iones, ab Atheniensibus oriundos mos est. Sunt autem etiam alia vetusta templa hic aedificata.
Fonte etiam, qui nunc quidem , postquam a tyrannis sic structus est, Novemfistulae appellatur, olim vero, quum ipsius venae et scaturigines exstarent, Calirrhoe nominatus est, hoc et illi, quod arci vicinus esset, ad maxima quaeque utebantur, et nunc etiam ab antiquo moribus est receptum, ut ante nuptias, et in aliis rebus sacris hac aqua utantur.
Et nunc etiam propter antiquam hanc habitationem ipsa quoque urbis arx ab Atheniensibus urbs appellatur.
Athenienses igitur et'ante diu in agris suo jure ac liberi vivebant, et postquam in unam urbem contributi sunt, ob illum in agris agendi morem plerique tam priorum quam posteriorum ad hoc usque bellum cum tota familia in agris fuerant, et habitarant, eamque ob causam non facile migrabant, praesertim quum nuper demum post bellum Medicum suam supellectilem recepissent;
sed graviter et iniquo animo ferebant, quod et penates deseruissent et sacra, quae plane ipsis a pristino statu suae civitatis patria erant, et quod vitae genus essent mutaturi, et nihil aliud quam relinquerent suam quisque patriam.
Postquam autem in urbem advenerunt, exiguo quidem eorum numero domus fuerunt, et locus apud aliquos amicos vel necessarios, quo se reciperent, plerique vero deserta urbis loca habitarunt et templa et omnia heroum sacella, praeter arcem et Eleusinium, et si quid aliud bene clausum erat, et locus, qui Pelasgicum appellatur quod sub arcem est, et in quo ne habitaretur, dirae exsecrationes prohibebant et quoddam etiam oraculi Pythici carmen in extrema sui parte his verbis vetabat, « egisse Pelasgicon otia praestat, » tamen ob praesentem necessitatem habitatum est.
Et oraculum illud mihi videtur cecidisse contra, quam exspectabant; non enim propter impiam habitationem calamitates reipublicac videntur accidisse, sed propter bellum ipsa inhabitandi necessitas, quod quum oraculum non nominatim indicasset, praevidebat tamen, locum illum haud fauste aliquando habitatum iri.