Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 2

 
Proelium vero in sinu mea sponte non committam, nec in cum navigabo. Video enim angustias non conducere paucis navibus peritis et agilioribus adversus multas naves imperitas. Nec enim quisquam invehi possit ad impressionem rostro faciendam ita ut oportet, nisi e longinquo hostes in conspectu habeat, neque, si prematur, commode se subducere queat. Neque per mediam classem percurrendi, aut recurrendi, facultas uHa datur, quae navium agiliorum sunt opera, sed pro navali proelio pedestre fieri necesse fuerit, et in hoc major navium numerus meliore conditione pugnat.
 
Sed harum igitur rerum curam ego pro virili parte provide geram. Vos vero ordinem servantes et apud naves remanentes acriter attendite ad imperata, praesertim quum hostium stationes non longe absint, et in ipso proelio militarem disciplinam et silentium plurimi facite; haec enim quum alibi plerumque in rebus bellicis , tum vero praecipue in pugna navali conducunt; istosque ut dignum est rebus ante gestis propulsate.
 
Magnum autem certamen vobis, aut omnem maritimae potentiae spem Peloponnesiis eripere, aut propiorem de mari metum Atheniensibus admovere.
 
Illud etiam vobis in memoriam revoco, plurimos eorum a vobis jam superatos esse; virorum vero, qui semel victi sunt, animi eadem pericula pari audacia subire non solent.»
 
Hujusmodi verbis et ipse Phormio suos adhortabatur. Peloponnesii vero, postquam Athenienses non procedebant contra ipsos in sinum et angustias, quum eos invitos in sinum producere vellent, statim primo diluculo instructa classe in ordines, quorum singuli quaternas naves habebant, portu solventes, secundum suam terram introrsum sinum versus navigare coeperunt, dextro cornu proce-dente, sicut etiam in statione erant.
 
In hoc autem cornu viginti naves maximae celeritatis constituerunt, ut, si forte Phormio, ratus eos Naupactum versus tendere, ipse quoque opem laturus hac praeternavigaret, Athenienses paratam suarum navium impressionem extra suum cornu praetervehendo vitare non possent, sed hae naves eos intercluderent.
 
Ille vero, id quod illi exspectabant, metuens oppido praesidiis nudato, postquam vidit eos navigantes, invitus, et festinanter militibus in naves impositis oram maritimam legebat; et simul etiam Messeniorum peditatus oram maritimam secutus aderat, ut suis opem ferret.
 
Peloponnesii vero, quum eos singulis navibus longo agmine praeter navigare et jam intra sinum et prope terram esse vidissent, id quod maxime cupiebant, uno omnibus signo repente dato naves convertentes, proris adversis in Athenienses ferri coeperunt, quanta maxima celeritate quisque poterat, omnesque naves se intercepturos sperabant.
 
At illarum undecim quidem quae praecedebant, Peloponnesiorum coriiu et conversionem vitantes, in apertum mare fugerunt; sed reliquas assecuti sunt, et fugientes ad terram compulerunt, et corruperunt, militesque Atheniensium, quotquot ex illis non enataverunt, interfecerunt.
 
Et nonnullas harum navium ex suis religantes vacuas trahebant; unam vero cum ipsis viris ceperunt; nonnullas etiam Messenii, subsidium ferentes, et cum ipsis armis in mare ingressi, conscenderunt, et ea earum fabulatis pugnantes, hostibus, qui eas jam trahebant, eripuerunt.
 
Hac igitur parte Peloponnesii victores erant, et Atticas naves corruperunt; viginti autem eorum naves, quae in dextro cornu collocatae luerant, undecim Atheniensium naves persequebantur, quae navium conversionem vitantes in apertum mare fugerant. Et illae Naupactum fuga se recipientes, praeter unam, hostem praevertunt, quumque ad Apollinis fanum appulissent, proris contra hostes versis sese ad vim propulsandam accingebant, si illi ad terram contra se venirent.
 
Illi vero quum paulo post advenissent, inter navigandum paeana canebant tamquam victores, et unam Atheniensium navem, quae reliqua erat, una Leucadia navis, ceteras longe antecedens, insequebatur.
 
Forte autem navis oneraria aliquantum procul a portu stabat ad ancoras, circa quam Attica navis occasione praecepta in mediam Leucadiam persequentem incurrit, eamque demergit.
 
Peloponnesiis autem quum haec res ex improviso et praeter omnem exspectationem accidisset, metus incessit; et simul, quia non servatis ordinibus hostem persequebantur, quod jam victores essent, nonnullae naves demissis remis navigationis cursum inhibuerant , rem non commodam facientes in tanta hostilis stationis propinquitate, propterea quod majorem navium numerum opperiri volebant; aliae vero etiam propter lori imperitiam in brevia impegerant.
 
Athenienses autem, quum haec fieri vidissent, au dacia subiit, signoque simul omnibus dato et clamore sublato in eos impressionem fecerunt. IUi vero, quum propter superiora peccata, tum etiam propter praesentem rerum omnium confusionem, paulisper quidem hostium impetum sustinuerunt, deinde vero terga dantes Panormum redierunt , unde solverant
 
Athenienses vero eos insecuti ceperunt sex naves, quae maxime propinquae erant, et suas recuperarunt, quas illi ad terram primum corruptas religaverant; hominum autem alios quidem interfecerunt, alios vero etiam vivos ceperunt.
 
In Leucadia vero navi, quse circa onerariam est depressa, Timocrates Lacedaemonius vehebatur, et quum navis perderetur, gladio se transegit, et in Naupactiorura portum est delatus.
 
Athenienses autem reversi tropaeum ibi statuerunt, unde profecti vicerunt; et cadavera naviumque fractarum tabulas, quae ad ipsorum oram delatae erant, susceperunt, hostibusque sua, interposita fide publica, reddiderunt.
 
Statuerunt autem Peloponnesii quoque tropaeum tanquam victores, ob naves fugatas, quas ad terram corruperant; et navem, quam ceperant, in Achaico Rhio juxta tropaeum deo consecrarunt.
 
Postea vero veriti, ne auxilia ab Atheniensibus missa supervenirent , noctu in Crisaeum sinum Corinthumque omnes praeter Leucadios vela fecerunt.
 
Et Athenienses ex Creta venientes cum viginti navibus, quas ante pugnam Phormioni adesse oportuerat, non multum post navium discessum Naupactum appellunt. Atque haec aestas finiebatur.
 
Prius tamen quam classis, quae ad Corinthum et in Crisaeum sinum recesserat, domum dimitterent» Cnemus et Brasidas et ceteri Peloponnesiorum doces in-eunte hieme volebant, a Megarensibus hoc edocti, Piraeeum
 
Atheniensium portum temptare; erat autem neque custodi tus neque clausus, ut par erat, quum Athenienses classe longe superiores essent
 
Placebat autem ut singuli naut» cum singulis remis et singulis pulvinis, quos sibi remigantibus substernerent, et cum singulis strupis Corintho pedibus irent ad mare, quod Athenas spectat, atque illinc Megara quam celerrime profecti, deductis ex Nisaea, illorum navali, quadraginta navibus, quae illic erant, confestim in Piraeeum navigarent;
 
nec enim in eo ulla classis erat, quae pro portu excubias ageret, nec ulla prorsus erat suspicio, ne quando hostes repente sic infesta classe eo venturi essent; quippe neque aperte hoc ausuros per otium, neque, si in animum inducerent, se non praesensuros.
 
Postquam autem hoc ipsis placitum est, statim etiam discedebant, quumque noctu advenissent, et naves ex Nise* deduxissent, in Piraeeum quidem non amplius navigabant, quemadmodum in animo habebant, periculum formidantes, (quanquam quidam etiam ventus eos impedivisse fertur), sed ad Salaminis promontorium, quod Megara spectat; ibi autem erat propugnaculum triumque navium praesidium, ne quid Megarensibus importaretur, neve quid exportaretur. Hoc propugnaculum adorti sunt et triremes vacuas deduxerunt et ceteram Salaminem ex improviso aggressi diripiebant.
 
Sed Athenas versus ignes, quibus hostium adventus significabatur, sublati sunt et pavor incessit, quo-nullus in eo bello mqjor exstitit. Nam qui in urbe erant, hostes in Piraeeum jam ingressos putabant, qui vero in Piraeeo erant, et Salaminem jam captam et hostes tantum non contra se venturos existimabant; quod profecto si illi tergiversari noluissent, facile accidisset, neque ventus eos pro hibuisset
 
Athenienses vero simul ac dies illuxit, excita omni civitate in Piraeeum auxilio congressi naves deducebant et quum eas festinanter et magno cum tumultu conscendissent , navibus quidem Salaminem petebant, peditatum vero in Piraeeo relinquebant, ut ei esset praesidio.
 
Peloponnesii autem, postquam eos subsidio venire senserunt, magnam Salaminis partem excursionibus populati, captis hominibus praedaqhe et tribus illis navibus ex propugnaculo Budoro, celeriter in Nisaeam se recipiebant; nonnihil enim et ipsae naves, quae post longum temporis intervallum in mare deductae erant, nec aquarum vim ferre poterant, eos terrebant. Quum autem Megara pervenissent, Corinthum itinere pedestri redierunt.
 
Athenienses vero, quum eos ad Salaminem non amplius nacti essent, et ipsi discesserunt, atque ab eo tempore Piraeeum jam accuratius in posterum custodire coeperunt et portuum claustris et reliqua cautione.
 
Sub eadem tempora, bqjus hiemis initio, Sitalces Odryses, Teris filius, Thracum rex, expeditionem fecit adversus Perdiccam, Alexandri filium, Macedonum regero, et Chalcidenses, qui sunt in Thracia, de duobus promissis alteram exacturus, alterum ipse persoluturos.
 
Nam Perdiccas promisso ita obstrictus, si se Atheniensibus reconciliasse!, a quibus initio bello premebatur, nec Philippum fratrem suum, eundemque hostem, in regnum restituisset, ea quae receperat, non praestabat; et ipse Sital· ces Atheniensibus pollicitus erat, quum societatem cum ipsis iHibat, se bello Chalcidensi fmem impositurum.
 
Utraque igitur de causa bellum inferebat, et Amyntam Philippi filium in regnum Macedonum ducebat, et cum eo legatos Atheniensium, qui hujus rei causa tunc aderant, et Hagno-nem ducem; oportebat enim Athenienses quoque cum navibus et quam maximo exercitu adversus Chalcidenses praesto esse.
 
Ab Odrysis igitur proficiscens primum quidem ex suis sedibus excitat Thraces, qui intra montem Haemum et Rhodopen habitant, quibus usque ad Pontum Euxinum, et Hellespontum imperabat; deinde vero Getas, qui superato Haeino monte in ulterioribus partibus habitant, et quotquot alii populi cis Istrum fluvium ad Pontum Euxinum magis vergentes incolebant; sunt autem Gelae et qui regionem illam accolunt, Scythis finitimi et cultu similes, omnesque sagittarii equestres.
 
Advocabat praeterea etiam multos Thracum montanorum, qui sui juris sunt et ensiferi, qui Dii vocantur, quorum maxima pars Rhodopen incolit; atque alios quidem mercede inducebat, alii vero voluntarii sequebantur.
 
Excibat etiam Agrianas et Laraeos et ceteras gentes Paeonicas, quibus imperabat; atque hi imperii erant ultimi, usque ad Graaeos Paeonas, et Strymonem fluvium, qui ex Scomio monte per Graaeos et Laesos fluit, ubi erat terminus imperii ab ea parte, quae spectat Paeonas, qui jam sui juris sunt.
 
At ab ea parte, quae Triballos spectat, qui et ipsi sunt sui juris, Treres et Tilataei terminabant imperium; hi autem ad septentrionales Scomii montis partes habitant, et a solis occidentis partibus pertingunt usque ad Oscium flumen; hoc autem fluit ex eodem monte, ex quo etiam Nestus et Hebrus; est autem desertus hic mons et magnus et Rhodopae junctus.
 
Fuit autem Odrysarum imperium magnitu-dme ad mare quidem pertingens ab urbe Abderis ad Pontum Euxinum, ad eam usque partem, qua Ister fluvius in ipsum influit; luec ora, qua cursus compendiosissimus datur, navi rotunda, si ventus a puppi semper spiret, quatuor dierum et totidem noctium spatio potest ambiri; itinere vero terrestri , qua compendiosissimum est, ab Abderis ad Istrum vir expeditus intra undecim dies pervenire potest.
 
Atque mare quidem versus longitudo ejus haec erat; per mediterranea vero loca a Byzantio ad Laeaeos et ad Strymonem (hinc enim longissimus est a mari tractus in loca mediterranea) viator expeditus intra Iredecim dies iter conficere potest.
 
Tributum quoque ex toto barbarorum agro et ex Graecis civitatibus, quod colligebatur Seuthe regnante, qui post Sitalcem regno potitus id marime auxit, omni auri et argenti pretio ad aestimationem pecuniarum revocato, quadringenta ferme talenta valebat; et dona non minora his auri et argenti oiTerebantur; et praeterea opera textilia acu picta et laevia, aliaque supellex, neque ipsi soli, sed et aliis Odrysarum viris nobilibus, qui apud ipsum autoritate pollebant.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi