Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 1

127.1 Hoc igitur piaculum Lacedaemonii exterminari jubebant, diis scilicet primum opem ferentes, sed scientes, Periclem Xanthippi filium huic piaculo propter maternum gentis affinem esse, et credentes illo expulso, sibi facilius successuras res Athenienses.
127.2 Non tamen tam sperabant, hoc illi eventuram, quam hoc ipsum invidiam apud populum illi conflaturam, quasi ob illius labem ex parte hoc bellum esset futurum.
127.3 Nam quum potenlissimus esset omnium suae aelatis hominum, io republica administranda per omnia adversabatur Lacedaemoniis, nec sinebat Athenienses illis cedere, sed ad bellum eos incitabat.
128.1 Athenienses vero et ipsi vicissim Lacedaemoniis imperabant, ut illos, qui piaculo ad Taenarum admisso i tenebantur, ex urbe pellerent. Lacedaemonii enim cum j olim Helotas supplices ex Neptuni templo a Taenaro excitas-sent, eos abductos interfecerunt, qua quidem causa et ipsi sibi magnum illum terrae motum Spartae accidisse putant.
128.2 Jubebant praeterea etiam piaculum Palladis Chalcicrcae pellere. Id vero hujusmodi fuit.
128.3 Postquam Pausanias Lacedaemonius a Spartanis primum revocatus ab imperio, quod in Hellesponto habebat, causaque apud illos dicta, ab ipsis est absolutus et innocens habitus, puldice quidem ad nullam expeditionem postea amplius est emissus, sed ipse privatim sumpta triremi Hermioaide, sine Lacedaemoniis abiit in Hellespontum, verbis quidem, ad Graecum bellum, re ipsa vero, quia negotia cum Rege transigere volebat, quemadmodum et initio conatus erat, Gratiae principatum affectans.
128.4 Beneficium autem ex hac re primum apud Regem collocavit, totiusque rei fecit initium.
128.5 Cum enim post suum e Cypro reditum, priore adventu Byzantium occupasset (tenebant autem Medi eam et quidam regis necessarii et cognati [qui] in ea capti erant), ; tunc bos, quos ceperat, clam ceteris sociis ad Regem remisit; sed verbo ex ipsius manibus aufugerant,

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi