Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 1

126.6 Sed utrum in Attica, an uspiam alibi hic maximus dies festus dictus esset, nec ipse tunc animadverterat, neque oraculum declarabat (nam apud Athenienses quoque sunt Diasia, quae maximus Jovis Milichii dies festus vocantur, extra urbem, in quo omnis civitas sacrificant, multi non victimas, sed liba illic usitata), sed cum oraculum se recte intelligere existimaret, opus est aggressu.-.
126.7 Quod postquam Athenienses acceperunt, universi ex agris concurrentes opem contra istos tulerunt, et cinctos eos obsidere coeperunt.
126.8 Sed quum tempus protraheretur, Athenienses attriti diuturna obsidione, magna ex parte discesserant, custodia imperiique summa novem Archontibus commissa, qui prout optimum fore judicarent, arbitratu suo rem administrarent. Tunc autem novem Archontes maximam rerum ad rempublicam pertinentium partem administrabant.
126.9 At qui cum Cylone obsidebantur, male se habebant, quia cibi et aquae inopia premebantur.
126.10 Itaque Cylo quidem ejusque frater aufugerunt; ceteri vero, cum premerentur, atque etiam nonnulli fame perirent, ad aram, quae est in arce, supplices consederunt.
126.11 Sed illi, quibus custodia ex Atheniensibus commissa erat, cum ipsos in templo morientes viderent, surgere iusserunt , ea conditione ut nullo malo ipsos afficerent; et tamen abductos interfecerunt, nonnullos etiam, qui apud venerandas deas in aris considebant, in transitu interemerant. Atque hac de causa scelerati et impii, quod scelus ac piaculum in deam admisissent, tam illi quam omnes ab illis oriundi appellabantur.
126.12 Athenienses igitur et ipsi eos, qui huic piaculo erant obnoxii, in exsilium pepulerunt; postea vero etiam Cleomenes Lacedaemonius una cum Atheniensibus seditione laborantibus expulit, pulsis qui superstites erant mortuorumque ossibus sublatis et extra fines projectis; postea tamen redieruhf, eorumque genus est adhuc in civitate.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi