Kitap 1
108.3
et apud (Enophyta Bceo· tis proelio superatis et agrum Bmotium ac Phocensem in suam potestatem redegerunt, et Tanagraeorum muros demoliti sunt, et Locrorum Opuntiorum centum viros opulentissimos obsides ceperunt, suosque longos muros absolverunt.
108.4
Post haec jEginelae quoque se Atheniensibus dediderunt, his conditionibus, ut et muros demolirentur et naves traderent et imperatum tribulum in posterum penderent.
108.5
Peloponnesum etiam Athenienses navibus circumvecti sunt, duce Tolmida Tolmaei filio, et Lacedaemoniorum navalia incenderunt, et Chalcidem Corinthiorum urbem ceperunt, et exscensu e navibus in terram facto Sicyonios proelio vicerunt.
109.1
Qui vero, in AEgypto erant Athenienses et socii, adhuc ibi manebant, cl varia bellorum genera experti sunt.
109.2
Primo enim Athenienses .Egypto potiebantur, et Persarum rex misit Lacedaemona Megabazum, virum Persam, cum pecuniis, ut, Peloponnesiis ad irruptionem in agrum Atticum faciendam impulsis, ab Aegypto Athenienses averteret.
109.3
Sed quum res ipsi non succederet, et pecuniae frustra consumerentur, Megabazus quidem cum pecuniis , quae reliquae erant, in Asiam rediit; Megabyzum vero Zopyri filium, virum Persam, cum ingentibus copiis misit;
109.4
qui terrestri itinere profectus et Aegyptios et socios proplio vicit, et Graecos Memphide expulit, tandemque in Prosopitide insula eos inclusit; atque in ea annum integrum et sex menses obsidebat donec, exsiccato fossae alveo et aqua alio aversa, effecit, ut naves in sicco considerent, et magna insulae pars continentis instar esset; insulamque cum peditatu eo trajiciens cepit.
110.1
Sic igitur perierunt res Graecorum, qui bellum sex annos gesserant, et ex multis pauci per Africam transeuntes Cyrenen salvi pervenerunt; sed plerique perierant.
110.2
Aegyptus vero in Regis ditionem rediit, praeter regem Amyr-taeum, qui in paludibus regnabat; hunc enim propter paludis magnitudinem expugnare nequibant, simul etiam, qui paludes incolunt, sunt Aegyptiorum bellicosissimi.