Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 1

107.2 Quum autem Piio-censes expeditionem suscepissent contra Dorienses, Lacedaemoniorum metropolin, Boeum et Cytinium et Eriucum, quumque unum ex his oppidis cepissent, Lacedaemonii, duce Nicomede Cleombroti (ilio, pro Plistoanacie Pausaniae regis filio, qui adhuc erat junior, Doriensibus opem tuleruut cum mille cl quingentis militibus de suis et decem millibus sociorum; cumque Plroccnses, deditione certis conditionibus facta, urbem reddere coegissent, domum redibant.
107.3 Eos autem, si per sinum Crissaeum mari transire voluissent, Athenienses navibus circumvecti impedituri erant; per Geraneam vero transire non tutum ipsis esse videbatur, qnod Athenienses Megara et Pegas tenerent; nam Geranea et transitu difficilis eiat, et Atheniensium praesidio semper custodiebatur; tunc autem praesenserunt, fore ut illi haec, quoque parte se prohiberent.
107.4 Quamobrem visum est ipsis, apud Boeotos subsistere, et dispicere, quanam ratione quam tutissime transire possent. Quinetiam Atheniensium nonnulli clani ipsos sollicitabant, quia democratiam, et longos muros, qui aedificabantur, tolli sperabant.
107.5 Athenienses vero prodierunt adversus eos publice omnes et Argivorum mille, et ceteri socii pro se quique; universorum an-tem fuerunt qualuordecim hominum millia.
107.6 Credentes uutem eos nescire, qua transire possent, obviam illis processerunt, et erat etiam suspicio, ne popularem statum everterent.
107.7 Venerunt etiam Thessalorum equites ad Athenienses ex societatis jure, qui in ipso prcelio ad Lacedaemonios transierunt.
108.1 Proelio autem ad Tanagram Boeotiae commisso, Lacedaemonii eorumque socii sujwriores erant; et utrinque magna strages est facta.
108.2 Et Lacedaemonii quidem in agrum Megarensem ingressi arboribus caesis per Geraneam et Isthmum domum reverterunt. Athenienses vero altero et sexagesimo ab hac pugna die expeditionem in Boeotios, duce Myronide, susceperunt,

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi