Kitap 1
85.3
Archidamus quidem haec dixit; Sthenelaidas vero, qui tunc unus erat ex Ephoris, postremus in medium progressus, ita Lacedaemonios est allocutus.
86.1
« Equidem longam Atheniensium orationem non intelligo; nam in suis laudibus praedicandis multi quum essent, nihil tamen contradixerunt, quin injuria nostros socios et Peloponnesum afficiant. Atqui si contra Medos quidem olim boni fuerunt, nunc autem contra nos improbi, duplici poena sunt digni, quod mali ex bonis sunt effecti.
86.2
Nos vero iidem et tunc et nunc sumus, neque, si sapi-mus, socios injuria affici per negligentiam sinemus, neque auxilium mittere cunctabimur; ipsi enim sine ulla cunctatione mala patiuntur.
86.3
Aliis enim multae sunt pecuniae et naves et equi; nobis vero boni socii, qui Atheniensibus non sunt tradendi; neque judiciis verbisque est disceptandum, quum et ipsi non verbis laedantur; sed auxilium est ferendum celeriter, totisque viribus.
86.4
Nec doceat nos quisquam decere nos consultare,quum injuria nobis infertur; imo vero eos, qui injuriam facere parant, diu consultare decet.
86.5
Quamobrem, Lacedaemonii, e dignitate Spartae bellum decernite, et nec Athenienses majores fieri sinatis, nec socios prodamus, sed deorum auxilio freti bellum illis, qui faciunt injuriam, inferamus. »
87.1
Haec locutus, quoniam ipse Ephorus erat, in Lacedaemoniorum concione sententias rogavit.
87.2
Tunc autem (nam voce, non calculis suffragia (erunt) negavit se discernere, utra tox esset major; sed quia volebat ipsos sententiam aperte dicentes ad bellum movendum promptiores esse, dixit: « Cui vestrum, Lacedaemonii, foedera rupta esse, et Athenienses injuriam facere videntur, surgat, et in locum illum (quemdam locum ipsis ostendens) discedat; cui non videutur, in alterum. »
87.3
Illi autem, quum surre-xissent, discessionem fecerunt, et longe plures fuere, quibus foedera rupta videbantur.