Kitap 1
74.3
Quamobrem praedicamus nos non minorem utilitatem vobis attulisse, quam quae nobis contigit. Vos enim ex urbibus vestris integris adhuc atque ut eas in posterum habitaretis, quum vobis magis, quam nobis timuissetis, auxilium tulistis (quo enim tempore adhuc eramus salvi, praesto non fuistis): nos vero. ex urbe, quae jam nulla erat, profecti, et pro ea, de cujus salute perexigua spes erat, periculis nos objicientes, et vos. pro parte virili et nos ipsos una servavimus.
74.4
Sed si Medis ante nos adjunxissemus, agro nostro, ut et alii, timentes , aut si postea naves conscendere ausi non essemus, ut profligati, non sane erat necesse, vos, qui classem satis firmam non liabebatis, navali proelio amplius certare, sed sine certamine res barbaro ex animi sententia successissent.
75.1
« Dignine igitur sumus, Lacedaemonii, et propter animi alacritatem, quam tunc demonstravimus, et consilii. prudentiam, qui imperii nomine, quod obtinemus, Graecis haud adeo vehementer invisi simus ?
75.2
Namque hoc ipsum accepimus non per vim, sed quia et vos ad persequendas reliquias belli contra barbarum gerendi remanere nolueratis, et quia socii ad nos accesserunt et nos ipsi orarunt, ut duces esse vellemus.
75.3
Itaque coacti sumus ipsa re imperium in hunc statum primum perducere, praecipue quidem prae metu, deinde vero, honoris etiam causa, postremo etiam utilitatis gratia.
75.4
Nec amplius tutum nobis esse videbatur, quum plerisque invisi essemus atque etiam nonnullos, qui defecerant, jam subegissemus, vosque nobis non amplius aeque essetis amici, sed suspiciosi et adversi, imperio deposito periclitari; nam qui a nobis defecissent, vobis se adjunxissent.
75.5
Nec ulli mortalium est invide ndum, si in maximis periculis constitutus suis rationibus prospi-ciat, quam optime potest.