Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 1

60.1 Inter haec Corinthii, quum Potidaeadescivisset, et Atticae naves circa Macedoniam essent, illi oppido timentes, et domesticum existimantes periculum, mittunt cum de suis voluntarios, tum etiam de ceteris Peloponnesiis mercede conductos mille et sexcentos omnino gravis armaturae milites, et quadringentos levis armaturae.
60.2 Illis autem praeerat Aristeus Adimanti filius , et propter ejus amicitiam potissimum plurimi voluntarii milites Corintho eum secuti sunt; semper enim Potidattiarum studiosus erat.
60.3 Et quadragesimo dic quam Polidaea defecerat, in Thraciam pervenerunt. -
61.1 Nuntius autem de istarum civitatum defectione etiam Atheniensibus stalim est allatus. Qui cum intellexissent illos etiam, qui cum Aristeo erant, praeterea adesse, ex suis bis mille gravis armaturae milites, et quadraginta naves, Calliamque Calliadis filium cum quatuor collegis praefectum, in loca, quae defecerant, miserunt.
61.2 Qui ut in Macedoniam pervenerunt, primum illos mille priores modo Therma potitos, et Pydnam obsidentes reperiunt.
61.3 Pydnam autem et ipsi obsederunt; sed postea, facU pacc et societate necessaria inita cum Perdicca, quando Po-(idaca et Aristei adventus eos urgebat, ex Macedonia recedunt,
61.4 et Berrhoeam profecti et inde reversi, eoque oppido prius tentato, nec expugnato, itinere pedestri Potidaeam versus ibant, cum tribus millibus militum gravis armaturae ex suis, praeterea vero cum multis sociis, et sexcentis Macedonum equitibus, qui cum Philippo Pausa· niaque erant, eimul etiam naves septuaginta oram legebant;
61.5 lente vero procedentes tertio die Gigonum pervenerunt, ibique castra posuerunt.
62.1 At Potid;eatae et Peloponnesii, qui cum Aristeo erant, Atheniensium adventum expectantes in isthmo prope Olynthum castra habebant, et mercatum extra urbem i nstituerant
62.2 Ducem au tem peditatus quidem totius socii elegerant Aristeum, equitatus vero Perdiccam; protinus enim ab Atheniensibus iterum defecerat, et, Iolao duce in suum locum substituto, Potidaeatas in bello juvabat.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi