Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 1

55.2 Sic igitur Corcyra bello Corinthioe superavit Atticaique naves domum inde reverterunt. Haec autem fuit prima causa belli a Corinthiis contra Athenienses suscepti, quod illi foedere secum manente cum Corcyraeis contra se navali proelio certassent.
56.1 Post haec autem statim accidit, ut illae quoque simultates inter Athenienses et Peloponnesios orerentur ad bellum movendum.
56.2 Cum enim Corinthii hoc studerent, ut illos ulciscerentur, Athenienses, quod eorum inimicitias haberent suspectas, Potidaeatas, qui in Pallenes isthmo habitant, Corinthiorum colonos, suosque socios vectigales, muros Pallenen versus aedificatos demoliri et obsides dare iusserunt, et magistratus expellere, nec in posterum recipere , quos Corinthii quotannis mittebant, veriti, ne a Perdicca et Corinthiis sollicitati deficerent, ceterosque socios, qui in Thracia erant, ad defectionem secum traherent.
57.1 Haec autem Athenienses contra Potidaeatas statim post navale praelium ad Corcyram commissum moliri coeperunt.
57.2 Nam et*Corinthii aperte jam erant infensi, et Perdiccas Alexandri filius, Macedonum rex., in hostem mutatus erat, quum ante socius et amicus esset.
57.3 Ideo autem factus est hostis, quod cum Philippo fratre suo et Derda communiter bellum contra se gerentibus Athenienses societatem fecissent.
57.4 Et commotus metu Lacedaemonem legatos mittens operam dabat, ut bellum illis cum Peloponnesiis oriretur, et Corinthios sibi conciliabat, ut Potidaea defectionem faceret.
57.5 Quinetiam cum Chalcidensibus et Bottkeis, qui sunt in Thracia, agebat, ut una defectionem facerent, existimans, si civitates istas agro suo finitimas haberet socias, bellum se cum illis facilius geslqrum.
57.6 Quae cum cognovissent

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi