Kitap 1
51.4
Quum autem Corcyraei castra in Leucimna haberent, illae viginti naves Atticae,quibusGlauro Leagri et Andocides Leogori filius praeerant, per media cadavera et naufragia delatae, in castra venerunt, non multo postquam conspectae sunt;
51.5
Corcynci vero (erat enim nox) timuerunt, ne hostiles essent; sed postea illas agnoverunt , et in suas stationes receperunt.
52.1
Postridie vero et triginta naves Atticae et Corcyraeorum quotquot ad navigationem erant aptae, navigarunt in portum, qui est in Sybolis, ubi Corinthii stationem habebant, eo animo, ut cognoscerent, si praelio navali certare vellent.
52.2
Illi vero, navibus a terra provectis, et acie in alto instincta, quiescebant, sua sponte praelii initium facere in animo non habentes, quod integras Atheniensium naves accessisse, sibique multas difficultates accidisse viderent, cum propter captivorum custodiam, quos in navibus habebant, tum etiam quod in loco deserto naves reticere non possent;
52.3
sed magis de reditu domum cogitabant, qua se recipere possent, veriti, ne Athenienses, fmdera rupta esse existimantes, quia ad manus venerant, se illinc navigare non sinerent.
53.1
Placuit igitur viros in scapham impositos sine caduceo ad Athenienses praemittere, et eorum mentem explorare. Per illos autem, quos miserunt, haec verba fecerunt :
53.2
« Injuste facitis, Alhenienses, quod bello nos lacessitis et foedera frangitis. Nobis enim, hostes nostros ulciscentibus , impedimento estis, arma contra expedientes. Quod si vobis est animus nos impedire, ne contra Corcyram aut alio, si quo libet, navigemus, et foedera rumpitis, nos, qui hic adsumus, primos comprehendite, et ut hostes tractate. »
53.3
Illi igitur haec dixerunt. Quotquot vero ex Corcyraeo exercitu exaudire potuerant, clamorem statim sustulerunt, ut illos et comprehenderent et interficerent. Sed Athenienses hoc responsum illis dederunt :