Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 1

50.1 Sed versis in fugam hostibus, Corinthii alveos navium, quas demersissent, non trahebant remulco, at transcurrentes ad homines trucidandos potius, quam vivos capiendos, se converterunt, et suos amicos per ignorantiam interficiebant, quia illos, qui in dextro cornu erant, superatos nesciebant.
50.2 Nam quum multae essent utrorumque naves et late mare occuparent, postquam manus inter se conseruerunt, non facile dignoscere poterant, quinam victores, aut qui victi essent. Hoc enim navale proelium Graecorum cum Graecis commissum navium numero omnia superiora longe superavit.
50.3 Corinthii vero, postquam Corcyraeos ad terram usque sunt persecuti, ad naves fractas et cadavera suorum se converterunt, et maxima eorum parte potiti sunt, ita ut ea ad Sybota comportare possent, quo terrestres barbarorum copiae auxilio venerant. Sybota autem est desertus Thesprotidis portus.
50.4 Hac re gesta rursus collecti Corcyraeos classe invadebant. Illi Yero cum suis navibus, quas ad navigationem adhuc erant aptae, et quotquot erant reliquae, una cum Atticis, et ipsi infesta classe occurrebant, veriti, ne illi in suum agrum descendere conarentur.
50.5 Jam autem erat diei serum et paeana tanquam congressuri cecinerant, quum Corinthii repente in puppim remigare coeperunt, XX naves Atheniensium contra se navigantes conspicati , quas post illas decem auxilio miserant Athenienses, veriti id quod accidit, ne Corcyraei vincerentur, neve suae decem illae naves ob numeri paucitatem ab illis vim propulsare non possent.
51.1 Has igitur Corinthii mature conspicati, et non quot cernebant, sed plures Athenis adesse suspicati, sensim retro abibant.
51.2 At Corcyraei eas non videbant, (veniebant enim ex occulto) et mirabantur Corinthios in puppim remigare; donec quidam, qui naves viderant, illas contra se navigare dixerunt. Tum vero et ipsi recesserunt; jam enim nox ingruebat ; et Corinthii navibus aversis abierant diversi.
51.3 Ita alteri ab alteris dirempti sunt, et baec navalis pugna sub noctem finiebatur.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi