Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 1

46.4 Est autem portus, et supra eum urbs Ephyre sita est, procul a mari, in ea agri Thesprotici parte, quae Elaeatis vocatur. Juxta hanc palus Acherusia in mare effunditur ; Acheron vero fluvius, a quo etiam cognomen est nacta, per agrum Thesproticum fluens in ipsam defertur. Fluit et Thyamis amnis, Thesprolidem Cestrinenque disterminans ; intra quos Chimerium promontorium eminet.
46.5 Corinthii igitur ad istam continentis partem appulerunt, atque castra posuerunt.
47.1 Corcyraei vero, postquam intellexerunt illos contra se navigare, centum et decem naves armaverunt, quibus praeerat Miciades et Aesimides et Eurybatus, et castra posuerunt in una insularum, quae Sybota vocantur; aderant autem etiam decem Atticae naves;
47.2 in Leucimna vero promontorio peditatus ipsorum erat, et Zacynthiorum mille gravis armaturae milites auxilio missi.
47.3 Aderant autem Corinthiis quoque in continente mulli de barbaris, qui iis auxilio advenerant; nam qui continentis illam partem incolunt, illis semper sunt amici.
48.1 Corinthii vero, postquam parati erant, sumptis trium dierum cibariis, a Chimeno noctu solverunt eo animo, ut proelium navale committerent;
48.2 primoque diluculo navigantes, Corcyraeorum naves altum tenentes et contra se venientes conspexerunt.
48.3 Ubi vero in mutuum conspectum venerunt, adversam aciem instruxerunt, atque in dextro Corcyraeorum cornu Atticae naves collocatae erant, ( alterum vero ipsi tenebant, factis tribus navium agminibus, quorum singulis singuli praetores, qui tres erant, imperabant. Hunc igitur in modum Corcyran aciem instruxerunt.
48.4 At apud Corinthios dextrum cornu tenebant naves Megarenses, et Ambracienses; in medio vero reliqui socii consistebant pro se quique; sinistrum autem ipsi Corinthii tenebant cum velocissimis navibus, oppositi Atheniensibus et dextro Corcyraeorum cornu

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi