Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 1

44.1 Athenienses vero, utrisqne auditis et condone bis coacta, in priore quidem Corinthiorum rationes haud minus probarunt; in posteriore vero, mutato consilio, statuerunt nullam quidem belli societatem cum Corcyraeis facere, ut eosdem et inimicos et amicos ducerent (si enim adversus Corinthios Corcyraei ipsos secum navigare juberent, foedera, quae ipsis cum Peloponnesiis erant, rupta essent), sed tantum subsidiariam socielatem fecerunt, ut alteri alterorum agro mutuam ferrent opem, si quis adversus Corcyram, \et Athenas, vel eorum socios iret.
44.2 Nam bellum contra Peloponnesios vel sic fore ipsis videbatur, neque Corcyram, quae tantam classem haberet, Corinthiorum potestati permittere volebant, sed eos quam maxime inter se collidere, ut invalidioribus factis, si quando ne-cesse esset, et Corinthiis et reliquis, qui classem habebant, bellum capesserent.
44.3 Simul etiam haec insula ad trajiciendum in Italiam et Siciliam in opportuno loco sita ipsis videbatur.
45.1 Hoc igitur consilio Athenienses Corcyraeos receperunt, nec multo post Corinthiorum discessum decem naves illis auxilio miserunt.
45.2 Illarum autem duces erant Lacedaemonius Cimonis et Diotimus Strombichi et Proteas Epidis filius,
45.3 quibus praeceperunt, ne cum Corinthiis pugnarent, si non conlra Corcyram navigarent, et ibi facere exscensiones vellent, aut contra aliquod ipsorum oppidum; tum demum ut illoe pro viribus impedirent.
45.4 Haec autem ideo praeceperunt, ne foedera frangerent.
46.1 Hae igitur naves in Corcyram pervenerunt, Corinthii vero, quando quidem parati erant, cum CL navibus adversus Corcyram cursum direxerunt, quarum erant Eleorum decem, Megarensium duodecim, Leucadiorum decem, Ambraciotarum XXVII, Anactoi iorum una, ipsorum vero Corinthiorum XC.
46.2 Harum vero sui praefecti quum singularum civitatum erant, tum vero Corinthiorum Xenoclides Euthyclis filius, cum quatuor collegis.
46.3 Postquam autem ad continentem Corcyrae oppositam venerunt a Leucade vela facientes, ancoras jaciunt ad Chimei ium agri Thespro-tici.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi