Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 1

37.3 Simul etiam ipsorum urbs, quae propter situm firma et se contenta est, hoc iis commodum praebet, ut ipsi potius, si cui injuriam fecerint, arbitri sint, quam ex pactis, propterea quod dum ad finitimos rarissime navigant, alios necessitate illuc appellentes saepissime excipiunt.
37.4 Atque hac in re positum est illud decorum, quod praetendunt, se ab aliorum societate abhorruisse, non ut aliorum in sceleribus perpetrandis societatem fugiant, sed ut soli scelera perpetrent; utque, ubi quidem potentiores sunt, vim faciant; ubi vero latent, fraude circumveniant, et si quid ceperint, impudentiam induant.
37.5 Ac vero si, quemadmodum praedicant, viri essent boni, quo minus ab aliis aflligi poterant, eo magis ipsis virtutem ostendere licebat, aequo jure cum aliis disceptando.
38.1 « Sed neque erga alios, neque erga nos tales existunt. Nam quum nostri sint coloni, tamen quum semper ante a nobis alieni fuerunt tum nunc etiam bellum faciunt, dicentes se, non ut maleficiis afficerentur, deductos.
38.2 Nos vero respondemus, ne nos equidem idcirco coloniam deduxisse, ut ab ipsis contumelia afficeremur, sed ut ipsorum duces essemus, et quoad decet ab illis coleremur.
38.3 Et vero ceterae coloniae nos honorant, et maxime a colonis diligimur.
38.4 Atque patet, si majori numero grati sumus, nos istis solis immerito esse invisos, neque bellum ipsis egregie illaturos esse, nisi etiam insignem aliquam injuriam pateremur.
38.5 Sed quamvis peccassemus, tamen illis quidem gloriosum erat, iracundiae nostrae cessisse; nobis vero foedum, eorum moderationi vim attulisse.
38.6 Sed petulantia opumque licentia quum alia multa in nos peccaverunt, tum etiam Epidamnum, nostrae ditionis coloniam, donec quidem bello vexaretur, non affectabant; sed nobis auxilii causa eo profectis, per vim captam retinent.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi