Timentes igitur eum Antandrii propter hoc facinus, ne quid is in se quoque aliquando scelerate perpetraret, quum idem etiam alia iis imponeret, quae ferre non poterant, ejus presidium ex arce ejecerunt
Tissaphernes vero, quum sensisset, hujus quoque rei Peloponnesios auctores esse, nec earum solum, quae ia, Mileto et Cnido acciderant (nam hinc quoque ejus pnesidia erant ejecta), existimans, ingentem sibi apud eos invidiam conflatam esse, veritusque ne quo alio praeterea damno se afficerent, et simul aegre ferens, si Pharnabazus, qui minore et tempore et sumptu eos sibi adjunxisset, felicius adversus Athenienses rem gereret, proficisci parabat ad eos in Hellespontum , ut et expostularet de rebus circa Antandrum gestis, et crimina sibi objecta de Phoenissis navibus et reliquis rebus quam honestissime defenderet. Ac primum Ephesum profectus, Dianae sacrificium fecit.