8–10
.Egre autem quum et seniores impedirent eos, qui per urbem discurrebant, et ad arma ferebantur, et Thucydides Pharsalius, urbis hospes publicus, adesset, et studiose quibusque obsisteret et inclamaret, ne hostibus prope adhuc insidiantibus patriam perderent, quieverunt , et a manibus mutuo sibi afferendis adstinuerunt.
Ac Theramenes quidem quum in Piraeum pervenisset (erat antem et ipse imperator), voce tenus gravis armaturae militibus irascebatur; Aristarchus vero, et qui multitudini adversarii erant, indignabantur.
Sed gravis armaturas milites porro pergebant plerique ad opus, nec mutabant sententiam, et Theramenem interrogabant, numquid ei videretur haec munitio publici boni causa exstrui, et num satius esset eam demoliti. Ille vero, si et illis eam demoliri placeret, sibi quoque placere respondit. Atque liinc e vestigio ascendentes et milies, et multi hominum eorum, qui erant ex Piraeeo, munitionem dejiciebant.