3–1
idem eum edocuit, ut trierarchos et civitatum duces pecunia'data ad hanc rem sibi concedendam induceret, exceptis Syracusanis; ex his enim Hermocrates solus universae socialis classis nomine adversabatur.
Civitates quoque pecuniam petentes abegit ipse respondens Tissaphernis nomine, Chios quidem impudentes esse, qui, quum essent omnium Graecorum ditissimi, tamen dum auxiliarium copiarum beneficio servarentur, postularent, ut alii et corporibus et pecuniis pro illorum libertate pericula subirent;
ceteras autem civitates injuste iacere dicebat, quae pro Atheniensibus, antequam defecissent, sumptus facere consuevissent, si non nunc quoque pro se ipsis et tantundem et plus etiam conferre vellent.
ElTissaphernem ostendebat nunc quidem, quod suis pecuniis bellum gereret, merito parcum esse; sed si quando stipendium a rege mitteretur, integram iis mercedem eum redditurum, et civitates, quantum aequum esset, sublevaturum.
Suadebat tamen etiam Tissapherni, ne nimium properaret bellum finire, neve vel accitis Phoenicum navibus, quas instruere statuerat, vel majori Graecorum numero mercede concessa iisdem et terrae et maris imperium tradere vellet, sed sineret utrosque separatim imperium habere, et regi licere in eos, a quibus quoque tempore offenderetur, alteros immittere.