Atque aiunt etiam, qui praeter ceteros probabiliter Peloponnesiorum res a majoribus memoria traditas acceperunt, Pelopem primum quum magna vi pecuniarum, quas secum ex Asia ad homines inopes attulerat, potentiam parasset, quamvis peregrinus esset, tamen illi regioni ut nomen daret obtinuisse, et postea longe ampliores res ipsius posteris accessisse, quum Eurystheus quidem in Attica ab Heraclidis interfectus esset, Atreus vero ipsius avunculus esset et commisisset Eurystheus, quum ad expeditionem proficisceretur, Mycenas et imperium propter cognationem Atreo; eum vero tum fugere patris metu propter Chrysippi necem, et quum Eurystheus nondum jam rediisset, volentibus etiam Mycenmis Hcraclidarutn metu, simul etiam quod vir strenuus esse videretur et multitudinis benevolentiam sibi conciliasset, regno Mycenaeorum,et ceterorum omnium, quibus Eurystheus imperabat, regnum cepisse Atreum et Persidis Pelopidas majores evasisse.