2–4
Omnia autem ab omnibus partibus molesta iis accidebant, et incesserat undique super casum illum pavor animique consternatio maxima. Simul enim orbati et privatim pro se quisque, et publice multo et peditatu et equitatu, et juventutis flore, qualem alterum non videbant superesse, graviter ferebant; simul etiam, quod navium videbant non satis esse in navalibus , nec satis pecuniae in aerario, nec ministeriorum ad nauticos usus, spem nullam habebant in praesentia fore ut salvi essent, et hostes ex Sicilia cum classe confestim in Piraeeum adversus se venturos arbitrabantur, praesertim tanta victoria politos, et simul hostes, qui illic apud se erant, tunc certe cum bellico rerum omnium apparatu duplo majore jam totis viribus terra marique sibi instaturos, et una cmn iis socios suos, ad illos delicientes.
Verumtamen, ut iu praesenti rerum statu facultas dabatur, videbatur oportere non cedere malis, sed et classem parare, materia et pecunia, undecunque possent, comparata, et socios praesidiis iir mare, et praecipue Eubceam, et res urbanas aliquanto sapientius in parsimoniam temperare, et creare aliquem magistratum virorum seniorum, qui de praesenti rerum statu, ut temporis opportunitas ferret, ante populum consultarent.
Denique in omnibus rebus propter prasenli» metus magnitudinem, ut in populari statu lieri solet, parati erant, se modestos et obedientes praebere. Et ut lia# iis visa sunt, sic etiam faciebant; atque liaec aestas liniebatur.