Demosthenes autem ad Niciam accessit et sententiam proponebat, ut instructis iterum reliquis navibus per vim si possent, sub auroram eruptionem temptarent, docens plures adhuc naves ad navigationem idoneas sibi superesse.qiiam hostibus; Atheniensibus enim naves circiter sexaginta supererant, hostibus vero pauciores quam quinquaginta.
Et quum Nicias ei assentiretur, et naves implere vellent, nautae illas conscendere nolebant, quod adverso praelio perterriti essent, nec amplius se superiores fore sperarent.
Hermocrates vero Syracusanus, suspicatus, quid illi in animo haberent, et ratus, atrocem rem fore, si tantus exercitus itinere terrestri sese reciperet, et in aliqua Siciliae parte subsideret, unde rursus bellum sibi facere vellet, magistratus adit, eosque monet, hostibus minime permittendum esse, ut noctu abirent, dicens haec, quae ipsi videbantur; sed omnibus Syracusanis sociisque jam exeundum, et vias obstruendas, et locorum angustias partilis copiis custodiendas.